IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(b) De tertio membro, etc. Respondet Doctor, quod dissentiens negative aut contrarie non baptizatur valide. Est Augustini loco supra citato in com. praecedenti, ex lib. 4. de Baptismo, cap. 24. Et probat ex illo Joannis 9. aetatem habet,ipse pro se respondeat: ideo autem infantes sine consensu baptizantur valide, quia nondum arbitri suiipsius ex defectu aetatis ; an autem requiratur in eis consensus parentum aut tutorum ad valorem Sacramenti, infra videbimus; patet ex cap. Majores, de Baptismo, et ratio est jam tacta.
Secundo dicit, si dissensus ille sit tantum secundum quid dissensus, simpliciter tamen consentit, Sacramentum esse validum. Patet ex Toletano IV. cap. 56. et habetur 45. dist. de Judaeis, cujus verba citat Innocentius in dicto capitulo Majores, de Baptismo; et eadem habet Doctor in littera, et exemplum subdit accommodatum, ut ibidem patet. Quod si consensus ejus non sit verus, sed simulatus et fictus, non erit coram Deo baptizatus, sed in foro Ecclesiae tenebitur pro baptizato, quia exterior consensus verbis expressus, supponit interiorem, quantum ad praesumptionem, quae non tollitur nisi probetur contrarium. Tertio, dicit voluntatem virtualem sufficere, ut bene probat, quia haec etiam sufficit in ministro Sacramenti, nam semper voluntas praeterita praesumitur durare, nisi mutetur : De his quae vis, metusve causa fiunt, cap. Perlatum; et illa sufficit ad meritum, et inmutationem, et contractus, et transactiones, ut patet in iis, quae per procuratores fiunt. Quarto, dicit voluntatem habitualem sufficere ad receptionem validam Sacratio menti. Patet ex ratione praemissa, quia :. voluntas praeterita reputatur donec revocetur, ut patet ex illo cap. Majores, de Baptismo, ubi dicit Pontifex, quod amentes et dormientes, qui jam consenserunt, neque postea dissenserunt, recipiunt Baptismum valide. Garthaginen. III. cap. 34. Arausicanum I. cap. 12. quae docent privatos usu rationis et loquelae, si habent testimonium praeteritae voluntatis, baptizandos esse et reconciliandos, juxta Rituale Romanum.
Quinto, dicit quod qui indifferenter se habet, nec consentit, nec dissentit,
non recipit Sacramentum, patet ex dictis. Contrarium hujus dicit Cajetanus 3. part. , quaest. 68. art. 7. Primo ex illis, cap. Majores, de Baptismo : Tunc characterem sacramentalis imprimit operatio, quando obicem contrariae voluntatis non invenerit, etc. in tali non est contraria voluntas ergo. Deinde patet in Extrema Unctione quae datur privato subito usu rationis., Item in parvulis non requiritur talis consensus ; ergo. Item, Florentinum in Decreto unionis tantum requirit materiam, formam et intentionem ministri ad perficiendum Sacramentum. Item, si requireretur consensus, non sufficeret habitualis, quod falsum est ex dictis. Antecedens patet in ministro, quia praeter habitualem requiritur actualis aut virtualis, etc.
Ad primum respondetur contrariam voluntatem dici ibi etiam eam, quae negativa est, ut patet ex textu: Ille vero, inquit, qui nunquam consentit, sed penitus contradicit, nec rem, nec characterem suscipit Sacramenti, quia plus est expresse contradicere, quam minime consentire, etc. Ubi illa verba, sed penitus contradicit, non adduntur per modum limitationis, sed per modum augmenti, quia casus propositus fuit de iis, qui ad Baptismum cogebantur, vel sunt coacti, in quibus dicit Baptismum esse nullum, si contradicunt, quia plus est contradicere, quam minime consentire, ubi supponit etiam hunc valide baptizari ; qui enim non consentit, censetur invitus.
Ad secundum respondetur, Extremam Unctionem non supponere alium consensum quam universalem, quo homo fidelis et paenitens vult muniri omnibus Sacramentis.
Ad tertium de infante, patet ex Augustino loco citato, ubi hanc differentiam supra expressam assignat, inter infantem et adultum respective ad consensum et non consensum. Dices, saltem requiriri consensum parentum, ita ut alias Baptismus fleret nullus; ita sentit Durandus in 4. dist. 4. quaest. 7. Paludanus quaest. 4. Catherinus opusculo de infantibus Judaeorum baptizandis; hi negant filios infidelium, qui non sunt sub potestate Christianorum recipere Sacramentum valide, sine consensu vero, aut interpretativo parentum, quia voluntas patris reputatur voluntas filii, qui pro ipso testatur, et eligit sepulturam, et contrahit: si desint parentes, requiritur consensus tutoris vel ejus qui curam ejus gerit.
Contrarium hujus tenent communiter Doctores, vel supponunt, estque Augustini epist. 23. ad Bonifacium, ubi expresse docet parvulum non dependere a voluntate parentum, sive quoad salutem per Sacramentum, sive quoad consecrationem ejus diabolo per incantationem : Caeterum, inquit, cum infans non redeat in parentem, ut cum illo, et in illo unus sit homo, sed omnino alter sit, habens carnem suam et animam suam, anima quae peccaverit, ipsa morietur. Nec illud te moveat, quod quidem non ea fide ad Baptismum percipiendum parvulos ferunt, ut gratia spirituali ad vitam regenerentur aeternam, sed quod eos putent hoc remedio temporalem retinere vel recipere sanitatem, non enim propterea illi non regenerantur, quia non ab istis hac intentione offeruntur; et subdit rationem : Celebrantur enim per eos necessaria ministeria, etc. id est, Baptismus.
Supponit ergo salutem infantum baptizatorum non dependere a fide, aut intentione infideli parentum, sed a solo Baptismo, sicut subjungit interfectores esse filiorum, qui eos daemoniis consecrant, non quod interficiant spiritualiter filios reipsa, sed quantum in ipsis est; et addit: Afferri parvulos ad percipiendum
salutem, non tam ab eis, quorum gestantur manibus (quamvis et illi etiam offerant, si fideles et boni sunt) quam ab universa societate Sanctorum; et concludit : Tota ergo hoc mater Ecclesia, quae in Sanctis est, facit, quia tota omnes, tota singulos parit. Et infra : Illud autem nolo te fallat, ut existimes reatus vinculum ex Adam tractum, aliter non posse disrumpi nisi parvuli ad percipiendam Christi gratiam a parentibus offerantur. Sic enim scribit, ut dicit sicut parentes fuerunt auctores ad eorum poenam, per fidem parentum identidem justificentur cum videas multos non offerri a parentibus, sed etiam a quibuslibet extraneis, etc. Per hoc nihil aliud hic fieri vides, nisi quod in Evangelio scriptum, cum Dominus interrogasset quis, illi a latronibus sauciato, et semivivo in via derelicto, proximus fuisset, responsum est enim, qui in illo fecit misericordiam, etc.
Probatur primo, quia voluntas parentum non imputatur ad contrahendum originale peccatum, neque ab ea pendent quoad hoc, ut de fide est, quia etiam infantes Christianorum perinde contrahunt originale, sicut et infidelium, quia a sola illa voluntate et peccato primi parentis, in quo omnes erant, et peccaverunt, dependet ; ergo etiam non dependent quantum ad salutem consequendam in Baptismo a voluntate parentum, sed a solo Christo, in quo omnes unum fiunt, et regenerautur ad justitiam per Baptismum.
Patet consequentia, quia non magis debent constitui in voluntate parentum quoad justitiam recipiendam per Christum, quam quoad peccatum contrahendum ab Adamo ; hoc enim esset contra divinam misericordiam, et in praejudicium infantum ; ergo sicut delictum, ita et justitia, vel gratia, et ubi abundavit delictum.
superabundavit et gratia; ergo sicut peccatum non dependet nisi a consensu proprio, aut primi parentis, ita nec gratia dependet, nisi a consensu proprio, vel Christi Redemptoris, quasi minus esset efficax Christus ad salvandum, quam Adam ad damnandum, vel jus parentis in filium esset majus respective ad Christum quam ad Adamum. Hanc rationem habemus ex Augustino in primis verbis citatis.
Secundo, magis docent Patres in fide aliena parvulum baptizari, quam in voluntate aliena, seu per alienam voluntatem offerri, sed in fide aliena non intelligitur fides parentum ; sed vel ipse Baptismus, qui est Sacramentum fidei, ut Augustinus in calce illius epistolae, et alias docet, vel fides Ecclesiae: ergo etiam sufficit voluntas Ecclesiae, quae salvatur in ministro ad valorem Sacramenti. Deinde si jus paternum, et dissensus in eo fundatus, impedit valorem Sacramenti, manebit etiam eadem potestas Patris respective ad Baptismum, quamdiu jus ejus non expirat, sed non expirat veniente filio ad usum rationis: ergo etiamsi tum consenserint in Baptismum, repugnantibus parentibus et tutoribus, Baptismus erit nullus ; quod nemo salva fide asserit. Probatur consequentia, quia illud jus paternum valet ad irritandum votum filii, et alios actus, quamdiu est impubes, et potest disponere de filio impuberi non secus ac de infante, etitam contra voluntatem filii, ut eum vendere, et in similibus.
Praeterea non est minus jus Christianorum in suos filios, quam infidelium, quia fides non praejudicat juri naturali parentum in filios, et praeceptum de honorandis parentibus in lege nova confirmatur ; sed si filius fidelis, aut haeretici, baptizetur invito parente, manet Baptismus ratus, etiamsi talis actio esset prohibita ab
Ecclesia, quia efficacia Sacramenti hujus non dependet ab Ecclesia.
Praeterea si martyrio in odium Christi interficeretur infans infidelis, salvaretur sine consensu parentum ; ergo etiam erit vere baptizatus si absque eodem consensu baptizaretur. Antecedens patet, quia Innocentes invitis parentibus fuerunt occisi, et tamen sunt Martyres, ut supra diximus. Consequentia probatur, quia martyrium ex natura actus magis dependet a consensu voluntatis, et fide adulti, quam Baptismus, ut per se constat: ergo idem dicendum est quoad infantes, si exigeretur consensus parentum ad Baptismum, magis exigi ad martyrium. Praeterea quoad bona temporalia et vitam corporalem, potest respublica vel Princeps, suscipere patrocinium infantis contra iniquos parentes, aut filios ; ergo etiam infantem in periculo mortis constitutum, potest baptizare invito patre, et repugnante, etiam homo privatus, sicut vi eripere infantem a patre, qui eum esset occisurus ; ergo tum valebit Baptismus, quod esset falsum, si essentialiter exigeret consensum paternum ad sui valorem. Sed de hoc inferius agetur latius.
Baptismus itaque non exigit consensum proprium infantis, qui non potest esse, neque consensum parentum ejus ad valorem Sacramenti, quidquid sit an liceat ita baptizare. Neque expediens fuit valorem Sacramenti in infantibus, quod ipsis est unicum remedium salutis, constituere sub voluntate parentum, quia in periculo saepe non vacaret consensum eorum expectare, et Sacramenti efficacia committeretur incertitudini; neque Concilia, aut Patres, qui docent Sacramentum esse semper validum, nisi ponatur obex, mentionem alicujus obicis fecerunt in infantibus, qui redderet Sacramentum nullum. sed in solis adultis. Et sane esset magna injuria, si Baptismus infantum dependeret ab alio, quam a forma, materia et intentione ministri, praeterire conditionem essentialem requisitam ; ideo non expressio ejus quoad infantes, et expressio quoad adultos, reddit doctrinam, quam tenemus, esse universalem et priorem omnino falsam esse, quam merito Cajetanus dicit irrationabilem.
Ad quartum Cajetani respondetur consensum baptizati non requiri ex parte Sacramenti, sed ex patre subjecti, ut sit capax salutis et remedii ad salutem ordinati ex lege universali, qua ordinata sunt haec in potestate liberi arbitrii in capace proprii consensus ut sint voluntaria.
Ad quintum respondetur, in ministro requiri voluntatem efficacem respectu Sacramenti, quia concurrit effective saltem applicando Sacramentum ; in adulto autem baptizando, sufficit quicumque actus, quae redditur voluntate dispositus, ut Sacramentum velit recipere. Alia ad initium quaestionis posita solvuntur ex textu.