IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
(f) Quarto videndum est, etc. Hic dicit Doctor, quod aliud est praedicari univoce, et aliud est esse praedicatum univocum ; praedicatum enim univocum est, quando ultra nomen commune pluribus, dicit conceptum correspondentem tali nomini communem pluribus, sed talis conceptus nullo modo est de quidditate illius, de quo praedicatur. Praedicari vero univoce est, quando praedicatum non tantum est commune pluribus secundum nomen, et secundum conceptum immediate significatum, sed etiam requiritur quod talis conceptus sit de essentia illorum, de quibus praedicatur. Et quod dicit Doctor, quod debet praedicari in quid, debet accipi ly in quid, non tantum pro illo, quod praedicatur in recta linea, sicut superius de inferiori, sed etiam pro omni eo quod . potest praedicari essentialiter, sicut differentia de specie.
Deinde dicit Doctor quod homo respectu Verbi non praedicatur univoce, quia tunc esset de essentia illius, potest tamen esse praedicatum univocum, et quodammodo denominativum, non quod sit accidens, sed quia habet habitudinem similem accidentis in eo, quod advenit Verbo existenti in suo esse completo, non tamen informat, nec inhaeret.
(g) Et si objiciatur, etc. Hic arguitur Doctor probando quod homo respectu Verbi non dicat similem habitudinem qualem dicit praedicatum, quod est accidens ad subjectum, quia habitudo talis universalis, quod est accidens, non fundatur nisi in accidente reali ; modo homo non est accidens reale, sed substantia.
(h) Respondeo. Dicit Doctor quod ista habitudo, quae fundatur in aliquo, inquantum advenit alicui post suum esse completum, realiter et de facto est secunda intentio tantum fundata in accidente reali, quia accidens est, quod adest, vel abest praeter subjecti corruptionem, quod importat hoc, quod advenit alicui post suum esse completum ; ista tamen habitudo non est necessaria, quod fundetur in solo accidente reali, quia etiam potest fundari in substantia, sicut est de intentione generis, quod non tantum fundatur in re substantiae, sed etiam in re accidentis, et non solum realis, sed etiam rationis. Posset tamen solvi unico Verbo, quia habitudo realis, quod est accidens, ut non tantum dicit respectum alicujus advenientis alteri post suum esse completum, sed ultra requirit, quod tale adveniens informet et perficiat illud cui advenit, et sic talis intentio tantum fundatur in accidente reali, ut tamen fundatur in aliquo, quod advenit alteri post suum esse completum, et non per informationem, potest fundari in substantia, ut patet de facto de natura assumpta a Verbo. Sequitur: Et forte hic, album est lignum, etc.
Dicit Doctor, quod forte lignum praedicat intentionem accidentis de albo, logice loquendo, id est, quod ipsum lignum, quod praedicatur de albo, fundat istam intentionem accidentis, quod est inesse alicui post suum esse completum. Sequitur: Vel si non ibi.
Dicit Doctor quod si dicatur, quod lignum non advenit albo post suum esse completum, quia album, de quo praedicatur lignum in suo esse completo, includit lignum, quia sensus est, album est lignum, quod lignum includit albedinem ; haec enim non est immediate vera, album est lignum, sed forte haec habens albedinem, vel lignum est album, ut patet in 3. Metaph.
Dicit ergo Doctor, quod quamvis lignum non adveniat albo post suum esse completum, si tamen ponatur, per possibile, quod adveniat albo post suum esse completum, ipsum lignum videtur esse accidens, logice loquendo. Idem dico de homine respectu Verbi.