DE LAUDIBUS BEATAE MARIAE VIRGINIS, LIBRI DUODECIM.
LIBER PRIMUS, In quo exponitur Angelica salutatio.
LIBER QUARTUS. DE VIRTUTIBUS MARIAE.
LIBER QUINTUS. DE PULCHRITUDINE MARIAE.
LIBER SEXTUS. DE APPELLATIONIBUS MARIAE.
LIBER OCTAVUS. DE HIS QUAE PERTINENT AD TERRAM, ET POSSUNT FIGURARE MARIAM.
LIBER NONUS. DE RECEPTACULIS AQUARUM, QUAE FIGURANT
LIBER DECIMUS. DE AEDIFICIIS QUIBUS MARIA FIGURATUR IN BIBLIA
LIBER UNDECIMUS. DE MUNITIONIBUS ET NAVIGIIS, QUAE POSSUNT SIGNA RE MARIAM.
LIBER DUODECIMUS. DE HORTO CONCLUSO. CUI SPONSUS COMPARAT MARIAM, IN CANTICIS
sig. X. Ignis . Ignis, id est, Filius Dei, qui dicitur ignis consumens
sig. XIII. Angelus. Angelus , scilicet magni consilii, qui de caelo descendens ingressus est in eam.
Maria requies .
Et requies. Unde, Isa. XI, 10, ubi nos habemus: Erit sepulcrum ejus gloriosum, dicit alia littera : Erit requies ejus gloriosa, id est, gloriosa Domina erit requies ejus. Unde ipsemet dicit in Psalmo cxxxi, 14 : Haec requies mea in saeculum saeculi, etc. Ipsa etiam requies quam in omnibus quaerebat Filius Dei, qui est sapientia , quam invenit in ea sicut ipsa dicit ibidem: Qui creavit me, scilicet Deus, illius meus scilicet, per quem omnia facta sunt, requievit, secundum quod homo, in tabernaculo meo, id. est, in corpore novem mensibus et sex diebus. Et bene dicit, requievit : quia nihil ibi invenit quod eum molestaret: non enim vagiebant ibi parvuli Babylonis, id est, pravi motus. Non erant ibi fumus, aut stillicidium, aut mala uxor, quae tria expellunt hominem a domo sua. Fumus est superbiae vanitas. Stillicidium, diabolicarum tentationum assidua importunitas. Mala uxor, conscientiae aculeus.
Requievit: quia non invenit carnem, meam concupiscentem adversus spiritum , vel c converso, eo quod ingrediens dixerit: Pax huic domui .In tabernaculo meo, tam carnis meae quam spiritus mei: licet enim cor Virginis congrue dici possit tabernaculum et
triclinium totius Trinitatis, tamen con gruentius venter ejus dicitur tabernaculum, quod proprie est peregrinantium et militantium. Qui ergo nunc requiescit in tabernaculo meo, id est, in me templo suo, ipse est qui venit peregrinari in mundo factus peregrinus etiam filiis matris suae synagogae, futurus quasi colonus, et quasi viator declinans ad manendum , ut militia esset vita hominis super terram , ut alligaret fortem armatum, et vasa ejus diriperet, et arma auferret in quibus confidebat : palam triumphalis principatus et potestates in seipso . Quando, inquam, sic venit peregrinus viator militaturus, foris non mansit peregrinus, sed ostium meum ipsi viatori patuit . Et ingressus requievit in tabernaculo meo, ubi in pace factus est locus ejus : Christus enim aggressurus pugnam contra mundum et diabolum in utero Virginis armavit se paupertate contra superbiam, carnem virgineam contra luxuriam induens pro lorica.
Item, Maria est illa requies opulenta, quae promittitur populo fideli, Isa. xxxii, 18: Sedebit populus meus in pulchritudine pacis, et in tabernaculis fiduciae, et in requie opulenta,