LIBER DE CAUSIS ET PROCESSU UNIVERSITATIS.
CAPUT IV. Quid fluat et in quid fluit ?
Quod intelligentia divina non agit res nisi per hoc quod ipsa est intelligentia, et regit eas per hoc quod est divina.
Intelligentia vero ad eminentiam causae primae non pervenit: termini enim intelligentiam diffinientes secundum quod intelligentia est, non sumuntur nisi a formis ad scientiam intelligibilis perficientibus. Intelligentia enim ut intelligentia est, non nisi sciens est: dictum est enim in praehabitis, quod scientia vera intellectiva est, sive activo intelligentiae cognoscat, sive contemplativo. Sciens autem in quantum sciens est, lumine suo super scitum diffunditur : a diffusione autem illa conferre non habet aliquid, nisi activus intellectus accipiatur ut activus est, et non ut intellectivus. Si enim intellectus ut intellectus regimen rebus confert, omnis intellectus confert regimen rebus : quod patet esse falsum in contemplativo intellectu, qui. potius rebus regitur quam regat. Intellectus ergo ut intellectus, praeter hoc quod ut intellectus est, activus non est, et rebus conferre non potest: dividitur enim intellectus in activum et con- templativum : et agere a communitate generis non habet, sed a differentia dividente et constituente.
Deus autem sublimis secundum seipsum activum principium est. Activum enim in omnibus potissimum et perfectissimum est : propter quod primi activi potissimum est conferre regnum eodem modo quo regere et regi in praehabitis determinatum est. Quia si etiam intelligentia quae causatum primum est, regit ea quae sub ea sunt, non regit ea secundum quod est intelligentia, sed secundum quod est divina, virtutem divinam in agendo participans. Cujus signum est, quia in processione luminis divini a primo in secundum, citius deficit virtus actionis quam virtus intelligentiae. Est enim intellectivum quod Intellecta non agit, sed agitur ab ipsis, hoc est, post intellectivum qui sua agit intellecta : perfectius est ergo intellecta agere et constituere quam intellecta scire. Integritas tamen diffinitionis et quidditatis intelligentiae ab eo quod est scire sumitur, et non ab eo quod est agere vel regere quod actum est sive causatum.
Id autem quod eminentius est et perfectius, primo eminenti et excellenti potissimum attribuendum est. Agere igitur et regere primo attribuendum est : secundum enim primi perfectionem non attingit, sed. proximum gradum qui sub illo est, accipit, et ab illo nominatur et diffinitur. Cum ergo intellectus primus et activus et intellectus sit secundum seipsum, et secundum modum intelligendi nihil intelligatur nisi quod jam. actum est, secundum modum intelligendi prius est activus quam intellectivus. Id ergo quod sub Ipso est, ad integritatem quidditatis secundum constituit et non primum. Quidditate ergo suae substantiae intellectivum est: et si activum, erit participatione primi activi. Per se ergo agit et regit Deus sublimis et benedictus. Intelligentia autem per se quidem intelligit. In substantialibus enim suis habet quod intelligit, sed. non per se agit et regit, sed par-
ticipatione divini quod ante eam est, propter quod omnia intelligit quae ante eam sunt, et quae post ipsam sunt, sed non omnia regit. Non enim regit nisi ea quae post ipsam sunt. Patet ergo, quod de integritate diffinitionis intelligentiae et de essentia ipsius secundum quod intellectio est, non est quod regens sit, sed quod intellectus solum. SI ergo regat, non regit per hoc quod est intelligentia, sed per hoc quod est divina Regens enim primum per hoc regens est, quod creans est formas regiminis : quae ex hoc quod divinae sunt, ducunt ad esse perfectum et operationem, et non ex hoc quod intelligentiae sunt. Nihil enim secundorum creare potest aliquid : cum quodlibet secundorum faciat hoc quod facit, supposito quodam alio. Solum autem primum. hoc quod facit, facit ex. seipso, sibi nullo supposito : propter quod omne quod regitur, quo regitur, appetit ut divinum, et non ut intelligentia : quamvis id quod appetitur, sit intelligentiae lumen. Per hoc enim quod divinum est, terminus est appetitus et finis. Per hoc autem quod lumen intelligentiae est, notio est notificans id cujus est notio.