LIBER QUARTUS. DE VIRTUTIBUS NATURALIBUS PLANTAE.
CAPUT I. De coloribus plantae.
LIBER SEXTUS. DE SPECIEBUS QUARUMDAM PLANTARUM.
CAPUT IV. De domesticandis vilibus in vineis.
De Xiloaloes.
Xiloaloes est lignum aloes, sicut xilobalsamum est lignum balsami : et de hoc quidem ligno plura superius dicta sunt quae veteres tradiderunt. Hic autem ea quae tradunt Avicenna, Galenus et Constantinus, intendimus recitare.
Dicit enim Avicenna quod multiplex est xiloaloes, sed tamen tota illa multiplicitas mittitur de India. Quoddam enim fertur de medio regionis Indiae, et hoc vocatur alumendium a loco ubi nascitur et unde portatur. Aliud autem est quod vocatur absolute Indum, et hoc nascitur in montibus Indiae, et a Constantino vacatur montanum, et hoc est melius quam alumendium, eo quod non permittit generari pediculos, et meliorem odorem et majorem confert pannis. Quidam tamen nihil distinguunt inter primum et secundum quando bonum est utrumque, et non periit. Multa autem alia xiloaloes sunt a diversis locis Indiae a quibus ve- niunt denominata, sicut alsemendum. et alchimachinum, et alsenasium, et athechilium, et alsebrium, et alcharitium, quod alio nomine vocatur alchasumirum,
et hoc est valde bonum et dulcius aliis.
Constantinus autem dicit xiloaloes esse tribus modis. Unum enim dicit fieri in quadam regione Indiae, et hoc a loco vocatur corneae, et hoc est caeteris laudabilius. Aliud est quod fit in insula maris Indiae quae vocatur Eymayx. Tertium autem fit in quadam regione ulterioris Indiae quae dicitur Savex.
Caeterum omne xiloaloes est duorum colorum altero coloratum. Quoddam enim est varium fuscum, et alterum nigrum, et hoc a quibusdam profertur vario. Omne enim xiloaloes est ramus vel pars ligni arboris quae aloes vocatur, et non habet operationem perfectam nisi prius sepeliatur in terra donec putrescat cortex ejus, et exterius ligni sui : donec enim xiloaloes remanet purum interius in quo est virtus.
Adhuc autem ponderosum mersum in aqua et resistens igni, est melius quam contrariarum dispositionum existens. Quod enim mergitur in aqua, exspiravit spiritum, et vitam, et parum valet. Est autem calidum et siccum, quod probatur ex operationibus suis : subtile enim est aperitivurn oppilationum, et frangitivum ventositatum, et remotivum humiditatum superfluarum, et confortativum viscerum, et habet ex specie sua mitigare iram. Masticatum etiam confert odorem bonum, confortat nervos, et acquirit eisdem unctuositatem et viscositatem subtilem : confortat autem cerebrum valde, et confortat omnes sensus : habet etiam confortare et laetificare cor : confortat etiam hepar et stomachum removendo humiditatem putrefactam ab ipso : stringit autem ventrem et confert dysenteriae melancholicae, et alias plurimas ex qualitatibus suis naturalibus habet operationes.