LIBER QUARTUS. DE VIRTUTIBUS NATURALIBUS PLANTAE.
CAPUT I. De coloribus plantae.
LIBER SEXTUS. DE SPECIEBUS QUARUMDAM PLANTARUM.
CAPUT IV. De domesticandis vilibus in vineis.
De Zuccharo.
ZUGGHARUM est arundo nodosa et concava sicut arundo nostra communis, sed aliquantulum est major. Nascitur autem in humidis valde et profunde infusis locis, in quibus cum plantatur, conculcantur partes arundinis pedibus plantantium profunde in agrum.
Habet autem arundo haec in se humorem spissum dulcem valde, qui per decoctionem desiccatur ad modum salis : et hoc quod exsiccatum est, est zuccharum quod ad nos deportatur : sed non invenitur haec arundo in sexto climate et septimo. Est autem naturaliter calidum et humidum, quod dulcedo ejus indicat, sed antiquum declinat ad siccitatem aliquantulum .
In effectibus autem lenitivum est et abstersivum et lavativum : et quanto plus antiquatur, tanto plus fit subtilius. Lenit etiam pectus et removet asperitatem ipsius. Bonum est etiam stomacho in quo non est cholera : si enim sit cholera in stomacho, laedit, propterea quod ad choleram convertitur, et est aperitivum oppilationum, et provocat sitim aliquantulum : non enim provocat sitim sicut mel. Arundo autem zucchari facit vomitum aliquantulum.
Est autem quiddam simile zuccharo quod vocatur etiam zuccharum, et cadit in terra quae vocatur Albusar de aere, et est species manantis et roris, et est sicut frusta salis, et est in ipso quaedam ponticitas, et amaritudo, et est abstersivum et resolutivum, et duorum generum: quoniam quoddam est jamenum, quod est album: et quoddam est agitivum quod venit de meta, et hoc est nigrum, hoc est, ad nigredinem declinans, et hoc non est alicujus plantae : sed in multis est simile zuccharo : est enim abstersivum cum ponticitate quadam, et acuit visum, et juvat pulmonem : non autem facit sitim sicut reliquae species zucchari, eo quod ejus dulcedo parva est, et alias multas habet proprietates.
Ex his autem et similibus plantarum naturales proprietates inveniuntur.