Benivolentia autem etc..
Postquam philosophus ostendit quae sunt opera amicitiae et quibus conveniant, hic determinat de singulis horum. Praedicta autem amicitiae opera reducuntur ad tria: scilicet beneficentiam, benevolentiam et concordiam, ut dictum est; et ideo de his tribus nunc determinat.
Primo quidem de benevolentia, quae consistit in interiori affectu respectu personae.
Secundo de concordia, quae etiam in affectu consistit, sed respectu eorum quae sunt personae, ibi, amicabile autem etc.. Tertio de beneficentia, quae consistit in exteriori effectu, ibi, benefactores autem etc..
Circa primum duo facit. Primo ostendit quod benevolentia non est amicitia. Secundo ostendit quod est amicitiae principium, ibi, videtur utique etc..
Circa primum duo facit. Primo ostendit quod benevolentia non est amicitia, quae significatur per modum habitus. Secundo, quod non est amatio, quae significatur per modum passionis, ut in octavo dictum est, ibi, sed neque amatio etc..
Circa primum duo facit. Primo proponit quod intendit. Et dicit quod benevolentia videtur esse aliquid simile amicitiae, inquantum scilicet oportet omnes amicos esse benevolos. Non tamen est idem quod amicitia.
Secundo ibi: fit enim etc., probat propositum per duo media. Quorum primum est, quod benevolentia potest fieri ad homines ignotos, quorum scilicet experientiam aliquis non accepit cum eis familiariter conversando. Sed hoc non potest esse in amicitia. Secundum medium est, quod benevolentia potest esse latens eum ad quem benevolentiam habemus; quod de amicitia dici non potest; et haec supra in principio octavi dicta sunt.
Deinde cum dicit: sed neque amatio etc., ostendit quod benevolentia non sit amatio, duplici ratione. Quarum prima est, quod benevolentia non habet distensionem animi, neque appetitum, idest passionem in appetitu sensitivo, quae animum suo impetu distendit quasi cum quadam violentia ad aliquid movens.
Quod quidem accidit in passione amationis; non autem in benevolentia, quae consistit in simplici motu voluntatis.
Secundam rationem ponit ibi, et amatio quidem etc..
Et dicit quod amatio fit cum consuetudine.
Importat enim amatio, ut dictum est, quemdam vehementem impetum animi. Non autem consuevit animus statim vehementer ad aliquid moveri; sed paulatim ad maius perducitur.
Et ideo per quamdam consuetudinem amatio crescit: sed quia benevolentia importat simplicem motum voluntatis, potest repente fieri, sicut accidit hominibus videntibus pugnas agonistarum. Fiunt enim benevoli ad alterum pugnantium; et placeret aspicientibus quod hic vel ille vinceret; tamen nullam operam ad hoc darent, quia ut dictum est, homines fiunt repente benivoli et diligunt superficialiter idest secundum solum et debilem motum voluntatis, non prorumpentem in opus.
Deinde cum dicit: videtur utique etc., ostendit, quod benevolentia sit principium amicitiae.
Et circa hoc duo facit. Primo ostendit benevolentiam esse amicitiae principium. Secundo ostendit cuius amicitiae principium sit, ibi: non eam quae propter utile etc..
Dicit ergo primo quod benivolentia videtur esse principium amicitiae, sicut delectari in aspectu alicuius mulieris, est principium amationis eius. Nullus enim incipit amare aliquam mulierem nisi prius fuerit delectatus in eius pulcritudine, nec tamen statim tunc cum gaudet in aspectu formae mulieris amat eam; sed hoc est signum amationis completae, quando si sit absens desiderat eam, quasi graviter ferens eius absentiam, et praesentiam concupiscens. Et similiter se habet de amicitia et benevolentia. Non enim possibile est aliquos esse amicos, nisi prius facti fuerint benevoli.
Nec tamen propter hoc, quod sunt benevoli, possunt dici amici: quia ad benevolos pertinet hoc solum, quod velint bona illis quibus sunt benevoli; ita tamen, quod nihil pro eis facerent, neque pro eorum malis turbarentur. Unde potest aliquis translative loquendo dicere, quod benevolentia est quaedam amicitia otiosa, quia scilicet non habet operationem amicabilem adiunctam.
Sed quando diu durat homo in benevolentia, et consuescit bene velle alicui, firmatur animus eius ad volendum bonum, ita quod voluntas non erit otiosa, sed efficax; et sic fit amicitia.
Deinde cum dicit: non eam quae propter utile etc., ostendit cuius amicitiae benevolentia sit principium.
Et primo ostendit cuius non sit principium.
Secundo cuius sit principium, ibi, totaliter autem etc..
Circa primum duo facit. Primo ponit quod intendit. Et dicit, quod benevolentia per diuturnitatem et consuetudinem non perducitur ad veram speciem amicitiae, quae est propter utile aut delectabile.
Secundo ibi: non enim etc., probat propositum. Non enim benevolentia in illam amicitiam transit, in qua benevolentia locum non habet; non autem habet benivolentia locum in praedictis amicitiis. Et hoc quidem manifeste apparet in amicitia delectabilis, in qua uterque amicorum vult sibi ex altero delectationem, quae quandoque est cum malo alterius, et sic tollitur benevolentia.
Sed in amicitia utilis potest esse benivolentia quantum ad eum qui iam recepit beneficia; qui si iuste operetur, retribuit saltem benevolentiam pro beneficiis quae recepit.
Sed si aliquis de aliquo velit quod bene se habeat et bene operetur propter spem quam habet ut per illum in bonis abundet, non videtur esse benevolus ad illum, per quem sperat se abundare; sed magis ad se ipsum, sicut etiam non videtur esse amicus alicuius qui aliquam curam apponit ad bonum eius propter aliquam sui utilitatem, ut scilicet ad aliquid ipso utatur.
Deinde cum dicit: totaliter autem etc., ostendit cuius amicitiae benevolentia sit principium. Et dicit, quod universaliter benevolentia videtur esse ad aliquem propter aliquam eius virtutem et epiichiam, cum scilicet alicui videatur, quod ille ad quem est benevolus sit bonus aut fortis aut aliquid huiusmodi, propter quae homines consueverunt laudari; sicut dictum est de agonistis, quibus efficimur benevoli propter fortitudinem quae apparet in eis, vel propter aliquid huiusmodi.