LIBER DE CAUSIS ET PROCESSU UNIVERSITATIS.
CAPUT IV. Quid fluat et in quid fluit ?
De summa eorum quae dicta sunt.
Haec autem quae dicta sunt, colligi possunt, ut dicatur quod omnis intelligentia divina scit res per hoc quod ipsa est intelligentia, et regit eas per hoc quod ipsa est divina. Cujus probatio est, quod proprium quod intelligentiae convenit ex differentia constituente, est scientia intellectiva : sciens enim intellective intelligentia est. Complementum enim intelligentiae et integritas diffinitionis ejus non est nisi ut sit sciens. Et ideo sive sciat id quod ante se est, sive sciat seipsam, sive quod post se est, semper intelligentia est: cum tamen nihil horum regat nisi quod post se est. A regimine ergo intelligentia non determinabitur. Id autem quod per se et secundum seipsum regens est et omnia regens, est Deus benedictus et sublimis, qui propter largitatem ab omnibus benedicitur, et propter incommunicabilitatem super omnia exaltatur et sublimatur. Ipse enim omnes res replet bonitatibus suis. Et intelligentia quidem est primum causatum suum, et inter omnia similior Deo sublimi. Et propter hoc quod sublimiter divinas bonitates participat, habet regere res quae sub ea sunt. Et sicut Deus benedictus et excelsus influit omnes bonitates super omnes res, intelligentia similiter influit scientiam suam sive lumen intellectuale super res quae sunt ab ea: verumtamen habet intelligentia regere res quae sunt sub ea, tamen Deus benedictus et sublimis in causando regimen, praecedit intelligentiam, et regit regimen sublimioris et altioris ordinis quam sit regimen intelligentiae. Ipse enim est, qui dat intelligentiae quod regere possit : quod non habet in quantum intelligentia est. Cujus probatio est, quod res quae sunt post intelligentiam, recipiunt regimen creatoris intelligentiae, et non intelligentiae secundum quod intelligentia est. Cujus causa est, quia nulla res creata res regit regimine creatoris omnino : quoniam magnificentia creatoris talis est, quod vult ut tales fiant omnes res, quae recipere possint bonitates suas : propter quod fit, quod non omnes res desiderant intelligentiam sive lumen intelligentiae, sed desiderant recipere bonitatem quae ex primo est ut divina est et perfectiva. Solus enim Deus perfectus est, et solum bonum divinum ut divinum est, perfectum est: et ideo omnia desiderant illud et quantum possunt se extendunt ad illud. Nec est aliquis sanae mentis qui de hoc dubitet vel dubitare possit.