De videndo deum ad Paulinam dicit, necesse est ab hac vita abstrahi mentem quando in illius ineffabilitatem visionis assumimur, et similia dicit XII Sup. Gen. Ad litt. # videamus # summ- # dicuntur ergo # quaedam # viae # seipsam # aliter # per viam demonstrationis qua utuntur scientiae speculativae ad dei cognitionem # iterum # osten- # quod # per quam # cuiuslibet rei est in quo terminatur eius appetitus naturalis # homini # ad minus enim # aliquid # secundum naturam humanam # finis cuiuslibet motus imponit rei quietem quae movetur ad aliquid sibi acquirendum, sicut ignis cum acquisiverit proprium ubi quiescit. Felicitas autem est quidam finis ultimus omnium motuum et operationum hominis, bonum hominis existens # sicut # nunquam felicitatem habitam amm- # vel ex toto # in # enim # perfectae generationis # cum # accidere # fel- # non esset omnium hominis bonorum finis # inquam a malis # transcendat # item, esse perpetuum naturaliter ab omnibus desideratur, unde quae non possunt conservari in esse perpetuo secundum / unum / idem numero, operantur naturaliter per viam generationis ut conserventur perpetuo secundum idem in specie. Unde patet quod / perpetuitas est quoddam bonum per se et naturaliter desiderabile omnibus secundum quod ab / eis / unoquoque capi potest. Bonum autem desiderabile capitur ab hominibus quidem per intellectum, a brutis autem per aestimationem naturalem, ab insensibilibus autem per naturalem aptitudinem tantum. Cum igitur homo intellectu hoc bonum capiat, naturaliter ipsum desiderat secundum quod ipsum capit per intellectum. Capit autem ipsum in se non particulariter /p capit autem homo hoc bonum per intellectum ut a seipso habitum, non solum ut in specie conservatum. Naturaliter igitur homo desiderat ut ipsemet sit perpetuus. Hoc autem in hac vita consequi non potest.
Non igitur in hac vita completur naturale desiderium hominis. Felicitas autem hoc esse aestimetur in quo naturale desiderium hominis completur.
Non est ergo possibile in hac vita hominem esse felicem.