LIBER DE CAUSIS ET PROCESSU UNIVERSITATIS.
CAPUT IV. Quid fluat et in quid fluit ?
Quod causa prima est super omne nomen.
Ex omnibus quae prius inducta sunt, ostenditur quod causa prima super omne nomen est, quo nominatur vel nominari potest. Omne enim nomen quo causa prima nominatur a nobis, non nominat eam nisi secundum quod nobis innotescit : innotescit autem per id quod sub ea est, eo quod ipsa secundum seipsam incommunicabile est : nec innotescit nobis nisi per secundum quod est ab ipso. In se- cundo autem non plene manifestatur, eo quod inter secundum et ipsam mediator non est utrumque continuans : ipsa enim in seipsa dives est excellens omnes divitias secundorum. Et dives est per seipsam, et nihil secundorum percipit eam secundum divitias magnitudinis suae.
Cum ergo quidquid percipitur de ea, secundum potestatem secundi percipitur, et non secundum potestatem primi, constat quod omne secundum in. quo percipitur causa prima, diminutum est. Nihil ergo secundorum perfecte nominat causam primam, nisi secundum negationem et eminentiam : ut si nominatur substantia, dicatur non esse substantia secundum quod nobis innotescit, sed esse substantia secundum excessum omnis substantiae nobis totae in infinitum : nihil enim diminutum est in substantia prima : et ideo notitia substantiae secundum quod in nobis est, diminuta est et non perfecte suae significationis in nobis facit operationem : propter quod etiam nomine tali nobis perfecte non innotescit. Nomine enim substantiae non innotescit quidem, sed potius pelagus quoddam est infinitum, quod substantia est, cujus fines nullo modo videmus vel circumspicimus. Eminet enim infinitum omnibus quae causata sunt : quamvis enim quaedam nomina completae sint significationis quoad nos, eo quod completam quoad nos suae significationis faciunt operationem : tamen quia prima causa super omne complementum est omnium causatorum, et omne complementum quoad nos deficit ad ipsum, nec significatur per diminutum, nec per completum quoad nos : propter quod dicit David rex Israel : Mirabilis facta est scientia tua ex me, confortata est, et non potero ad eam
Sed hic attendendum. est, quod res dicta per nomen, per prius convenit pri-
mae causae, quamvis nomen conveniat per posterius. Si enim dicatur substantia ipsa per prius substantia est in se subsistens, et omnia subsistere faciens. Et similiter si dicatur vita, et eodem modo est si dicatur intelligentia. Erit enim intelligentia omnis intellectibilis luminis fons per seipsam : et nihil secundorum erit substantia vel vita vel intellectus, nisi per primum, ita quod secundum in ratione substantiae vel vitae vel intellectus ad primum nullam habet penitus proportionem. : sed quodlibet illorum excedit in infinitum : propter quod super omne nomen est sive sit diminitum, sive completum : diminutum enim diminutam in nostro intellectus suae significationis facit operationem, sicut est nomen motus,temporis, et materiae, quae perfecto nomine nominari non possunt propter ejus quod nominatur ad ipsis imperfectionem: propter quod etiam talia uno nomine nominari non possunt. Motus enim non actum dicit, neque imperfectum,sive potentiam, sed dicit actum existentis in potentia.
Et similiter est de tempore et materia : tempus enim in praeterito non est : futurum autem in futuro nondum est. Acceptum autem in nunc esse temporis non habet, sed substantiam imperfectam, quod esse temporis non accipit nisi fluxu de praeterito per praesens in futurum. Qui fluxus ab eo quod abiit in non esse, incipit, et terminatur in id quod nondum est : propter quod non habet nisi intellectum privativum et diminutivum, et intellectus significatur per nomen temporis : propter quod intellectus ejus et nomen imperfecta sunt. Completum autum apud nomen est nomen actus completi secundum nos, ut substantia, vita, intelligentia, et lumen, et hujusmodi. Haec autem nobis non innotescunt secundum perfectionem qua in primo sunt, sed potius secundum modum quo nominant se- cunda quae apud nos sunt intellectui nostro proportionata, quae omnia excedit primum quod eminentius est omnibus causatis : propter quod nec diminuto nec perfecto nomine nominatur sufficienter.
Si autem quaeritur, quo nomine per hunc modum possit nominari? jam quidam sapiens ante nos hoc determinavit, quod omni nomine nominatur, quod omnibus rebus est melius esse quam non esse. Omnibus enim rebus est melius esse substantiam, quam non esse : et melius est esse vitam et intellectum et bonum et virtutem, quam non esse : non omnibus autem rebus melius est esse aurum, quam non esse, ut lapidem pretiosum : cordi enim hominis vel oculo animalis non est melius esse aurum vel lapidem pretiosum quam non esse. Quod enim omnibus bonum est esse, actus purus est et nobile quid, et similiter pretiosum et omnibus appetibile. Quod autem alicui melius est esse et alicui non melius, sicut aurum esse melius esset plumbo quam non esse, non omnibus appetibile est : et ideo nomine divino denominari non potest : divinum est enim quod omnibus est appetibile secundum quod paulo post declarabitur.