LIBER DE CAUSIS ET PROCESSU UNIVERSITATIS.
CAPUT IV. Quid fluat et in quid fluit ?
In hoc colliguntur quae dicta sunt.
Colliguntur autem quae dicta sunt brevi compendio, ut dicatur, quod causa prima est supra omne nomen quod nominatur vel non nominari potest : et hoc ideo est, quia non competit ei nec nominis diminutio, nec nominis complementum : et hoc convenit sibi soli : diminutum enim nomen non est completum, et non potest efficere suae cognitionis completam operationem, propter hoc quod diminutum est intermixtam in sua significatione habens privationem. Completum autem nomen apud nos, licet per seipsum sufficiens sit ad significationem actus, non tamen illam eminentiam signat quae causare possit aliquid aliud sine mediatore et in seipso, vel quae ipsa a seipsa possit influere aliquid omnino : sed virtutem Influendi oportet, quod accipiat ab alio, propter hoc quod compositum est ex esse et quod est.
Si ergo hoc ita est in hominibus qui sunt apud nos, tunc generaliter dicimus quod primum non potest habere nomen diminutum, eo quod nihil privationis recipit in seipso. Completum autem nomen non habet, quia ad completionem primi in significando non provenit. Primum enim super omnia completum est. Est enim per seipsum creans et res et per seipsum influens bonitates super res omnes una influxione secundum uniuscujusque proportionem. Et hoc ideo est, quia ipsum est bonitas cui non est finis. Bonitas enim ejus non habet dimensionem : mensurari enim non potest loco, tempore, intellectu,vel alicujus rei causatae capacitate. Bonitas ergo prima omnia secunda implet bonitatibus secundum uniuscujusque capacitatem. Verumtamen omne secundum non recipit de illa bonitate nisi secundum capacitatem suae potentiae, et non secundum modum potentiae causae primae. Jam ergo verum est, quod causa prima est super omne nomen, quo nominatur vel nominari potest, et superior eo et altior sive eminentior omni nomine.