CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
Scholium.
Relatis quatuor distinctionibus quae admittuntur in divinis, agit tantum de duabus primis, et resolvit primo viatorem frui posse essentia etiam ordinate, non fruendo personis, et una persona, non alia, saltem quae non sit correlativa ; non loquitur de fruitione fidelis actu advertentis personas, quia talis inordinate excluderet unam personam.
Ista quaestio posset habere quadruplicem difficultatem, secundum quadruplicem distinctionem in divinis. Prima est distinctio essentiae a personis. Secunda distinctio personae a persona. Tertia essentiae ab attributis. Quarta essentiae ab Ideis.
De tertia et quarta, modo non dicam, quia non est ostensum qualis sit ista distinctio, nec utrum ista distinctio pertineat ad fruitionem: tantum igitur de duabus distinctionibus primis nunc dicendum est. Et quantum ad istas distinctiones, videndum est primo, de fruitione viatoris quantum ad possibilitatem ejus. Secundo, de fruitione comprehensoris, et hoc loquendo de potentia Dei absoluta. Tertio, de fruitione comprehensoris loquendo de potentia creaturae. Quarto, de fruitione comprehensoris et viatoris loquendo de facto.
De primo dico (a), quod possibile est viatorem frui essentia non fruendo persona , et hoc fruitione ordinata. Quod probatur, quia secundum Augustinum 7. de Trin. cap. 1. Si essentia relative dicitur, non est essentia, quia omnis essentia quae relative dicitur, est aliquid excepto rela tivo ; ex quo concludit, tertio capi te : Quapropter si Pater non sit aliquid ad se, non erit aliquid quod ad alterum dicatur. Est igitur essentia aliquod objectum conceptibile, in cujus conceptu non includitur relatio: ergo sic potest concipi a viatore ; sed essentia sic concepta habet rationem summi boni, igitur et perfectam rationem fruibilis; igitur contingit ea frui etiam ordinate.
Et confirmatur ratio, quia possibile est concludi ex puris naturalibus, esse unum summum bonum, et tamen ex illis naturalibus non cognoscet homo Deum ut trinus est: ergo circa summum bonum sic cognitum, potest habere aliquem actum voluntatis et non necessario inordinatum; igitur habebit actum fruitionis ordinatum circa essentiam et non circa personas, ut nos concipimus personas. E converso autem non est possibile, quod fruatur ordinate persona non fruendo essentia, quia persona in ratione sui includit essentiam.
Secundo etiam dico (b), quod viator potest frui ordinate una persona non fruendo alia. Quod probo, quia respectu trium personarum sunt articuli distincti fidei; potest ergo concipi una persona cui correspondet unus articulus, non concipiendo aliam personam cui correspondet alius articulus, et tunc in ista persona concipitur ratio summi boni; possibile est ergo frui ista persona sic concepta non fruendo alia.
Si dicas quod persona est correlativa: igitur si concipitur, et suum correlativum concipitur.
Respondeo, quod etsi cognitio relativi requirat cognitionem correlativi, non tamen oportet cognoscentem et fruentem uno relativo cognoscere et frui suo correlativo, quia possibile est frui Deo inquantum creator non fruendo creatura, quae terminat illam relationem.
Similiter licet dicatur Pater relative ad Filium, et ideo non posset intelligi, inquantum Pater sine Filio, non tamen dicitur relative ad Spiritum sanctum, inquantum Pater: ergo possibile erit concipere Patrem ut Patrem et frui eo, non concipiendo neque fruendo Spiritu sancto.