IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(a) Hic distinguo tam ex parte ejus qui dicitur adultus, etc. Resolutio hujus quaestionis est communis Theologorum, Alensis 4. part. quaest. 8. m. 7. art. 2. g ultimo. D. Thomae 3. part. quaest. 69. art. 12. reliquorum in 4. dist. 4. ubi D. Bonavenlura art. 2. quaest. 1. Richardus dist. 6. art. 1. quaest. 2. Paludanus ibidem quaest. 2. art. 1. et 2. q. 2. Durandus dist. 4. quaest. 7. Gabriel eadem dist. quaest. 2. art. 2. Marsilius in 4. quaest. 4. art. 4. dub. 3. Adrianus quaest. 1. de Baptismo. art. 3. Solus in 4. dist. quaest. 1. art. 7. et moderni Scriptores 3. part. quaest. 64. art. 10. et 69. art. 12. vel in Magistrum in 4. dist. 4.5. et 6. Hi omnes docent requiri consensum adulti, ut valide recipiat Baptismum. Resolutio est quoad adultum, alium esse aetate solum adultum, alium simul mente ; prior si nunquam habuit, aut speratur habiturus usum rationis, reputatur puer in ordine ad Baptismum suscipiendum, et sic non requiritur in eo ullus consensus ; si autem fuit a prima aetate semper amens, sed expectatur perventurus ad usum rationis, expectandus est, ut cum majori fructu recipiat Sacramentum, nisi periculum aliquod subsit, aut videatur. Si autem alius habuit usum rationis quo nunc caret, et praesumitur nunquam ratione usurus, spectandus est status, quem habuit dum rationis, et consensus fuit capax, quia vel habuit aliquem consensum non retractatum, de quo constat, et ille nunc inest habitu, et sufficit ex parte subjecti, et ministri ut infra videbimus, vel habuit dissensum, et nunc etiam habetur dissentiens, neque est baptizandus, quia voluntas praeterita non re tractata ipsius, pro statu praesenti amentiae reputatur ; vel neutro modo se habuit, ut infidelis, verbi gratia, qui captus a Christianis incidit in amentiam, antequam quidpiam de Baptismo audivit, vel certe ex ipsa libertate ita mansit alias suspensus, licet audierit, et sic etiam non est baptizandus, quia non volens quod tenetur velle reputatur moraliter nolens. Si autem est adultus compos rationis, potest habere consensum vel dissensum, et utrumque vel habitualiter, vel virtualiter vel actualiter ; utrumque etiam secundum quid vel simpliciter, eo modo quo distinguitur voluntarium secundum quid et simpliciter, verbi gratia, projiciens merces in naufragio est voluntarius simpliciter, involuntarius secundum quid ; quid autem requiratur, jam dicemus.
Hic autem modus triplex consentiendi vel dissentiendi, saepius traditur a Doctore,
ut in 2. dist. 41. quaest, unica, ubi agit de modo, quo refertur actus bonus in finem charitatis; et infra dist. 6. quaest. 4. consensus actualis est ille, qui nunc est praesens in exercitio ; virtualis qui fuit aliquando actualis, et manet in virtute, quia sollicitavit voluntatem ad ponendum effectum, per medium remotum vel proximum, talis est in distracto ; habitualis vero est voluntas inefficax habita, et nunquam retractata, qua redditur Sacramentum volitum, licet non applicet media pre tunc, quando erat, tollit tamen obicem contrariae voluntatis, sive negative, per suspensionem actus secundi non consentientis, sive etiam contrariae dissentientis. Praeter hunc consensum habitualem concedit alium Doctor, in illa dist, 41. nempe qui dicitur ex habitu et dispositione voluntatis in actu primo, ut quando habens habitum charitatis, elicit actum bonum, non secundum inclinationem charitatis, id est, qui natus est referri in finem charitatis, et posset referri ab eliciente, quamvis in actu secundo non referat ex negligentia, aut inadverlehtia, haec habitualis voluntas, licet habeat locum in merito, non pertinet ad scopum praesentis quaestionis, quia inclinatio illa habitualis non inest adulto respective ad Baptismum, supposito quod non habuit actus, ex quibus esset, et quamvis etiam inesset, ea non obsfante, Baptismus ejus esset nullus, si postea retractaret priores actus, quibus consensit in Baptismum, nam dispositio requisita ad Baptismum adulti est aliquis actus secundus, quo de se ipso disponit in ordine ad Baptismum, et salutem, habens suiipsius plenam dispositionem et dominium, quae non attenduntur aliter, quam in actu secundo: et hoc ex lege generali, qua Deus voluit salutem adulti dependere a suo libero arbitrio, sicut media in exercitio ab eodem dependent. Consensus secundum quid et simpliciter patet ex iis, quae tradit Doctor infra dist. 29. quid sint, et ex Philosopho 3. Ethicorum.