LIBER III TOPICORUM. DE ACCIDENTE CONTRACTO ET COMPARATO.
De inspiciendo quando transumitur diffinitum ad bene esse et non esse.
Quando autem diffiniunt diffinitum transumendo ad bene esse et non esse, diffiniunt ipsum secundum bene esse hoc diffinitum et perfectum ad actum, et tunc non diffiniunt esse seu substantiam esse, sed diffiniunt rem bene se esse habentem secundum quod bene se habet et perfecte in actum. Et hoc est peccatum, et interimitur diffinitio. Talis est autem latronis et rhetoris diffinitio quam quidam dederunt, ut rhetor quidem qui in unoquoque quod est verisimile, potest cum effectu considerare quid allegandum et quid concludendum, et quid judicandum, et nihil de contingentibus praetermittere. Latro autem per diffinitionem dicatur, qui clam sumit secundum actum contrectandi rem alienam invito domino. Palam quoniam uterque istorum sic diffinitus, est talis secundum dispositionem secundum bene esse, et non secundum esse. Hic enim hoc modo diffinitus est bonus rhetor, et non rhetor simpliciter. Iste autem sic diffinitus est sic bonus latro : non enim qui sumit, sed clam vult sumere, latro est simpliciter : non enim (ut dicit sapiens) quantitas ipsius rei, sed effectus in crimine est.
Rursum in taliter acceptis secundum bene peccatur in eligendis, et est e converso etiam si aliquis diffiniendo id quod per se eligendum est, assignavit per diffinitionem ut per aliud eligendum : hoc enim per se bonum ut per non propter aliud bonum diffiniunt. Ut si dicat per se bonum et effectivum esse boni aut operativum boni, vel quolibet alio modo dicat eligendum esse, et bonum propter aliud quam propter seipsum. Sic peccant diffinientes justitiam dicentes esse bonam et eligendam ut legis salvatricem : aut qui diffmivit sapientiam esse bonum quid et eligendam ut beatitudinis effectivam : salvativum enim et effectivum sunt de numero eorum quae propter aliud eliguntur : sic ergo dicendum tales male diffinire, aut corrigendum quod dictum est, dicendo quod nihil prohibet quod id quod per se eligendum est, et propter aliud esse eligendum. Dicendum autem ad hoc, quod etiamsi hoc concedatur, nihil tamen minus peccavit qui bonum et eligendum
per se ut propter aliud diffinivit. Nam uniuscujusque optimum estmaxime in sua substantia, hoc est, in sua substantiali diffinitione: melius autem est quod per se est eligendum hujus (propter hoc quod per se est eligendum) quam id quod per aliud est eligendum : nam hoc quod per se est eligendum, oportebat magis ad diffinitionem assignare et per illud diffinire, quam per hoc quod propter aliud est eligendum.