Postquam movit dubitationem de consideratione huius scientiae, hic movet dubitationem de his quae in hac scientia considerantur.
Et primo de substantiis. Secundo de principiis, ibi, adhuc autem siquidem est.
Circa hoc movet duas dubitationes: quarum prima est, utrum oporteat aliquid poni in rerum natura existere praeter singularia, aut non. Et si dicatur quod non, videtur sequi, quod haec scientia, quae nunc quaeritur, sit singularium, et quaelibet alia. Sed hoc videtur impossibile; quia singularia sunt infinita, et infinitorum non est scientia. Si autem dicatur, quod aliquid existit praeter singularia, oportet quod sint vel genera, vel species; et sic haec scientia esset de generibus vel speciebus.
Sed quare hoc sit impossibile, dictum est prius; quia nec genera nec species videntur esse principia, cum tamen haec sit scientia de principiis.
Et veritas haec est, quia nihil est in rerum natura praeter singularia existens, sed tantum in consideratione intellectus abstrahentis communia a propriis.
Secundam dubitationem ponit ibi, etenim et est utrum sit aliqua substantia separabilis praeter sensibiles substantias, quae sunt hic et nunc. Et haec quaestio necessaria est hic ad quaerendum; quia si nihil est praeter sensibilia, tunc sola sensibilia sunt entia. Et, cum sapientia sit scientia entium, sequitur quod sapientia sit circa sola sensibilia, cum tamen in hac scientia videamur quaerere quamdam aliam naturam separatam. Et sic ad propositum huius scientiae pertinet quaerere, si est aliquid separatum a sensibilibus, vel non. Et quicquid horum detur, sequitur alia quaestio.
Et ideo consequenter dicit adhuc autem movet quaestionem quae videtur sequi, si ponatur aliquid separabile a sensibilibus; quae quidem quaestio est, utrum praeter omnes substantias sensibiles sit aliquid separabile, aut praeter quasdam tantum. Si praeter quasdam tantum, difficile est assignare rationem praeter quales substantiarum sensibilium oportet ponere substantiam separatam, et praeter quales non. Non enim videtur esse ratio aliqua, quare praeter homines et equos sensibiles sit homo et equus separatus, et non similiter de aliis animalibus, et etiam de aliis inanimatis.
Si autem praeter omnia sensibilia sit aliqua substantia separata, sequitur quod oporteat ponere aliquas substantias separatas, perpetuas, aequales numero substantiis sensibilibus et corruptibilibus; ut scilicet, sicut est homo corruptibilis, ita sit homo incorruptibilis, et equus, et bos, et etiam in rebus naturalibus aliis. Et hoc videtur cadere in irrationabilia.
Deinde cum dicit si autem movet aliam quaestionem, quae videtur sequi, si non sit aliqua substantia separata a sensibilibus. Et est quaestio quid sit primum principium, utrum scilicet materia vel forma: ex his enim duobus componuntur substantiae sensibiles. Videtur enim primo aspectu quod nihil magis possit poni principium quam materia, quae est primum subiectum, et semper manet, sicut primi naturales posuerunt. Sed hoc, ut videtur, non potest esse principium, quia materia non est in actu, sed in potentia. Et ita, cum actus naturaliter sit prior potentia, ut in nono habitum est, videtur quod sit principium species et forma quae est actus.
Sed nec forma potest esse principium, ut videtur, quia forma sensibilis videtur esse corruptibilis. Et ita, si forma sensibilis sit primum principium, videtur sequi quod nulla substantia sit perpetua, quae sit separabilis, et secundum se existens.
Quod videtur inconveniens: quia a famosis philosophis quaeritur aliquod principium perpetuum et separatum, et aliqua talis substantia: et hoc rationabiliter. Non enim esset ordo perpetuitatis in rebus, nisi esset aliquod principium separabile et perpetuum, quod daret rebus perpetuitatem.
Et veritas harum quaestionum est, quod est aliqua substantia separata a sensibilibus; non quidem species rerum sensibilium, ut Platonici posuerunt, sed primi motores, ut infra ostendetur.
Deinde cum dicit adhuc autem movet quaestionem de principiis.
Et primo qualia sunt. Secundo quae sunt, ibi, si autem rursus aliquid. Tertio quomodo se habeant adinvicem, ibi, adhuc autem primum principium.
Quaerit ergo si sit aliqua substantia separata et principium ut nunc quaerimus, utrum sit aliquod principium omnium, scilicet corruptibilium et incorruptibilium, vel non. Si sit principium aliquod omnium, dubitatio remanet, quare ex eodem principio, quaedam sunt perpetua, quaedam non perpetua. Si autem aliud est principium corruptibilium, et aliud incorruptibilium, adhuc remanet dubitatio, quare, cum principium sit perpetuum, ea quae sunt ex primo non sunt perpetua. Si autem principium sit corruptibile, omne autem corruptibile est generabile, omne autem generabile habet principium, sequitur quod principium corruptibile habeat aliquod principium, et illud, aliud, et sic in infinitum.
Quod est impossibile, ut ostensum est supra in secundo.
Et veritas est, quod primum principium omnium est incorruptibile. Sed quaedam propter longe distare ab eo sunt corruptibilia, in quibus generatio et corruptio causatur per causam mediam quae est incorruptibilis secundum substantiam, variabilis secundum ubi.
Deinde cum dicit si autem quaerit quae sunt principia. Et primo quaerit de opinione illorum, qui posuerunt principia unum et ens, quia sunt maxime immobilia. Qualitercumque enim varietur aliquid, semper remanet unum et ens.
Sed ex eorum opinione consurgit duplex dubitatio. Quarum una est, utrum unum et ens significat hoc aliquid et substantiam. Si enim non, non potuerunt esse separabilia et per se existentia.
Sed talia principia quaerimus, quae sint perpetua et separata existentia. Si autem significat hoc aliquid et substantiam, sequitur quod omnia sint substantiae et nihil sit accidens: quia ens praedicatur de omnibus entibus, unum autem praedicatur de quibusdam. Quaedam vero sunt, quae in multitudine consistunt; de quibus vere manifestum est qualiter praedicetur unum.
Hoc autem est falsum, quod omnia sint substantiae. Unde videtur quod unum et ens non significent substantiam.
Adhuc autem secunda dubitatio quam ponit talis est.
Ponentes enim unum principium et substantiam, dicunt, quod ex uno et ex materia generatur numerus tamquam primus effectus. Et hunc, scilicet numerum, dicunt esse substantiam. Sed hoc non videtur esse verum. Quia, si numerus componitur ex uno et materia, oportet quod sit aliquid unum, sicut quod componitur ex anima et materia, oportet quod sit animatum. Sed quomodo dualitas et quilibet aliorum numerorum qui sunt compositi ex multis unitatibus, sunt unum, ut dicunt Platonici? nec facile est assignare, ut possit dici esse derelictum ab eis, quasi de facili intelligibile.
Secundo ibi, si vero prosequitur aliam opinionem de principiis.
Quidam enim posuerunt lineas et habita, idest consequenter se habentia ad eas, scilicet superficies, esse principia, quia ponebant corpora componi ex superficiebus et superficies ex lineis. Sed manifestum est, quod huiusmodi non sunt substantiae separabiles et per se existentes, quia sunt quaedam decisiones et divisiones, lineae quidem superficierum, superficies corporum, puncta vero linearum. Et sunt etiam termini eorumdem: puncta, scilicet linearum, et sic de aliis. Punctum enim quod est in extremitate lineae, est terminus lineae.
Quod autem significatur actu infra lineam, est decisio lineae. Et similiter est de linea ad superficiem, et de superficie ad corpus. Manifestum est autem, quod termini et decisiones sunt existentia in aliis sicut in subiectis. Unde non possunt esse separabilia. Et sic lineae et superficies non sunt principia.
Deinde cum dicit adhuc quomodo inducit aliam rationem; dicens quod non potest opinari quod sit aliqua substantia unitatis et puncti, quia substantia non incipit esse nisi per generationem. Cum autem linea dividitur in actu, ipsa divisio est punctum.
Est autem harum quaestionum veritas, quod nec unum nec lineae et superficies sunt principia.
Tertio ibi, exhibet autem ponit quaestionem de uno et ente, et de dimensionibus, movet quaestionem de substantiis.
Et primo quaerit utrum substantiae sint principia. Et videtur quod non: quia omnis scientia est universalium, et quaelibet scientia est talis universalis, idest alicuius subiecti universalis determinati. Sed substantia non est de numero universalium, sed magis est hoc aliquid separabile, idest per se existens. Et ita videtur quod de substantiis non sit scientia. Sed scientia est circa principia: ergo substantia non est principium.
Et veritas est quod, licet universalia non per se existant, tamen naturas eorum quae per se subsistunt est considerare universaliter. Et secundum hoc accipiuntur genera et species in praedicamento substantiae, quae dicuntur secundae substantiae, de quibus est scientia. Quaedam etiam per se existentes sunt principia, quae, quia immateriales, pertinent ad intelligibilem cognitionem, licet excedant intellectus nostri comprehensionem.
Adhuc utrum secundo quaerit, utrum sit aliquod principium praeter synolon, idest praeter simul totum quod est compositum, aut non. Et exponit synolon quod est materia, et quod cum materia componitur. Si enim non sit aliquid praeter compositum ex materia et forma, quae autem sunt in materia dicuntur corruptibilia, sequitur quod nihil sit perpetuum. Et si est aliquid praeter compositum, hoc erit species et forma; et remanebit dubitatio in quibus forma separatur, et in quibus non. Manifestum est enim quod in quibusdam forma non separatur.
Forma enim domus non separatur a materia. Unde et Platonici non posuerunt ideas rerum artificialium, quia formae rerum artificialium sunt actus, quae non possunt per se existere.
Et veritas est quod est aliquid praeter materiam, non tamen forma rerum sensibilium.
Deinde cum dicit adhuc utrum quaerit qualiter principia se habeant adinvicem; utrum scilicet omnium principia sint eadem numero, aut specie tantum. Si enim sint eadem numero, sequitur quod omnia sint eadem numero. Si autem non sunt eadem numero, oportebit quaerere causam diversitatis.
Et veritas est quod, loquendo de principiis extrinsecis, unum numero sunt; cum id quod est primum principium omnium, sit agens et finis. Principia vero intrinseca, scilicet materia et forma, non sunt unum numero omnium, sed secundum analogiam, ut infra ostendetur.