CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
(a) De primo dico. Hic Doctor intendit probare duo. Primum, quod viator (qui pro nunc dicitur ille qui est in statu viae, in qua potest mereri vel demereri, et ultra qui non est comprehensor) potest ordinate frui essentia divina, non fruendo aliqua persona. Et ratio Doctoris stat in hoc : Essentia divina potest distincte concipi a viatore, aliqua persona non cognita ; ergo voluntas viatoris potest ordinate frui essentia non fruendo aliqua persona. Consequentia patet, quia essenlia divina est summum bonum et perfectissima ratio fruibilitatis. Antecedens probatur, quia essentia divina est ens absolutum prius quacumque relatione, et sic relatio divina non potest esse de conceptu sive de quidditate essentiae divinae. Et quod ipsa sit ens absolutum et prius relatione probatur per Augustinum, et sententia Augustini stat in hoc, quod omne quod relative dicitur est aliquid, excepto relativo, id est, quod omne relativum est aliquid, supple aliquod absolutum, excepto relativo, id est, excepta relatione; et sensus est breviter, quod omne relativum dicit aliquod absolutum, quod est fundamentum relationis secundum quam relative dicitur. Exemplum, simile non tantum dicit similitudinem , sed etiam fundamentum similitudinis, puta albedinem, ideo dicit Augustinus si essentia relative dicitur, non est essentia, id est, si essentia divina vere dicatur relative, tunc non erit essentia ; patet, quia si relative dicitur, dicit relationem et fundamentum absolutum. Quaero ergo de fundamento si est essentia, ergo essentia divina non dicitur relative, quia fundamentum relationis non dicitur relative ad aliud, sed solum illud quod constat ex fundamento et relatione, et sic patet dictum Augustini. Et quod dicit infra cap. 3. Quapropter si Patet non sit aliquid ad se, non erit aliquid quod ad alterum dicatur. Sensus est, quod si Pater non dicit aliquid ad se, id est, aliquod fundamentum relationis absolutum, sed tantum dicat paternitatem, tunc Pater non relative refertur, patet, quia paternitas non refertur ; ergo oportet quod illud quod relative dicitur ad aliud dicat duo, scilicet fundamentum absolutum relationis et ipsam relationem; et sic intendit probare, quod essentia divina sit vere fundamentum paternitatis et filiationis, et per consequens prior origine, et sic patet ratio Doctoris.
Sed occurrant duae difficultates. Prima, quia videtur quod Doctor sibi contradicat in hoc quod dicit, quod omne relativum (loquendo semper de relativo reali) includit aliquod absolutum. Nam secundum ipsum , proportionalitas est relatio vere fundata in alia relatione, scilicet in proportione, ut declaravi in quaest. 1. hujus dist. ergo proportionale erit relativum, et tamen non includit aliquid absolutum.
Praeterea,ipse vult in isto primo dist. 19. quaest. I. et dist. 31. et quaest. 6. Quodlib. quod aequalitas, similitudo et identitas transferantur ad alia Praedicamenta quam ad Substantiam, in qua proprie reperitur identitas ; et quantitatem, in qua proprie reperitur aequalitas ; et qualitatem, in qua proprie reperitur similitudo, ut patet a Philosopho, 5. Metaph. cap. ad aliquid, sed certum est, quod una paternitas est similis alteri paternitati, et aequalis secundum magnitudinem et vere idem alteri ; et sic sequitur quod paternitas erit immediate fundamentum similitudinis realis,et aequalitatis, et identitatis, et sic simile vere relative dicitur, et tamen non dicit aliquid ad se.
Secunda difficultas est, posito quod viator vere concipiat essentiam divinam, et etiam personas simul, an ordinate possit frui essentia divina non fruendo aliqua persona ?
Ad primam difficultatem respondeo, quod Doctor intelligit quod nullum ens relativum est, quod non dicat de necessitate aliquod fundamentum absolutum, et hoc mediate vel immediate. Nam impossibile est apud ipsum in quarto in materia de Eucharistia, et in Quolib. aliquam relationem esse sine fundamento absoluto. Et concedo, quod proportionalitas, similitudo, aequalitas et identitas possunt immediate fundari in relatione, mediate tamen fundatur in aliquo absoluto.
Ad secundam difficultatem dico, quod non est inconveniens quod aliquis actu fruatur essentia divina, et hoc ordinate non fruendo aliqua persona, si tamen habitualiter fruatur ipsa persona, ut patebit infra a Doctore in simili. Nam in aliquo instanti potest frui essentia divina, et in tempore immediato illius instantis postea frui persona. Secundum dictum principale est ibi: (b) Secundo etiam dico, quod viator potest frui una persona. In ista littera dicit duo. Primum quod viator potest distincte concipere unam personam non concipiendo aliam, et sic ordinate frui una (cum in ipsa sit perfectissima ratio fruibilitatis, ratione Deitatis inclusae in ipsa) non fruendo alia.
Secundum est, ut potest elici ex intentione Doctoris, quod etiam posito quod viator simul cognoscat personas divinas, adhuc ordinate potest frui una non fruendo alia. Quod dictum potest habere duplicem sensum :
Primus est quod viator actu fruatur Patre amando illum propter semetipsum, et quod non eliciat amorem erga Filium, sed sit in proxima dispositione ut ipsum diligat et semper habitualiter diligat ipsum, et hic sensus est verus et multoties hoc contingit. Nam multi devoti eliciunt actum amoris erga Filium ut in Sacramento Eucharistiae, et actu non eliciunt erga Patrem, sunt tamen parati et prompti diligere ipsum.
Secundus sensus est quod viator potest actu frui Patre non fruendo Filio, ita quod negatio fruitionis erga Filium non tantum accipiatur pro non diligere, sed pro odire, ita quod aliquis actu diligat Patrem et actu odiat Filium, et hic sensus est manifeste falsus, vel etiam quod actu diligat Filium et quod non velit diligere Spiritum sanctum,
quia non diligere non est odire, ut patebit.
Et ex his apparet, quod quidam non recte improbat Doctorem ut nititur improbare, qui dicit primo quod est impossibile concipere essentiam non concipiendo personam. Et quando Scotus dicit quod relatio non est de conceptu essentiae divinae, ergo potest concipi essentia non concipiendo personam. Respondet ipse quod licet non sit de intellectu ipsius, est tamen idem realiter ipsi, et quae sunt idem realiter, unum non potest concipi, alio non concepto. Sed hoc habet probare et non probat. Nam apud Doctorem, subjectum et propria passio sunt idem realiter, et tamen subjectum potest praecognosci quid sit, non simul cognita passione. Hoc idem de essentia et relatione, et multa ibi dicit quae concludunt ex isto fundamento, quod quando aliqua sunt idem realiter, impossibile est unum concipi, alio non concepto.
Ad aliam rationem Doctoris qua probat, quod una persona potest concipi a viatore, alia non concepta, quia sunt articuli distincti respectu personarum.
Respondet, quod non sequitur ex hoc quod una persona potest concipi sine alia, sed potest credi concipi una persona sine alia, quia ad distinctionem articulorum sufficit distinctio signorum sive conceptuum, sive vocum, et ideo possunt esse tres articuli respectu trium personarum, ex quo personae distinguuntur realiter, non potest una intelligi, alia non intellecta. Haec ille.
Sed responsio ista non evacuat rationem Doctoris, quia posito quod unum correlativum non possit distincte intelligi alio non intellecto, ut ipse Occham infert respondendo; tamen ex quo Pater inquantum Pater non dicitur relative ad Spiritum sanctum ; ergo Pater potest intelligi Spiritu sancto non intellecto, ut deducit Doctor. Multi alii instant contra positionem Doctoris, sed quia eorum instantiae ex supra declaratis facile possunt resolvi, ideo illas transeo.