Hieronymus. Dominus ad praedicationem discipulos mittens, docet pericula non timenda, et affectum subicit religioni; aurum supra tulerat, aes de zona excusserat: dura evangelistarum conditio. Unde ergo sumptus, unde victus, unde necessaria, et cetera? et ideo austeritatem praeceptorum spe temperat promissorum, inquiens qui recipit vos, me recipit: ut in suscipiendis apostolis unusquisque credentium christum se suscepisse arbitretur.
Chrysostomus in Matth.. Sufficientia siquidem erant praemissa ad persuadendum eis qui erant apostolos suscepturi.
Quis enim eos qui ita erant fortes, et omnia contemnebant ut alii salvarentur, non susciperet omni cum desiderio? et superius quidem poenam comminatus est his qui non reciperent; hic autem retributionem promittit recipientibus. Et primo quidem repromittit honorem suscipientibus apostolos, ut christum suscipiant, et etiam patrem; unde subdit et qui me recipit, recipit eum qui me misit. Quid autem huic honori fiet aequale, ut quis patrem et filium recipiat? Hilarius in Matth..
In quibus verbis docet etiam in se mediatoris officium; qui cum sit receptus a nobis, atque ipse profectus ex deo sit, deus per illum transfusus in nobis sit; et per hunc ordinem gratiarum non est aliud apostolos recepisse quam deum: quia et in illis christus, et in christo deus habitat. Chrysostomus in Matth..
Promittit autem post haec et aliam retributionem, dicens qui recipit prophetam in nomine prophetae, mercedem prophetae accipiet. Non autem simpliciter dixit qui suscipit prophetam, aut qui suscipit iustum; sed addit in nomine prophetae, et in nomine iusti; hoc est, si non propter vitae huius eminentiam, neque propter aliud temporalium susceperit, sed quia vel propheta est vel iustus. Hieronymus.
Vel aliter. Quia ad susceptionem magistrorum discipulos provocaverat, poterat credentium occulta esse responsio: ergo et pseudoprophetas, et Iudam proditorem debemus suscipere. Unde dominus dicit, non personas suscipiendas esse, sed nomina; et mercedem non perire suscipientis, licet indignus fuerit qui susceptus sit. Chrysostomus in Matth..
Dicit autem mercedem prophetae et mercedem iusti accipiet; idest qualem decens est accipere eum, qui suscipit prophetam vel iustum; vel qualem propheta aut iustus est accepturus. Chrysostomus in Matth.. Non enim ait mercedem de propheta, vel iusto, sed mercedem prophetae vel iusti. Iste enim fortasse iustus est; et quanto in hoc mundo nihil possidet, tanto loquendi pro iustitia fiduciam maiorem habet. Hunc cum ille sustentat qui in hoc mundo aliquid possidet, illius iustitiae libertatem sibi participem facit, et cum eo pariter iustitiae praemia recipiet quem sustentando adiuvit.
Ille prophetiae spiritu plenus est, sed tamen corporeo eget alimento: et si corpus non reficitur, certum est quod vox ipsa subtrahatur. Qui igitur prophetae alimenta tribuit, vires illi ad loquendum dedit; cum propheta ergo mercedem prophetae accipiet qui hoc ante dei oculos exhibuit quod adiuvit.
Hieronymus. Mystice autem qui prophetam recipit ut prophetam, et intelligit eum de futuris loquentem, hic prophetae mercedem accipiet. Igitur Iudaei carnaliter intelligentes prophetas, mercedem non accipient prophetarum. Remigius. Nonnulli vero prophetam intelligunt dominum iesum christum, de quo Moyses dicit: prophetam vobis suscitabit deus; quem similiter per iustum intelligunt, quia incomparabiliter iustus est.
Qui ergo in nomine iusti et prophetae, scilicet christi, prophetam vel iustum suscipit, ab eo recipiet remunerationem pro cuius amore recipit.
Hieronymus. Poterat autem aliquis causari et dicere: paupertate prohibeor ut hospitalis esse non possim; et hanc excusationem levissimo exemplo diluit, ut calicem aquae frigidae toto animo porrigamus, dicens et quicumque potum dederit uni ex minimis istis, aquae frigidae calicem tantum in nomine discipuli, amen dico vobis, non perdet mercedem suam. Frigidae, inquit, non calidae; ne et in calida paupertatis et penuriae lignorum occasio quaereretur.
Remigius. Dicit autem minimis, idest non prophetae, non iusto, sed alicui ex minimis. Glossa. Ubi nota, deum magis ad pium affectum dantis respicere quam ad quantitatem rei exhibitae.
Vel minimi sunt qui nihil penitus habent in hoc mundo, et iudices erunt cum christo.
Hilarius in Matth.. Vel praevidens plures futuros tantum apostolatus nomine gloriosos, omni vero vitae suae opere improbabiles, obsequium quod ipsis sub religionis opinione delatum est, mercede non fraudat: nam licet et ipsi minimi essent, idest peccatorum omnium ultimi, non inania tamen in eos, etiam levia, sub frigidae aquae nomine designata, officia esse decernit. Non enim peccatis hominis, sed discipuli nomini honor praestitus est.