DE LAUDIBUS BEATAE MARIAE VIRGINIS, LIBRI DUODECIM.
LIBER PRIMUS, In quo exponitur Angelica salutatio.
LIBER QUARTUS. DE VIRTUTIBUS MARIAE.
LIBER QUINTUS. DE PULCHRITUDINE MARIAE.
LIBER SEXTUS. DE APPELLATIONIBUS MARIAE.
LIBER OCTAVUS. DE HIS QUAE PERTINENT AD TERRAM, ET POSSUNT FIGURARE MARIAM.
LIBER NONUS. DE RECEPTACULIS AQUARUM, QUAE FIGURANT
LIBER DECIMUS. DE AEDIFICIIS QUIBUS MARIA FIGURATUR IN BIBLIA
LIBER UNDECIMUS. DE MUNITIONIBUS ET NAVIGIIS, QUAE POSSUNT SIGNA RE MARIAM.
LIBER DUODECIMUS. DE HORTO CONCLUSO. CUI SPONSUS COMPARAT MARIAM, IN CANTICIS
sig. X. Ignis . Ignis, id est, Filius Dei, qui dicitur ignis consumens
sig. XIII. Angelus. Angelus , scilicet magni consilii, qui de caelo descendens ingressus est in eam.
Maria habitatio.
Habitatio, Christi scilicet, qui dicit de ea: Haec requies mea in saeculum saeculi: hic habitabo, quoniam elegi eam . Unde canit Ecclesia : " Elegit eam Deus, etc. "
Dicitur autem habitatio ab habendo : quia solus Christus habuit uterum virginalem ad inhabitandum. Unde dicit Mariae, Zachar. ii, 10 : Lauda, et laetare, filia Sion : quia ecce ego venio, ei habitabo in medio tui, ait Dominus.
Item, In pace factus est locus ejus, id est, in Maria pacifica : et habitatio ejus in Sion , id est, in speculo quod est Maria.
Item, Maria habitatio divinitatis : quia Christus habitavit in ea, in quo, sicut dicitur ad Colossenses, II, 9, habitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter.
Item, Maria habitatio Filii quem in ventris suscepit hospitio, cui dicitur, Ita. lxii, 4 : Vocaberis Voluntas mea in ea,... et terra tua inhabitabitur, id est, caro tua faecundabitur Christo eam inhabitante.
Item. Isa, lxii, 5 : Habitabit juvenis cum virgine, id est, filius cum matre, Christus enim pro nobis factus est juvenis secundum humanitatem, antiquus dierum secundum divinitatem, ut videlicet per eum nostrarum renovaretur ut aquilae juventus animarum. Habitabit, inquam, filius cum matre quae circumdedit eum gremio uteri sui , scilicet thalamo virginalis uteri. Unde canit Ecclesia :
Mundum pugillo continens, Ventris sub arca clausus est.
Et hoc est quod ipsa dicit, Eccli.XXIV, 8 : Gyrum caeli circuivi sola , etc. Cum enim Filius Dei prius esset circulus, cujus centrum ubique, circumferentia nusquam, beata Virgo dedit ei circumferentiam carnis, in qua habitaret plenitudo divinitatis corporaliter. Christus enim gyrus est ingyrabilis continens omnia. Et merito panis qui de caelo descendit in arca matris suae clausus fuit, ut ipsa daret nobis panem de arca sua : quia filius datus est nobis . Sed translata est arca ista ad caelum, ut deinceps dicamus : Mater nostra qui es in caelis, panem nostrum quotidianum da nobis hodie de arca tua, id est, de arca quae tu es.
Item., ad litteram Christus juvenis, id est duodecim annorum, et deinceps, habitavit cum beata Virgine per filialem reverentiam et subjectionem obedientiae . Et dicitur Christus juvenis quasi juvans nos : quoniam ad hoc venit, clamante ad eum humana natura : Exsurge in adjutorium mihi . Innuit etiam matrem suam. Unde, Psal, xlv, 6 : Adjuvabit eam Deus mane diluculo. (Quaere titulo de sanctificatione ejus.)
Item, Haec requies mea, ut supra, hic habitabo, scilicet novem mensibus in ea, multis annis cum ea et sub ea habitans
In ea Christus, replebat eam singulari oratia charismatum : habitans cum ea pascebat eam incomparabili suavitate morum et divinorum desiderabili sapientia sermo mum : nunc autem in ea et cum ea, sicut interminabili aevo, sic incomprehensibili modo satiat eam beatificantium gloria visionum, foris quidem glorificatae carnis formam exhibens, intus autem formam Verbi glorificantis imprimens.
Item, Maria habitatio omnium justorum et beatorum. Unde dicit ei Prophe- ta : Sicut laetantium omnium habitatio est in te , o Maria. Isidorus : " Ipsa est enim habitatio laetantium, scilicet perseverantium in ea, quod notat nomen habitationis. " Et bene dicit, laetantium : quia quicumque dolens ad illam piissimam praecordialiter se ingerit, non est exsors gaudiosae spei, Item, de hac habitatione dicitur, Habacuc, iii,11 : Sol, id est, divinitas, et luna, id est,.humanitas, steterunt in habitaculo suo, id est, in Virginis utero. Et bene dicit, steterunt : quia stare obedientis est.