In librum tertium sententiarum
Quaestio i. utrum ista sit vera:
Quaestio iii. utrum christus inceperit esse ?
Quaestio unica. utrum virtutes morales sint connexae ?
Scholium.
Hanc propositionem : Deus est homo, non esse in materia naturali, nec proprie loquendo per se logice ; nam si esset primo vel secundo modo per se, esset necessaria. Tertius modus non est praedicandi, sed essendi ; nec est quarto modo, quia praedicatum non est effectus necessarius subjecti ; ita D. Bonav. sup. ad 4. et 5. Durand. dist 4. quaest. 2. et hic quaest. 1. ad 2. Capr. d. 4. quaest. 2. ad argum. Scot. contra 2. con. Marsil. 3. quaest. 6. ad 5. Gabr. hic q. 1. dub 3. Scotistae hic, vide Pitigianis art. 6. Addit Doctor propositionem non esse accidentalem, nec essentialem, sed substantialem.
Quinto videndum est (l) qualis est ista praedicatio, utrum per se vel per accidens. Videtur quod non per se primo modo, quia praedicatum non cadit in definitione subjecti ; nec secundo modo, quia non e converso ; neque generaliter aliquo modo per se, quia in eis non videtur necessaria habitudo. Sed hoc non concludit (k), quia aliquae propositiones contingentes possunt esse per se, sicut et immediatae, si in subjectis includatur proxima ratio inhaerentiae praedicatorum, licet non sit necessaria inhaerentia, qualis forte est ista: voluntas vult, vel calidum calefacit; sed nec iste modus videtur in proposito, patet in primo articulo.
Respondeo, si fiat sermo de per accidens,sicut loquitur de eo Metaphysicus, scilicet, vel quia unum accidit alteri, vel ambo tertio, sicut patet 5. Metaph. cap. de ente et uno ; sic non est per accidens, quia quod vere est, nulli accidit, ex I. Physicorum ; unde nec ipsa unio conceditur esse accidentalis, quia neutrum extremum est accidens ; sed hoc non concludit propositionem esse per se loquendo, de per se logice ; sicut nec ista: rationale est animal, est per se, logice loquendo. Posset ergo concedi logice loquendo, quod quia praedicatum est extra per se intellectum subjecti, propositio non est per se vera, sed per accidens, licet neutrum extremum realiter per accidens insit alteri. Unde ista unio extremorum, nec conceditur esse essentialis, nec accidentalis, sed substantialis. Damascenus libro tertio, cap. 3. Substantialem enim dicimus unionem, scilicet veram, et non secundum phantasiam ; substantialem autem, non ut duabus naturis perficientibus unam compositam naturam, et ita secundum diversitatem hujus unionis ab omni alia, potest poni diversa ratio hujus inhaerentiae ab omnibus aliis.