IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Scholium.
Nullum esse Baptismum datum nolenti illud, secus si ex metu velit. Ratio primi, quia Deus neminem invitum suae familiae adscribit. Ratio secundi, quia talis simpliciter vult. Utraque pars habetur, cap. Majores, de Bapt. Item sufficere intentionem virtualem ad Baptismum.De triplici intentione vide Scot. 2. d. 41. et infra d.9.q.4. Requiri autem aliquam intentionem tenent citati, et omnes, et colligitur ex Carlhag. III. cap. 34. et Arctus. 1. c. 12 et cap. Majores de Bapt.Unde Cajet. 3. p. q. 68. art. 7. dicens nullum consensum baptizati requiri, cum glossa c. Solet. v. implorand. de consecr. d. 4. merito reprehenduntur.
De tertio membro (b), scilicet de adulto utente ratione, distinguo de eo, quod ponitur in quaestione, non consentiens, quod potest intelligi contrarie vel negative. Negative tantum negat actualem consensum: contrarie vero ponit actualem dissensum, et patet distinctio, quia non est idem non velle et nolle: si autem accipiatur contrarie, pro dissentiente actu, aut dissentit simpliciter, aut secundum quid; et intelligo simpliciter, sicut est expositum in tertio libro, quod ille, qui ut fugiat aliquod incommodum, vult aliquid, simpliciter vult illud, sicut projiciens merces in mare, ut fugiat submersionem, simpliciter vult projicere merces. Nam potentiam suam motivam ad projiciendum, voluntas movet imperando, et ipsa seipsam libere movet, quia cogi non potest. Simpliciter ergo volens projicit, sed secundum quid nolens, hoc est, sub conditione nolens, quia nollet, si posset alio modo salvare vitam. Si ergo iste sit utroque modo dissentiens, dico quod non recipit Sacramentum, quia Deus per Sapientem dicit Proverb. 23. Fili praebe mihi cor tuum, nolens aliquem omnino invitum adscribi familiae suae; suscipiens autem Baptismum, adscribitur per hoc familiae Chriti. Nec oportet hic distinguere de reclamante sive protestante, signo exteriori, suum dissensum, et de non reclamante, quia in rei veritate si est dissensus, omnino idem est quoad Deum ; tamen quantum ad judicium Ecclesiae judicantis de manifestis, et eum qui tacet praesumentis consentire, non cogetur reclamans ad observantiam religionis Christianae, cogetur autem non reclamans. Nec in hoc potest argui Ecclesia, quod isti nolenti, tamen non reclamanti fiat injuria. Minus enim malum est sibi, quod invitus servet legem Christianam, quam quod impune permittatur agere contra eam, quia minus malum est invitum aliqua bona facere, et mala fugere, quam libere et impune mala agere, et bona dimittere.
Si autem secundum quid dissentiat, sed simpliciter consentit, et hoc non tantum in illam ablutionem, tanquam in quoddam balneum, sed in ablutionem eo modo quo illam intendit facere Ecclesia, ille simpliciter recipit Sacramentum, quia simpliciter est volens, licet secundum quid nolens, et de tali loquitur illud Concilium Toletannm, quod allegatur Extrav. de
Baptismo, et ejus effectibus, cap. Majores : Quod illi, qui jam pridem ad Christianitatem coacti sunt, quia jam constat Sacramentis divinis associatos, oportet ut fidem, quam necessitate susceperunt, tenere cogantur, ne nomen Domini blasphemetur, et fides, quam susceperunt, contemptibilis habeatur.
Exemplum hujus, qualiter aliquis potest consentire in illam ablutionem suscipiendam, eo modo quo confertur ab Ecclesia, et tamen nollet, si posset evadere tormenta, quia non credit eam aliquid valere ; sicut potest haberi de eo, qui non credit verba incantationis posse habere aliquem effectum, tamen concedit incantanti, quod dicat illa verba super eum, ea intentione, qua solet ea dicere, dicendo in corde suo, valeant quantum valere poterunt, iste vere diceretur incantatus ; et si talis incantatio super aliquem diceretur consecratio diabolo, ille esset diabolo consecratus. Patet autem differentia istius membri secundum quid dissentientis a membro praecedenti, quia ille simpliciter dissentiens, omnino non recipit Sacramentum, et ideo cessante dissensu esset simpliciter baptizandus. Iste vero, quia simpliciter consensit, licet secundum quid dissentiat, est baptizatus, et cessante dissensu illo secundum quid, non est iterum baptizandus.
Si quis autem non consentiat tantum negative, dico quod recidit Sacramentum, si consensit virtualiter, quia noluit Deus obligare hominem ad impossibile, vel secundum statum hujus vitae, nimis difficile. Nunc autem non distrahi, nimis videtur difficile homini pro statu, quia secundum Augustinum 3. de liber. arbit. Non est in voluntate nostra, quin visis tangamur; ergo noluit Deus salutem hominis ponere in ista conditione, si non distrahatur. Nec ergo voluit obligare eum, quod in suscipiendo Baptismum, non distraheretur; et ita est universaliter in aliis Sacramentis. Sacerdos etiam in consecrando Eucharistiam, non obligatur (necessario dico) ad hoc ut non sit distractus ; vere enim conficit distractus, dum tamen prius induendo se, intenderet celebrare Missam, secundum morem Ecclesiae.
Et si quaeras, esto quod non consentiens actualiter, tamen consentiens virtualiter (eo modo quo positum est exemplum de Sacerdote celebrante) recipiat Baptismum, numquid et ille qui solum consentit habitualiter recipit ? distinctio autem istorum, virtualiter et habitualiter, patet 2. lib. dist. 41. Et esto quod sic, numquid ille, qui tantum negative non consentit,negative etiam non dissentit ? quia nec actum, nec habitum oppositum habet. De primo posset dici, quod talis judicatur habitualiter consentiens, quia aliquando habuit consensum actualem, non interveniente dissensu; et talis, licet utens ratione, recipit Sacramentum, quia non videtur propter aliquam conditionem minus capax, si utitur ratione, quam si prius usus, non utatur nunc; sed in tali non utente nunc, prius tamen uso, sufficeret habitualis consensus: ergo et hic. De secundo, licet difficile esset aliquem talem invenire, praecipue qui prius aliquando cogitasset de Baptismo, quia vel tunc placuisset sibi baptizari, vel non placuisset, imo displicuisset, et secundum ultimum modum judicaretur talis habitualis consensus vel dissensus esse in posterum, tamen si quis esset omnino non consentiens, nec dissentiens, tam actualiter quam habitualiter, et tamen utens ratione, non esset capax Baptismi, quia ex quo utitur ratione, oportet quod habeat devotionem aliquam ad Sacramentum, si debet sibi valere, aliter enim videretur contemnere.
Ad primum argumentum dico, quod in Baptismo magis proprie est adoptio in filium, quam Matrimonium, quia parvulus non potest dici proprie contrahere Matrimonium, cum non utatur ratione, cujus usus requiritur ad omnem contractum: in adoptione autem sufficit solus actus adoptantis, etsi nullum habeat adoptatus.
Ad secundum dico, quod malitia potest esse ministri, inquantum minister, scilicet in male ministrando, vel quia non bene credit, vel quia non intendit conferre Sacramentum ; et haec malitia, maxime non intendendi, impedit. Sacramentum conferri, magis quam malitia moris in suscipiente, et ratio dicetur in distinctione sequenti. Alia autem potest esse malitia ministri, non inquantum minister, sed concomitans, puta quod est in peccato mortali: et hoc non impedit Sacramentum conferri. Patet ergo quod non intentio ministri impedit, sed non quaelibet alia malitia. Non autem sequitur ex hoc, ergo non intentio suscipientis impedit, quia in agente secundo, etiam requiritur quod per se pertinet ad agens, quod est intendere in agente per rationem: intentio autem non per se est suscipientis, inquantum hujusmodi.
Ad tertium, dicendum quod si adultus baptizandus, ex voto intendit renuntiare Diabolo et pompis ejus, tamen illud votum praecedens non est de necessitate Sacramenti, sed pertinens tantum ad ejus solemnitatem.
Ad aliud, concedo quod consuetudo Ecclesiae bona est, quod nullum adultum baptizat, nisi respondeat pro seipso, et est consuetudo laudabilis et rationabilis, ut solum volens adscribatur familiae Christi. Sed licet non responderet, quia scilicet non uteretur ratione, ut dormiens, posset sibi Sacramentum conferri, dum tamen esset habitualiter consentiens; sed hoc, ut dictum est prius, non expedit facere, sed expectare tempus, quo actualiter consentiat.