CAPUT I. De nobilitate hujus scientiae.
CAPUT VI. De fine hujus scientiae.
CAPUT VII. De titulo et auctore.
CAPUT II. Quid sit per se bonum ?
CAPUT IV. Utrum aliquid sit summum bonum ?
CAPUT VI. Qualiter bonum pertineat ad naturam ?
CAPUT VII. Quid sit uniuscujusque tonum ?
CAPUT VIII. De differentia bonorum quae appetuntur.
CAPUT X. De multiplicatione artium.
CAPUT XIII. Cujus facultatis sit hoc bonum ?
CAPUT I. De quo est intentio ?
CAPUT VI. Quod maximus est in moribus profe-
CAPUT XI. De positione Platonis,
CAPUT XII. De expositione positionis Platonis.
CAPUT XIII. Quid sequitur ex opinione praedicta ?
CAPUT I. Quod felicitas est optimum bonum.
CAPUT XII. Quibus modis accipiantur principia ?
CAPUT IX. De opinione Solonis utrum vera sit?
CAPUT XL De solutione inductae quaestionis.
CAPUT I De acceptione virtutum per divisionem.
CAPUT II. Quod virtus est habitus bonus.
CAPUT III. Quod virtus est medium.
CAPUT II. De involuntarii divisiotie.
CAPUT III. De involuntario per violentiam.
CAPUT XXIII. De epilogo eorum quae dicta sunt.
CAPUT X. De fortitudine quae est ex ignorantia.
CAPUT III, De justo politico et naturali.
CAPUT VIII. Utrum aliquis volens injustum, patitur ?
CAPUT IV. De justo metaphorica.
CAPUT IX. De prudentia, circa quid sit ?
CAPUT I. De eubulia in quo sit generet
Quod judicium in talibus valde est difficile, quale pro quali sit eligendum.
Est autem difficile quandoque judicare quale pro quali eligendum sit, et quid pro quo sit sustinendum. Ad hoc autem judicium hoc aggravat, quod valde difficile est immorari cognitis malis et imminentibus, et quasi jam impendentia exspectare. Ut in pluribus enim quae quidem exspectantur in talibus, valde sunt tristia : quae autem coguntur, valde sunt turpia. Et quia difficile est judicium quid pro quo sit sustinendum, aliquando quidem coacti vituperantur, aliquando autem laudantur : et ideo dubium est qualia dicendum sit esse violentiae vel metus causa facta.
Vel forte dicendum etiam, quod ea quae simpliciter quidem violenta sunt, illa sunt quorum agens est in his quae exterius sunt, quando qui ea operatur, nihil confert. Illa enim semper invohin- taria sunt et ubique et semper. Quaecumque autem secundum seipsa quidem accepta involuntaria sunt, nunc autem et pro his causis et in hoc loco sunt voluntaria,magis assimilanturvoluntariis. Quia operationes in singularibus sunt. Singularia autem in talibus voluntaria sunt, sicut in antehabitis est determinatum. In talibus ergo qualia pro quali eligenda sunt, non facile est tradere per artem : eo quod multae sunt differentiae in singularibus, quae ad unam communem rationem redigi non possunt: tamen ad artem quam praemisimus, respiciendum est, utrum scilicet redimi possit quod fit utilitate majori, vel maxime autem, ut diximus, in his quae pertinent ad rempublicam.
Zeno Thelengatorii filius, non modicus inter Philosophos existens, utpote Xeno phanis et Parmenidis discipulus propinquus temporibus Democriti, sicut qui apud Eleatem civitatem octogesima oc tava olympiade floruit, et lites sive disputationes et de natura narrationes Pythagorae et Democriti et Empedoclis describit, et qui primus, ut dicitur, dialecticam fecit, quae tamen non invenitur nisi de Elenchis, ad cujus similitudinem Empedocles Rhetoricam composuit. Hic igitur Zeno talis et tantus cum Diomedontem quemdam tyrannum Eleatis civitatis impugnatorem, cum esset civis ejusdem civitatis, et Diomedontem dejicere conaretur a potestate ne civitatem invadere posset, captus est aDiomedonte tyranno : et cum quaereretur a tyranno, quod esset consilium et secretum reipublicae in civitate, sciens quod pro nulla coactione mysterium consilii principum et reipublicae esset revelandum, linguam quae revelare posset dentibus abscidit, et in faciem tyranno exspuit, facto dicens plus quam verbo, quod mysterium non sitrevelandum. Propter quod etiam tyrannus Zenonem philosophia et virtute conspicuum in mortario contundi fecit pistelio desuper feriente: quae amarissima tor-
menta Zeno sustinuit antequam secretum revelaret.