Hieronymus. Supra dixerat: quod dico vobis in tenebris, dicite in lumine; nunc infert quid post praedicationem sequatur, dicens nolite arbitrari quia venerim pacem mittere in terram. Non veni pacem mittere, sed gladium. Glossa. Vel aliter continua: sicut timor mortis non debet attrahere, sic nec carnalis affectus.
Chrysostomus in Matth..
Qualiter eis iniunxit ut in unamquamque domum ingredientes pacem indicerent, qualiter etiam et Angeli dixerunt: gloria in excelsis deo, et in terra pax hominibus, quoniam haec maxime est pax, cum id quod aegrotat, inciditur; cum id quod litem infert, separatur: ita enim possibile erit caelum terrae copulari. Nam et medicus ita reliquum conservat corpus, cum id quod insanabiliter se habet absciderit.
Ita quidem et in turri Babel gestum est: malam enim pacem bona dissonantia solvit.
Ita et Paulus eos qui adversus eum consonabant, divisit. Non enim ubique concordia bonum est: nam et latrones consonant.
Hoc autem praelium non est sui propositi, sed illorum consilii. Hieronymus.
Ad fidem enim christi totus orbis contra se divisus est. Unaquaeque domus et infideles habuit et credentes, et propterea bellum missum est bonum, ut rumperetur pax mala. Chrysostomus in Matth..
Hoc autem dixit quasi discipulos consolans; ac si diceret: ne turbemini, quasi praeter spem his contingentibus: propter hoc enim veni, ut praelium mittam.
Et non dixit: praelium; sed, quod difficilius est, gladium. Voluit enim asperitate verborum eorum excitare auditum, ut non in difficultate rerum deficiant: ne aliquis dicat, quod blanda suasit, sed difficilia occultavit. Melius est enim in rebus mansuetudinem videre, quam in verbis; et propter hoc in his non stetit, sed exponens praelii speciem, ostendit hoc esse civili bello difficilius, dicens veni enim separare hominem adversus patrem suum, et filiam adversus matrem suam, et nurum adversus socrum suam.
In quo ostendit quod non solum in familiaribus erit hoc praelium, sed in amantissimis et valde necessariis: quod maxime christi virtutem ostendit: quia discipuli haec audientes et ipsi susceperunt, et aliis suaserunt. Quamvis autem non ipse christus hanc separationem fecerit, sed illorum malitia; tamen dicit se facere, secundum Scripturae consuetudinem. Scriptum est enim: dedit eis deus oculos ut non videant. Hoc autem maxime ostendit, vetus testamentum novo esse cognatum. Etenim in Iudaeis unusquisque proximum interficiebat, quando vitulum fecerunt, et quando beelphegor immolaverunt: unde, ut monstraret eumdem esse cui haec et illa placuerunt, prophetiae meminit, dicens et inimici hominis, domestici eius. Et in Iudaeis tale aliquid contigit: erant enim prophetae et pseudoprophetae; et plebes scindebatur, et domus dividebantur; et hi quidem his credebant, alii autem illis. Hieronymus. Hic autem locus prope iisdem verbis in michaea propheta scribitur. Et notandum, ubicumque de veteri testamento testimonium ponitur, utrum sensus tantum, an et verba consentiant.
Hilarius in Matth.. Mystice autem gladius telorum omnium acutissimum est, in quo est ius potestatis, et iudicii severitas, et animadversio peccatorum.
Dei igitur verbum nuncupatum meminerimus in gladio; qui gladius missus est in terram; idest, praedicatio eius hominum cordibus infusa. Hic igitur quinque habitantes in una domo dividit, tres in duos, et duos in tres: et tria ad hominem referimus; idest, corpus et animam et voluntatem: nam ut corpori anima data est, ita et potestas homini utendi utroque ut vellet, indulta est; atque ob illud lex est proposita voluntati. Sed hoc tantum in illis deprehenditur qui primi a deo figurati sunt.
Sed ex peccato atque infidelitate primi parentis, sequentibus generationibus coepit esse corporis nostri pater peccatum, mater animae infidelitas. Voluntas autem sua unicuique adiacet: ergo iam unius domus quinque sunt. Cum ergo innovamur baptismi lavacro, per virtutem verbi ab originis nostrae peccatis separamur, recisique quadam absectione gladii dei, a patris et matris affectionibus dissidemus, fitque gravis in domo una dissensio, et domestica novo homini erunt inimica: quia ille manere in spiritus novitate gaudebit; ea vero quae a prosapiae antiquitate deducta sunt, consistere in his quibus oblectantur concupiscunt. Augustinus, de quaest.
Evang.. Vel aliter. Veni separare hominem adversus patrem suum: quia renuntiat quis diabolo qui fuit filius eius; et filiam adversus matrem suam, idest, plebem dei adversus mundanam civitatem, hoc est perniciosam societatem generis humani, quam nunc Babylonia, nunc Aegypto, nunc sodoma, nunc aliis atque aliis nominibus Scriptura signat. Nurum adversus socrum suam: ecclesiam adversus synagogam, quae secundum carnem christum peperit sponsum ecclesiae. Dividuntur autem in gladio spiritus, quod est verbum dei. Et inimici hominis domestici eius, cum quibus ante consuetudine implicatus erat. Rabanus. Nulla apud eos iura custodiri possunt inter quos fidei bellum est. Glossa. Vel aliter. Hoc dicit, quasi dicat: non ad hoc inter homines veni ut carnales affectus confirmem, sed spiritali gladio dissecem; unde recte dicitur et inimici hominis domestici eius. Gregorius Moralium. Callidus namque adversarius, cum a bonorum cordibus repelli se conspicit, eos qui ab illis valde diliguntur, exquirit; et per eorum verba blandiens loquitur qui plus ceteris amantur: ut dum vis amoris cor perforat, facile persuasionis eius gladius ad intimae rectitudinis munimina irrumpat.