LIBER III TOPICORUM. DE ACCIDENTE CONTRACTO ET COMPARATO.
De integrali ex partibus heterogeniis.
Jam autem viso qualiter interimitur diffinitio totius universalis et logica, accedendum ad ostendendum qualiter interimitur diffinitio totius integralis et materialis et physica, maxime in his totis quae ex heterogeniis componuntur. Et generaliter de his dicemus in primis, quia compositum ex suis partibus finitur.
Primum igitur considerandum est in talibus ut inspiciat aliquis diffinitionem alicujus integri ex suis partibus diffiniens, si ipsum assignavit et dicat compositum esse ethoc et hoc simul, ita quod utrumque de diffinito praedicetur in recto : aut in diffiniendo dicat, quod totum est quod ex his, ita ut partes de toto dicantur in obliquo ambae vel omnes : aut etiam tertio modo diffiniens dicat, quod totum est haec pars una in recto praedicata de toto, cum illo, hoc est, alia parte in obliquo praedicata de toto : haec enim tria diffinientes totum integrale per partes diffiniunt, et speciales et differentes habent considerationes, et hoc in primo modo sic patet. Nam si diffiniens totum integrale dicat totum esse hoc in recto, ita quod est hoc : tunc hoc inconveniens accidet, quod ambobus in diffinitione positis et neutri eorum sequitur diffinitum inesse, quod est impossibile, et sic contradictoria essent simul vera et contra- ria. Cujus exemplum est, ut si aliquis diffiniens justitiam ut totum partibus integralibus, dicat justitiam esse hoc quod est temperantia et fortitudo copulatae : nam supponendum si duo sunt homines, et uterque tantum alterum habet horum, ita etiam quod unus sit temperatus et non fortis, et alter fortis et non temperatus, sequitur quod illi ambo essent justi, et neutrum : eo quod ambo illi habent justitiam simul integram, quia habent fortitudinem et temperantiam ex quibus integratur justitia : et ambo simul habent justitiam, ita tamen quod uterque non habet eam, quia sicut justitia est temperantia et fortitudo, ita opposita illorum timiditas et intemperantia sive luxuria sunt integrantia injustitiam, sicut uterque simul cum alio et integram habet justitiam.
Si aliquis dicat, quod hoc quod dictum est non est valde inconveniens, quod aliquibus divisis insint opposita : eo quod uni inest temperantia et timiditas, quod non est inconveniens : alteri autem fortitudo et intemperantia, quod iterum non est valde inconveniens, eo quod in multis aliis accidit inesse apposita diversa. Cujus simile, quia nihil prohibet aliquos duos et ambos simul habere vineam unam communem, ita quod neuter per se habeat illam. Si, inquam, sic dicatur, tunc erit expresse quo id improbetur, quod sequitur ex hoc quod contraria insunt simul eidem : hoc autem accidit sive sequitur, si ponatur quod hic quidem
unus duorum suprapositorum habeat temperantiam cum debilitate, hoc est, cum timiditate : ille autem reliquus duorum habeat fortitudinem cum opposito temperantiae, quod est luxuria vel intemperantia : ambas enim istas habitudines dicimus justitiam et injustitiam integrando, quia sicut per temperantiam est justus, ita per timiditatem est injustus : ex quo datur quodsi justitia est hoc et hoc copulative, quod tunc sequitur quod praedicatur de altero in recto, et eodem modo si injustitia est hoc et hoc, quod divisim praedicatur de ipsis : nam si justitia est temperantia et fortitudo, tunc injustitia est timiditas et luxuria sive intemperantia. Et sic dicendo accidet universaliter argumentari, quoniam idem sunt totum integrale et partes ejus sic acceptae : omnia enim per quae hoc potest argumentari, utilia sunt ad hoc quod nunc dictum est. Videtur enim iste qui sic diffinivit, confiteri quod partes toti sint eaedem : quia aliter non in recto praedicarentur de tolo diffinito.
Maxime convenientiores fiunt rationes contra sic assignatam diffinitionem in his integralibus totis in quibus per heterogeneitatem partium manifesta est partium compositio, hoc est, quod in compositione partium est totius diffinitio, et non in parte qualibet sigillatim, velut in domo et in aliis talibus totis : in talibus enim est palam, quoniam quando non sunt partes, nihil prohibet totum non esse : quinimo impossibile est totum esse non existentibus partibus : quia in talibus destructa parte destruitur totum, sed non e converso : quia non existente toto nihil prohibet partem esse, ut destructa domo non prohibetur fundamentum esse vel parietem. Et ex hoc patet quod non idem sunt divisim acceptae toti, quia sic pariete posito, poneretur domus.
Si autem aliquis dicat, quod totum integrale per partes suas diffinitum non est hoc et hoc, ut partes in recto divisim vel conjunctim de toto praedicentur, sed quod ex his esset primum totum quod diffini- tur : tunc primum quidem ad interemptionem talis diffinitionis comparando totum partibus considerandum est si tales sint partes, quod nihil natum sit fieri ex his quae ponuntur partes, vel fieri possit integratum ex his, ut linea et numerus se habent ad invicem : et tunc patet quod etiam unum, cujus partes esse dicuntur, non potest fieri ex ipsis : et sic interimitur talis diffinitio.
Amplius in eisdem sic dictis partibus (ex quibus fiat totum et praedicentur oblique de toto) considerandum est, si aliquis diffiniat aliud esse in talibus quae non sunt nata fieri in eodem : tunc enim peccavit, et interimitur diffinitio : ex quibus enim partibus dixit esse totum diffinitum, non sunt nata fieri in uno aliquo primo, sed fit in utroque divisim utrumque divisim, ut in praecedenti consideratione, palam est quia non fient talia ex quibus primo tale aliud, id est, quod non fit totum id quod diffinitur ex his quae non sunt nata fieri in uno primo, ex quibus sic diffiniens tale totum dixit osse. Et hujus ratio est, quia in toto integrali ea in quibus sunt partes, in eisdem necesse est et totum esse : quia in talibus non est totum praeter partes : propter quod non est in uno (hoc est, in una parte) totum primo, sed in pluribus partibus sive in omnibus simul per debitam conjunctionem congregatis.
Si autem partes secundo modo adhuc diffiniunt totum, et partes et totum sint in uno aliquo primo, sed partes non sint in uno illo aliquo, iterum peccavit, et considerandum tunc si non in eodem sint partes et totum, sed in uno sit totum, et in altero sint partes : eo quod in quo totum in illo partes esse videntur : et tunc peccatum est in diffinitione, quia in quolibet non est totum.
Rursum si aliquod est diffinitum ex talibus partibus, quod totum interemptum, et interimuntur partes, peccatum est in diffinitione totius integralis : quia e contrario oportet accidere, quod per talia diffiniatur, quorum quolibet interempto
totum interimitur : toto vero interempto integraliter non necesse est quamlibet partem perimi.
Adhuc autem consideratio est in talibus, quod si totum (quod ex partibus est) simpliciter est quod bornum vel malum (hoc est, aliquod bonum vel aliquod malum) partes autem nec quod bonum, nec quod malum, sed quod neutrum sunt : tunc enim peccat diffinitio, quia nihil habet totum de bono vel malo, nisi a partibus. Aut etiam e contrario si partes quidem sunt bonae vel malae, totum autem sit neutrum, iterum peccavit : quia bonum partium forma totius est : quia ex neutris impossibile est bonum vel malum totum fieri, nec e converso ex bonis vel malis partibus possibile est fieri neutrum totum.
Aut adhuc considerandum in talibus totis et talibus partibus ex quibus est tale totum, si magis quidem alterum constituentium est bonum quam alterum constituentium sit malum, totum autem quod est ex his non magis bonum pro una parte, quam sit malum pro altera, constat quod adhuc peccavit, et interimitur diffinitio. Cujus exemplum est, ut si dicatur imprudentia ex fortitudine et falsa opinione componi, tanquam ex quibus in his magis est fortitudo bonum, quam falsa opinio malum : oporteret ergo et totum quod ex his est, sequi id quod est magis, et esse vel simpliciter bonum, vel magis bonum quam malum : et cum sic partes non sequuntur totum, constat quod male est ex his diffinitum.
Aut forte dicet aliquis, quod haec diffinitio non est necessaria nisi in illis compositis et componentibus in quibus utrumque componentium in composito retinet virtutem suam, ita quod utraque et per se bonum vel per se malum retinent suam bonitatem vel malitiam : in aliis autem quibus suos perdunt effectus, non tenet : multa enim sunt quae sunt de numero effectivorum boni vel mali, per se
quidem non bona, sed mala, vel neutra nec bona nec mala, permixta autem qui- busdam fiunt bona : aut e contrario saepius fit, quod utrumque permixtorum per se separatum est bonum : permixta autem simul fiunt mala, vel neutra ex alteratione quam patiuntur ad invicem. Manifestum est maxime quod nunc dictum est in medicinis compositis et commixtis aegrotativis et sanitativis : quaedam enim medicamentorum sic se habent, ut utrumque componentium per se separatum acceptum sit bonum, simul autem mixta sunt mala, cum utrumque sit bonum.
Rursus secundum eamdem orationem considerandum est si aliquod compositum ex duobus meliore et pejore, et comparatum partibus componentibus , non est melius pejore, et pejus meliore, mala fit diffinitio : quia sic debet esse secundum naturam componentium : quia utrumque in composito remittit alterum. Aut forte dicet aliquis iterum instans considerationi, quod hoc non tenet nisi in his quae per se bona vel mala, per se appetenda vel fugienda, ex quibus componuntur bona. Nam in aliis quae non per se (hoc est, separatim) bona sunt, ut sanativa vel juvativa bonorum, nihil prohibet fieri non bonum, ut in his medicinis compositis quae modo dictae sunt. Cujus exemplum est quod dicit Aristoteles in primo libro de Regimine dominorum, quod vinum per se est bonum, et lac per se bonum, et simul commixta generant lepram. Haec igitur in composito secundum quod comparatur partibus, consideranda sunt, quando totum compositum dicitur hoc, vel hoc et hoc, vel ex his.
Amplius autem adhuc juxta idem quod est totum esse ex his, considerandum si totum est univocum nomine et ratione cum altero componentium : oportet enim sic esse univocum velut in syllabis : syllaba autem nulli litterarum ex quibus componitur, est univoca : quia heterogenium totum est syllaba.
Amplius adhuc juxta eumdem modum compositionis considerandum est si dif-
finiens totum ex his, non dixit modum compositionis in diffinitione qualiter compositum est ex illis : non enim sufficiens est ad cognoscendum compositum dicere, quod est ex his, sed debet dici qualiter singulorum compositorum substantia est ex bis, vel sic vel sic, sicut patet in domo : non enim domus est totum compositum ad formam domus, si quolibet modo partes domus ex quibus est, componantur, sed oportet quod componantur ad figuram debitam.
Si autem aliquis compositum ex partibus diffiniens assignavit talem diffinitionem, in qua dicatur compositum tertio modo et boc cum illo : tunc primum quidem ad interimendum diffinitionem est dicendum, quoniam hoc cum illo dicitur multipliciter : aut boc cum illo dicitur, quia est hoc id secundum primum modum : aut est hoc ex illis simul mixtis. Cujus exemplum est, quod dicitur hydromel, quod est mel cum aqua, vel mel et aqua, dicit id quod est ex melle et aqua. Propter quod si quodlibet duorum quae dicta sunt, idem esse confitebitur toti diffinito, sicut diffinitio et diffinitum sunt idem : tunc proveniet vel continget eadem dicere, quae ad utrumque horum sive circa utrumque illorum immediate prius dicta sunt.
Amplius considerationes speciales sunt adhuc, quarum prima est, quod si aliquis diffiniens totum assignavit diffiniendo ipsum hoc cum illo, dividendum est primum, quot modis dicitur alterum cum altero, et considerandum quod si nullo illorum modorum dicitur hoc cum illo, interimitur diffinitio, ut patet si dicitur alterum cum altero ut in quo est cum illo in eodem susceptibili sive subjecto, velut justitia et fortitudo sunt in anima alterum cum altero ut in isto uno. Aut secundo modo dicitur alterum cum altero ut in eodem loco unum cum altero, aut ut in tempore eodem existentia unum cum altero. Si nullo autem modo trium modorum dictorum verum est quod dictum est in his quae assignata sunt ut hoc cum illo, manifestum est, quoniam assignata diffinitio quae dicit compositum esse hoc cum illo, nullius erit, sed erit interempta. Si autem diviso quoties hoc cum illo esse, verum est secundum illum modum tantum quo hoc cum illo dicitur, quod est in eodem tempore utrumque esse : tunc adhuc considerandum si utrumque istorum quorum hoc cum illo dicitur, non ad idem ut ad finem dicitur, vel sicut ad actum : quia si non dicuntur ad idem, interempta erit talis diffinitio. Cujus exemplum est, ut si fortitudinem diffiniens aliquis dicat eam esse audaciam cum intellectu recto : constat enim quod audacia et intellectus rectus non ad idem referuntur, quia contingit audaciam habere fraudandi, ita quod refertur ad finem hunc qui est fraudare aliquem : rectum autem intellectum non ad hoc contingit habere, sed in medicina circa ea quae recte sanativa sive sanitatis effectiva sunt sine fraude : et ideo non est fortis qui in eodem tempore habet hoc cum illo, hoc est, audaciam cum recto intellectu.
Amplius adhuc si etiam detur, quod ad idem ambo referuntur ut ad medicinalia : nihil enim prohibet et audaciam in dando pharmacias, et intellectum rectum in confectione medicinarum habere : sed tamen nec sic ad talem actum vel finem fortis dicitur, qui hoc cum illo in medicinalibus habet : nec enim ad alterum illorum utrumque illorum quorum unum cum alio est, in eodem tempore oportet dici, nec ad quodlibet idem : sed oportet utrumque dici ad proprium fortitudinis finem, ut ad praeliorum pericula, aut si aliquod magis est periculum quam praeliorum, et ad hoc referre audaciam cum intellectu recto, si hoc cum illo debeat esse fortitudinis diffinitio.
Quamvis autem hoc cum illo dicatur tribus modis dictis, quaedam tamen sic assignatorum (quod hoc cum illo habent quemdam modum proprium) quod nullo modo reducitur ad aliquem dictorum, ut dicatur hoc cum illo, quoniam unum est
propter aliud ut propter causam. Ut si dicatur, quod ira est tristitia cum opinione contrarii doloris illati, vel propter opinionem deficiendi ab inferente molestiam : nam quandoque propter hujusmodi opinionem tristitia : et hoc vult significare in tali sensu acceptum hoc cum illo, quod est propter fieri aliquid, et non est idem ei quod est hoc esse cum hoc, tribus modis superius inductis : secundum enim unum istorum modorum dicitur.