CAPUT I. De nobilitate hujus scientiae.
CAPUT VI. De fine hujus scientiae.
CAPUT VII. De titulo et auctore.
CAPUT II. Quid sit per se bonum ?
CAPUT IV. Utrum aliquid sit summum bonum ?
CAPUT VI. Qualiter bonum pertineat ad naturam ?
CAPUT VII. Quid sit uniuscujusque tonum ?
CAPUT VIII. De differentia bonorum quae appetuntur.
CAPUT X. De multiplicatione artium.
CAPUT XIII. Cujus facultatis sit hoc bonum ?
CAPUT I. De quo est intentio ?
CAPUT VI. Quod maximus est in moribus profe-
CAPUT XI. De positione Platonis,
CAPUT XII. De expositione positionis Platonis.
CAPUT XIII. Quid sequitur ex opinione praedicta ?
CAPUT I. Quod felicitas est optimum bonum.
CAPUT XII. Quibus modis accipiantur principia ?
CAPUT IX. De opinione Solonis utrum vera sit?
CAPUT XL De solutione inductae quaestionis.
CAPUT I De acceptione virtutum per divisionem.
CAPUT II. Quod virtus est habitus bonus.
CAPUT III. Quod virtus est medium.
CAPUT II. De involuntarii divisiotie.
CAPUT III. De involuntario per violentiam.
CAPUT XXIII. De epilogo eorum quae dicta sunt.
CAPUT X. De fortitudine quae est ex ignorantia.
CAPUT III, De justo politico et naturali.
CAPUT VIII. Utrum aliquis volens injustum, patitur ?
CAPUT IV. De justo metaphorica.
CAPUT IX. De prudentia, circa quid sit ?
CAPUT I. De eubulia in quo sit generet
Quod delectabilia exteriora non inducunt coactionem quae a turpibus excuset.
Si quis autem dicat, quod propter hoc quod delectabilia exteriora, et bona exteriora alliciunt animum concupiscentis, inferunt violentiam et violenta sunt propter hoc quod sunt extresincus existentia, et ab extrinsecus movent sicut violenta. Primum quidem inconveniens quod ad hoc sequitur, est quod secundum haec omnia quae agimus, erunt violenta : quia delectabilium gratia omnes homines omnia operantur quae operantur. Quidquid enim agimus, agimus vel fugiendo triste, vel prosequendo appetibile. Ratio etiam est ad hoc, quia, sicut patet ex praedictis, quod vi et involuntarii facimus, facimus cum tristitia : quae autem propter delectabilia fiunt, cum delectatione et gaudio fiunt. Propter vim ergo et metus causa non fiunt.
Quod autem aliquis dicat,ut Plato, cavenda esse exteriora quae nos ad turpes delectationes compellunt, ridiculum est: potius enim dicet cavere seipsum, sicut bene venabilem a delectatione exteriorum. Si enim confirmatus esset in virtute, non de facili venari posset et capi delectatione exteriorum. Ridiculum etiam est quod dicit Plato, quod aliquis bonorum quidem seipsum ponat causam, tur- pium autem ponat causam exteriora quasi cogentia: cum homo ex seipso causa sit et bonorum et malorum, et exteriora non cogant, nec etiam moveant, nisi per appetitum qui in ipsa extenditur. Quod autem dicit Plato, hominem esse causam bonorum et non malorum, accepit a Socrate doctore suo qui Stoicorum princeps fuit, et omnes virtutes intra hominem esse dixit dono divino animae collatas, et ex seipso hominem semper bene agere, nisi delectabilium exteriorum subverteretur concupiscentia deceptus et illectus. Et in anima dixit omnem esse scientiam ex qua sufficeret ad omnem contemplationem, nisi phantasmatum exteriorum subverteretur deceptione. Hoc autem secundum Peripateticos ridiculum est, eo quod ex falsa procedit hypothesi: quia nec virtutes scientiae in nobis sunt, nisi quod innati sumus suscipere eas. Perficere autem est a doctrina vel assuetudine, sicut in secundo hujus scientiae volumine statim in principio probatum fuit. Ex omnibus ergo his quae dicta sunt, rationabiliter videtur utique, quod violenter sit cujus principium activum et motivum est extrinsecus, nihil conferente ad violentiam vel metum vim passo.