CAPUT I. De nobilitate hujus scientiae.
CAPUT VI. De fine hujus scientiae.
CAPUT VII. De titulo et auctore.
CAPUT II. Quid sit per se bonum ?
CAPUT IV. Utrum aliquid sit summum bonum ?
CAPUT VI. Qualiter bonum pertineat ad naturam ?
CAPUT VII. Quid sit uniuscujusque tonum ?
CAPUT VIII. De differentia bonorum quae appetuntur.
CAPUT X. De multiplicatione artium.
CAPUT XIII. Cujus facultatis sit hoc bonum ?
CAPUT I. De quo est intentio ?
CAPUT VI. Quod maximus est in moribus profe-
CAPUT XI. De positione Platonis,
CAPUT XII. De expositione positionis Platonis.
CAPUT XIII. Quid sequitur ex opinione praedicta ?
CAPUT I. Quod felicitas est optimum bonum.
CAPUT XII. Quibus modis accipiantur principia ?
CAPUT IX. De opinione Solonis utrum vera sit?
CAPUT XL De solutione inductae quaestionis.
CAPUT I De acceptione virtutum per divisionem.
CAPUT II. Quod virtus est habitus bonus.
CAPUT III. Quod virtus est medium.
CAPUT II. De involuntarii divisiotie.
CAPUT III. De involuntario per violentiam.
CAPUT XXIII. De epilogo eorum quae dicta sunt.
CAPUT X. De fortitudine quae est ex ignorantia.
CAPUT III, De justo politico et naturali.
CAPUT VIII. Utrum aliquis volens injustum, patitur ?
CAPUT IV. De justo metaphorica.
CAPUT IX. De prudentia, circa quid sit ?
CAPUT I. De eubulia in quo sit generet
De involuntario per ignorantiam.
Quod autem propter ignorantiam involuntarium est, hoc quidem omne secundum omnem sui differentiam et modum est non voluntarium : tamen non secundum omnem modum est involuntarium. Sed hoc est involuntarium, quando factum triste est et in paenitudine voluntati secundum se contrarium. Qui enim propter ignorantiam operatur quaecumque, et nihilominus non tristatur in operatione facti postquam scivit, ille quidem volens non operatus est, quia non potuit velle quod non scivit: neque rursus nolens operatus est, quia postquam scivit, non est tristatus de eoquod propter ignorantiam fecit. Ex quo relinquitur, quod quidquid in paenitudine est facti, nolens videtur fecisse quod fecit: qui autem non paenitet de facto, quia alter est ab illo, et differt sic, non volens ex hoc nomine vocetur. Quia enim differt ille ab illo, melius est ad rei significationem talem nomen habere proprium, quam si communi nomine significaretur et diceretur nolens sicut et ille qui paenitet de facto, et confusio esset ex communitate nominis, et proprietas in loquendo non servaretur.
Ad intellectum autem eorum quae dicta sunt, notandum quod voluntarium ab actu volendi dicitur, et non a potentia vel habitu. Tale autem voluntarium inter duo est, scilicet inter volentem a quo exit, et inter volitum quod est movens volentem, et ratio voluntarii, et forma, et finis movens per formam a volente conceptam et affectum. Forma, quia informat volentem ad hanc speciem vel illam. Ratio, quia ex ipsa diffinitur actus in quantum voluntarius est, sicut diffinitur fornicatio per improbam voluntatem cum effectu circa venerea. Finis autem est, quia illo habito quiescit actus voluntatis. Voluntarium ergo privari potest ex parte volentis, vel ex parte voliti. Ex parte volentis non privatur nisi per violentiam. Ex parte voliti autem non potest privari in quantum voluntarium est: quia hoc ponitur statim in quantum ab intrinseco principio dicitur esse factum. Sed si privatur, non privabitur nisi per privationem formae voliti ut volitum est: et hoc non. potest nisi per ignorantiam circumstantiarum quae faciunt ipsum volitum ut volitum est. Aliquid enim volitum est in loco ex ipsa loci circumstantia, quod alias non esse volitum. Similiter autem est de tempore et fine et omnibus aliis circumstantiis. Ex parte ergo illa causatur involuntarium per ignorantiam dictum. Et cum dicitur involuntarium, non privatur volontas in actu, sed privatur forma volendi quae fecit ipsum voluntarium. Nihil enim prohibet quin aliquid sit volitum sub forma una, quod sit contrarium voluntati si illa forma careat. Vult enim aliquis esse abbas sub forma abbatiae volens religionem, quam nequaquam vellet si forma illa careret. Et vult etiam aliquis uri et secari, quod omnino voluntati contrarietur, si sub forma sanitatis non esset. In omnibus igitur talibus si involuntarium sit, oportet quod voluntati actuali sit contrarium : et quod contrarium est, paenitudinem et tristitiam affert in facto. Quod igitur sic involuntarium est, postquam factum est, tristitiam affert facienti. Adhuc omne quod placet factum,habitualem habuit ad minus voluntatem, et non contrariantem in faciendo. Habitualem autem voluntatem vel non
contrarietatem conferens ad operationem, aliquid confert: et qui aliquid confert, non omnino est involuntarius. Talis igitur non omnino involuntarius est. Sicut enim in violento nihil debet conferre vim patiens, quinimo dissentire et conari in contrarium : ita etiam in involuntario propter ignorantiam, dissensus requiritur et molestia postquam scitur.
Ex quo patet quod non est idem involuntarium et non voluntarium, quia involuntarium habet actualem voluntatem contrarii,non voluntarium autem nullam habet. Non voluntarium enim accipimus negative, et non privative, vel infinite. Nec iterum sequitur, est non voluntarium : ergo involuntarium : quia nolo,non vis, per totum condeclinabilium voluntatem secundum actum habet affirmatam, sed volitum negatum : unde cum dico, nolo currere, sensus est, volo voluntate actuali non currere. Cum autem dicitur, non volo currere, negatur actus voluntatis et volitum. Patet ergo quod bene sequitur, est involuntarium : ergo volitum : sed non sequitur, est involuntarium : ergo non volitum. Iterum patet quod non est idem non volentem operari, et nolentem operari : sed bene sequitur, involuntarie operatur : ergo nolens operatur : sed non convertitur, nolens operatur : ergo involuntarius operatur : quia potest nolens operari qui nihil vult de volito, nec secundum substantiam, nec secundum formam : involuntarie autem operans, ad minus vult actum quem facit, tunc cum facit eum, quamvis nolit eum sub tali forma.
Similiter autem attendendum est quod dicitur de ignorantia. Potest enim dici ignorantia a privatione simpliciter privante scientiam, et vocatur ignorantia, privationis, et est idem quod non scientia, vel nescientia : vel potest privare principia scientiae per quae venitur in scientiae perfectionem, quae privantur per hoc quod aliquis disponitur per contraria principiorum, sicut illi qui dixerunt omnia esse unum per hoc quod mutabilitas contradictoria facit simul esse vera et haec vocatur ignorantia malae dispositionis : ei neutro modo dicitur ignorantia quae facit involuntarium. Est etiam ignorantia quae privat scire in universali, vel particulari, vel in agere, quarum nulla facit involuntarium. Omnibus enim his positis contingit involuntarium esse. Sciens enim non suam non esse cognoscendam : sciens etiam quae sua sit, per rationem medii et comparans unum ad aliud, et concludens non esse cognoscendam non suam, potest involontarie cognoscere non suam, si non sua sub forma suae sibi exhibeatur, sicut inter Jacob et Liam se habuit. Nulla igitur ignorantia sive contemplativorum sive agendorum involuntarium facit, nisi ea sola quae est privatio notitiae voliti, secundum quod sibi faciunt causam et formam voliti circumstantiae. Et si aliquis dicat quod res volita non est sine formis suis : et ideo voluntas cadens super ipsum, cadit super ipsum secundum quod est sub formis. Vere ille nescit quid dicatur. Omnia enim verba ad. actum animae pertinentia, separant et dividunt ea quae secundum naturam non sunt divisa. Et ideo aliquid est volitum secundum se, quod sub tali forma nolitum est. Haec ergo sola ignorantia facit involuntarium. Et signum est ejus, quod nihil confert ad. operationem talis : et talis est quando tristitiam et paenitudinem habet in peccato : et si hanc non habeat, etiamsi ignoret circumstantias in quibus est actus, tunc quidem facit ignorans quod facit, quia factum suum non scivit : sed. non facit per ignorantiam quae facit involuntarium., eo quod ignorantia quae facit involuntariam., ad factum vult habere contrarium voluntatem.