REPORTATA PARISIENSIA LIBER TERTIUS.
QUAESTIO II. Utrum Christus sit aliqua duo
QUAESTIO I. Utrum haec sit vera
QUAESTIO UNICA. Utrum Christus fuerit impeccabilis ?
QUAESTIO I. Utrum in Christo sint duae voluntates ?
Utrum Christus meruit omnibus nobis gratiam et gloriam ?
Alens. 3. part. quaest. 16. memb. 4. art. 2. D. Thom. 3. part. quaest. 19. art. 3. et Me quaest. I. art. 5. D. Bonavenl. art. I. quaest. I. 23. et dist . 18. art . 2. quaest. 3. Richard. ibi art . 2. quaest. 4. ethicart. I. Henricus quodl. 10. quaest, I. Suarez 3 part. tom. I. d 41. sect . I. et 3. Vasquez d . 77. Driedo de Captivit. tract. 2.cap. 2. part. 3. Haec quaestio paucis mutatis, huc translata est ex Oxoniensi.
Circa distinctionem decimam nonam quaeritur de efficacia passionis Christi ad nos : Utrum meruit omnibus nobis gratiam et gloriam ? Quod non videtur, quia praemium excedit meritum, cum meritum ordinetur ad praemium sicut ad finem ; sed praemium aliorum omnium non excedit meritum Christi, nec meritum Christi ordinatur ad id sicut ad finem, cum sit nobilius quam id praemium. Unde gloria et gratia in omnibus non fuit majus uno actu Christi, quia habuit gratiam, quae est principiummerendi in summo ; ergo, etc.
Praeterea, meritum Christi fuit bonum quoddam finitum, cum fuerit ejus secundum naturam humanam ; ergo non potuit mereri omnibus praemium, quod est bonum infinitum. Similiter peccatum aliorum fuit infinitum malum, quia tanta est offensa et peccatum, quantus est ille qui offenditur, qui est infinitus ; ergo cum finitum non sit proportionatum infinito, videtur quod nullum meritum Christi potuit mereri deletionem offensae.
Praeterea, per idem patet quod non meruit deletionem paenae pro reatu infinito aliorum, quia paena quae debetur tali peccato, est infinita, cum sit aeterna, et meritum Christi est finitum ; ergo, etc.
Praeterea, de possibili possunt esse homines infiniti, si mundus et generatio semper duraret, et quilibet natus est contrahere originale peccatum ; ergo tunc foret infinita culpa ; cum ergo meritum Christi sit finitum, sequitur quod prius, quod non sufficit pro remissione culpae, et collatione gratiae et gloriae omnium.
Praeterea, si suffecisset ad merendum gratiam et gloriam pro omnibus, omnibus conferretur gratia et gloria, quod falsum est ; multi enim sunt vocati, pauci vero electi, et paucus est numerus fidelium respectu infidelium, nec omnes baptizati salvantur.
Contra, Leo Papa in sermone quodam de Nativitate Domini : Sicut nullum a reatu liberum reperit, ita pro liberandis omnibus venit.