DE LAUDIBUS BEATAE MARIAE VIRGINIS, LIBRI DUODECIM.
LIBER PRIMUS, In quo exponitur Angelica salutatio.
LIBER QUARTUS. DE VIRTUTIBUS MARIAE.
LIBER QUINTUS. DE PULCHRITUDINE MARIAE.
LIBER SEXTUS. DE APPELLATIONIBUS MARIAE.
LIBER OCTAVUS. DE HIS QUAE PERTINENT AD TERRAM, ET POSSUNT FIGURARE MARIAM.
LIBER NONUS. DE RECEPTACULIS AQUARUM, QUAE FIGURANT
LIBER DECIMUS. DE AEDIFICIIS QUIBUS MARIA FIGURATUR IN BIBLIA
LIBER UNDECIMUS. DE MUNITIONIBUS ET NAVIGIIS, QUAE POSSUNT SIGNA RE MARIAM.
LIBER DUODECIMUS. DE HORTO CONCLUSO. CUI SPONSUS COMPARAT MARIAM, IN CANTICIS
sig. X. Ignis . Ignis, id est, Filius Dei, qui dicitur ignis consumens
sig. XIII. Angelus. Angelus , scilicet magni consilii, qui de caelo descendens ingressus est in eam.
Maria lectulus.
Lectulus. Unde, Cantic. iii, 7 et 8 : En lectulum Salomonis sexaginta fortes ambiunt ex fortissimis Israel, omnes tenentes gladios et ad helia doctissimi: uniuscujusque ensis super femur suum propter timores nocturnos. Haec possunt esse verba Angelorum describentium quanto studio Angeli fabulabantur in terris Virgini gloriosae. Lectulus Salomonis, id est, veri pacifici, beata Virgo dicitur, in qua deitatis inclinato capite Dei Filius requievit velut in lectulo. Unde ipsa dicit : Et qui creavit me, requievit in tabernaculo meo . Gum autem, sicut dicit Apostolus , omnes spiritus caelestes administratorii sint, et mittantur in ministerium propter eos qui haereditatem capiunt salutis, et non solum ad ministerium hominum minores mittantur spiritus, sed etiam superiores et de ordine Seraphim, qui propter charitatis ardorem dicuntur flamma ignis, vel ignis urens: unde, Psal. CIII, 4 : Qui facit Angelos tuos spiritus et ministros tuos flammam ignis, vel ignem urentem, ostenditur in hoc loco, quod ad custodiam et obsequium b?ate Virginis non inferioris, sed supe-
rioris dignitatis Angeli deputati sunt, cum dicitur, quod hunc lectulum ambiunt sexaginta fortes de fortissimis Israel : nam beatam Virginem ambiebant diligenti custodia et obsequiosa reverentia angelici spiritus, fortes inter fortissimos spirituum, qui pro eo quod assidua contemptatione Deum conspiciunt, Israel nomine designantur. Et isti fortes sexaginta dicuntur, non propter numerum, sed propter numeri mysterium : nam ille numerus ex. senario constat et denario : senarius autem perfectionem significat. Denarius quoque qui regis habet imaginem et decem nummorum in se continet pretium, angelicam designat naturam, quae ad imaginem Dei creata est expressius, et velut quemdam denarium, tres habet potentias naturales, intellectam, voluntatem, et memoriam, septem donis Spiritus sancti insignitas. Huic sententiae concordat, quod per decem drachmas in Evangelio novem ordines Angelorum et humana natura signatur. Igitur per sexaginta fortes illi signantur spiritus, qui in subtilitate naturalium et abundantia spiritualium gratiarum, et expressiori Crea- toris similitudine quadam perfectione caeteris praeeminere noscuntur. Horum autem fortitudo, prudentia, et obsequii promptitudo demonstratur, cum dicitur: Omnes tenentes gladios, et caetera quae sequuntur. In gladiis signatur potestas debellandi malignos spiritus. Cum dicuntur ad bella doctissimi, ostenditur eorum prudentia ad obviandum contra omnes insultus daemonum. Cum dicitur, uniuscujusque ensis super femur suum, ostenditur quam sint expediti, quam parati ad praelium : nam homines pugnaturi dum exspectant adversarium, super femur suum extractum solent tenere gladium.
Quare autem isti fortes hunc lectum ambiant, demonstratur cum subditur: Propter timores nocturnos, ad repellendum videlicet non solum tentationes graviores, sed etiam illam brevem et modicam quae per timorem nocturnum designatur in Psalmo xc, 5, ubi legitur: Non timebis a timore nocturno: nam per ministerium Angelorum sic a beata Virgine repulsa est omnis tentatio, quod post conceptione m Filii nec etiam venialiter peccasse creditur.
Item, De hoc lectulo, id est, virginali utero exponitur illud Canticorum, I, 15 : Lectulus noster floridus. Lectulus hic uterus virginalis, in quo sponsus beatissimam copulam celebravit, qua humanae naturae dignatus est copulari. Lectulus autem dicitur et non lectus propter humilitatem : et quanto lectulus fuit humilior, tanto amplexus jucundior et societas inseparabilior : et ipsa unio unior, ut ita dicam, fuit. Floridus fuit lectulus iste omnium virtutum vehit florum varietate : ibi rosa excellentissimae charitatis, ibi
filium singularissimae castitatis, ibi viola omnimodae humilitatis, et quid dicam, ibi hortus est, et inde ortus est ille qui dicit: Ego flos campi , etc.
item, Lectulus diminutivum signat humilitatem Mariae, in qua Christus requievit sine strepitu pravorum motuum et strumis superbiae..
Secundum beatum Bernardum, per ferculum Salomonis significatur proprie corpus Mariae, sicut infra notabitur. Per lectulum anima ejusdem, in qua beata Trinitas requievit. Non dicitur autem unde factus sit lectulus : quia ineffabilis est dignitas animae ipsius Virginis. De materia vero herculi, id est, corporis ejus, quod per bonam operationem circumferebat et exercebat, aliquid amplius patet. Solet autem lectulus in thalamo sterni, et iustissimum erat, ut quia beata Virgo hic facta est thalamus, lectus, et triclinium totius Trinitatis, ibi hospitaretur in hospitio Trinitatis : ideo audacter dicimus, quod in thalamo Trinitatis collocatus est lectus ille, ut post labores quos sustinuit in praesenti cum Filio, ibi quiescat in aeternum.
Et notandum, quod in caelesti Jerusalem quasi triplex aedificium potest assignari, scilicet atrium, palatium, thalamus. Atrium convenit illis Angelis qui discurrunt ad nos in ministerium, palatium illis qui semper assistunt creatori, thalamus summae Trinitati, in quo thalamo Mariam credimus collocatam ad dexteram Filii sui. Ipsa etiam lectulus est quoad nos : quia sicut in lectulo quiescimus, ita per eam ad virtutes attingimus, in quibus anima requiescit, quae prius in vitiis laborabat.