IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
Scholium.
Haec : Christus est homo, non est omnino per accidens, quia subjectum includit praedicatum intrinsece, nec est omnino per se, quia subjectum non dicit conceptum omnino per se unum logice, quia Deus et homo habent diversas quidditates ; unio haec est diversissima ab omnibus unionibus aliis, et ideo praedicatio in ea fundata non est stringenda ad normam Aristotelis, cui illa fuit ignota.
Sed de ista (1): Christus est homo, dubium est, an sit per se, quia hoc subjectum videtur includere praedicatum, quia secundum Damascenum lib. 3. cap. Christus est nomen hypostasis, duarum naturarum existens significativum ; Christus ergo significat existens in natura humana, et ita includit hoc praedicatum quod est homo, sicut Petrus.
Dicitur, quod haec est per accidens propter implicationem in subjecto, quae est per accidens. Christus enim implicat Verbum esse hominem, quia Christus est Verbum homo, sive Verbum quod est homo,
quia inter exigens et exactum cadit qui, quae, vel quod, relativum, quod est medium secundum Priscianum 2. Constructionum.
Sed contra (m), quia istud dictum Prisciani non est ad propositum, quia substantivum non exigit adjectivum, nec e converso per implicationem mediam, sed simul intransitive construuntur. Et ideo licet hic, cappa Socratis, cadat implicatio media, non tamen hic, homo albus, alioquin esset impossibile determinare aliquod extremum, per aliquod adjectivum sibi additum, et esset processus in infinitum. Ideo posset dici, quod talis implicatio non importatur in hoc nomine Christus, nec propter hoc oportet ponere, quod propositio sit vera per accidens ; tamen quia secundum Philosoph. 9. Metaph. ratio in se falsa de nullo est vera ; ergo similiter conceptus, qui non est in se unus per se, de nullo uno per se nuntiatur, nec aliquid sic unum de eo. Potest igitur dici, quod haec non est omnino per accidens, quia subjectum includit praedicatum, nec omnino per se, quia subjectum non habet omnino per se unum conceptum in se, et similiter diceretur de ista : homo albus est coloratus.
(n) Ad argumenta. Ad primum respondeo, concedo majorem diversitatem, sed non repugnantiam majorem ; magis enim diversa dicuntur, quae minus in eodem sunt convenientia ; sed non propter hoc magis repugnant, sicut album et nigrum in pluribus conveniunt quam album et homo, et tamen magis repugnant album et nigrum quam album et homo ; et hoc modo major diversitas extremorum non est causa falsitatis eorum, sed repugnantia vel incompossibilitas extremorum habentium aliquam illarum quatuor oppositionum formaliter.
Ad secundum dico (1), quod humanari non est proprium denominativum hujus, quod est esse hominem, sed hominem fieri, et universaliter denominativum, quod significat formam in fieri, dicitur de eo de quo dicitur ipsa forma et simili denominatione. Idem enim est album et fit album, ita idem est homo et fit homo, sed proprium denominativum hominis est hoc quod est humanum. Et hoc non dicitur de Deo, et hoc debet intelligi eo modo quo a substantiis denominantibus supposita possunt accipi ulteriora concreta denominativa, quod non est propter informationem, sicut accidentia concreta denominant, sed propter possessionem vel habitudinem aliam alicujus extrinseci ad talem substantiam.
Ad tertium dico, quod Augustinus non intelligit nisi de dictis ad se, quae praedicant tantum intrinsecum.
Aliter tamen posset dici, quod hoc praedicatum homo, licet non praedicet relationem, implicat tamen relationem ad creaturam propter unionem humanae naturae ad Verbum, quae unio est ratio qua praedicatur hoc praedicatum de eo.
Ad aliud, patet, quod aliquid participat hoc praedicatum de ratione speciei, aliquid de ratione accidentis in habitudine ad subjectum, quia ista natura temporaliter advenit Verbo perfecto in se aeternaliter existenti.