Intelligere substantiae # scire de ipsis quid sunt # animam # quod # contingit # scire,# ex eo # alia vero Augustini verba proposita non ad hoc inducunt ut substantias separatas nostra intellectuali visione capiamus, sunt enim multa praeter substantias separatas quae non habent ymagines sui similes quae non sunt quod ipsa, quae sola intellectuali visione cognoscuntur, sicut ipsa mens et dilectio, de qua exemplum ponit, et alia huiusmodi. Unde non sequitur, si intellectuali visione ea / q- / capiamus quae non habent ymagines, quod propter hoc quaecumque non habent tales ymagines intellectuali visione a nobis capiantur, etsi ab aliis quam a nobis tali visione capiantur, quia et inter nos quaedam capiuntur intellectuali visione ab uno quae non capiuntur ab alio. Non tamen quia ista quae diximus non habent huiusmodi ymagines sicut corpora, credendum est quod / a- / in nobis absque phantasmate eorum cognitio fieri possit. Fit enim horum in nobis cognitio ex hoc quod cognoscimus aliqua quae habent / aliqua / phantasmata per quae cognoscuntur. Ex hoc enim quod intellectus intelligit aliquod intelligibile cuius praeexistit phantasma in nobis, percipit se intelligere et alia per quae de se et illis quae in ipso sunt cognitionem capit. Neque etiam per hoc quod intellectualis visio eorum esse describitur quae non habent huiusmodi ymagines, confiteri oportet quod ea quae habent huiusmodi / ph- / ymagines intellectualis visio non comprehendat. Sic enim naturas corporalium intelligere non possemus.
Cognitio enim intellectualis licet sit eorum quae habent phantasmata, non tamen est ipsorum phantasmatum quorum est ymaginativa cognitio, quam Augustinus spiritualem visionem vocat, sed est naturarum vel quidditatum ipsarum rerum corporalium quas a phantasmatibus accipit intellectus possibilis factas intellectas in actu per intellectum agentem. Nec obstat quod ipsa intellectualis visio per species intelligibiles fit, quae sunt / etiam / similitudines, quia intellectualis visio non est eorum ut visorum, sed ut eorum per quae videt / in ph- / sicut similitudines / etiam / sensibilium sunt in sensu, ipsae autem ymagines sunt ut / visa / visae / in intellectuali / in spirituali vel ymaginaria visione, cui soli Augustinus ascribit quod sit per ymagines, non autem intellectuali neque corporali, quae fit per sensum. Adhuc autem maiorem difficultatem afferunt quaedam ipsius verba ex quibus videtur quod non solum / in hac vita / substantias alias separatas in hac vita possimus intelligere, sed etiam ipsum deum # ipsa # per # et # incommutabili loquatur patet per hoc quod subdit, quod si interiret verum, tamen non interiret veritas # videamus # rationis est,# atque in his nisi subiungeretur aliquid verum, non secundum eas possemus de corporalibus iudicare.
Cum dicat in libro de videndo deum ad Paulinam / cum hoc auctoritati divinae manifeste repugnat.
Dicitur enim Exod. XXXIII, non videbit me homo et vivet, et Io. Primo, deum nemo vidit unquam, et ipsemet dicat in I de Trin. Quod ista visio est ultima merces iustorum quae beatos facit, et in / litt- / epistola