REPORTATA PARISIENSIA LIBER TERTIUS.
QUAESTIO II. Utrum Christus sit aliqua duo
QUAESTIO I. Utrum haec sit vera
QUAESTIO UNICA. Utrum Christus fuerit impeccabilis ?
QUAESTIO I. Utrum in Christo sint duae voluntates ?
Scholium.
Sententia D. Thom. meritam Christi fuisse infinitum quoad sufficientiam, non quoad effiaciam, rejicitur primo pars prima quia sequeretur velle creatum Christi, esse aequale velle increato, et utrumque aequaliter a Deo diligi. Secundo anima Christi aeque ac Verbum frueretur Deo. Tertio, omnia principia per se merendi Christi fuerunt finita, ut voluntas, intellectus, gratia. Rejicit etiam aliam partem, quae ait, non meruisse Christum omnibus secundum efficaciam, quia non erant dispositi, quia hinc sequeretur non meruisse ipsam dispositionem, seu primam gratiam, quam tamen magis meruit Christus quam gratiam secundam.
Ad istam quaestionem dicunt quidam quod meritum Christi consideratur dupliciter, quantum ad sufficientiam, vel quantum ad efficaciam. Quantum ad sufficientiam meruit omnibus deletionem culpae, et collationem gratiae et gloriae, sed non quantum ad efficaciam, quia non omnes consecuti sunt redemptionem. Quod probant sic : Meritum Christi habet infinitatem quamdam ex supposito Verbi, quod eiiciebat, et exercuit operationes illius naturae assumptae ; quia ergo elicit omnes actus convenientes utrique naturae, ideo virtute illius naturae et suppositi operationes sunt infinitum bonum ; ideo mors et passio, et aliae operationes habuerunt infinitatem quamdam ; et sic sufficerent pro infinitis peccatis delendis, et gratiis et gloriis conferendis. Similiter meritum pensatur secundum dignitatem personae merentis, quae est, et fuit infinita ; ergo infinitatem merebatur ; ergo quantum ad sufficientiam satisfecit pro omnibus.
Quod confirmatur per Anselmum 2. Cur Deus homo, cap. 14. qui vult quod homo potius debet eligere omne aliud a Deo destrui et perire, quam scienter mortem inferre illi, vel aliquam laesionem. Et quia. vita ejus erat tanta, ut in infinitum esset plus amabilis, quam peccata sunt odibilia, et infinitorum hominum, si esse possunt ; ideo mors ejus fuit sufficiens pro redemptione omnium hominum, quia tantum acceptatur, mors, quantum valuit vita ista ; sed vita fuit ita amabilis, ut homo potius eligeret omnia peccata mundi cadere super eum, quam aliquam violentiam intulisse in corpus illius secundum doctrinam suam.
Quantum vero ad efficaciam, non meruit omnibus, quia 2. de Anima, text. 24. actus activorum sunt in patiente praedisposito et unito agenti, sicut patet in agentibus et patientibus corporaliter; ergo sic erit in actione meritoria quantum ad influentiam in alios. Sed conjunctio cum Christo requisita ut meritum valeat illis, et per fidei cognitionem et dilectionem, secundum quod homo disponit se ad gratiam cognoscendo et diligendo Deum ; non omnes autem disponunt sic se: ideo non meruit omnibus quantum ad efficaciam.
Contra hunc modum dicendi arguo, quod dicta illa, quibus dicitur quod vita Christi fuit ita excellens, ut haberet quamdam infinitatem, etc. videntur esse hyperbolica, et exponenda, quia loquimur pro nunc de bono velle Christi, quo meruit et acceptavit Deus passionem pro omnibus quantum ad sufficientiam, ut dicunt. Si bonum velle Christi tantum fuit acceptatum, quantum erat persona Verbi, tunc cum persona illa sit infinita simpliciter, infinite fuit bonum velle ejus acceptatum: Sed Deus non acceptat aliquid nisi quantum de acceptabilitate ; ergo bonum velle illius naturae respectu suppositi habuit infinitam rationem acceptabilitatis, et tunc in acceptabilitate non esset differentia inter velle Verbi, et velle illius naturae in Verbo, quia ex parte acceptabilitatis non est major acceptabilitas ; ergo Verbum voluntate bona, circumscripta natura assumpta, potest mereri, quod falsum est. Et ultra sequitur quod si passio Christi tantum sit acceptata a Trinitate, quantum persona ejus diligitur, quod Trinitas tantum diligeret velle naturae assumptae, sicut velle Verbi increati, quod nihil est dicere, quia hoc non est nisi ponere creatam diligibilitatem sicut increatam.
Praeterea, non est velle hujus plus acceptatum quam est bonum. Si ergo in infinitum sit acceptatum pro infinitis, tunc velle illud cum respectu naturae ad suppositum Verbi, fuit formaliter infinitum ; ergo isto velle cum tali respectu potuit anima Christi frui Deo, sicut Verbum velle proprio sibi, quod nihil est, nisi ponendo animam esse Verbum.
Praeterea, per se principium illius velle cum omnibus, quae concurrunt ad rationem principii illius actus, est finitum ; nam gratia et voluntas ejus finita est, si sumitur cum omnibus et quibuscumque respectibus ad Verbum ; ergo et velle fuit finitum formaliter, et limitatum, et per consequens finite acceptatum. Nec habuit Verbum aliquam causalitatem super illud velle, quam non habuit tota Trinitas ; et si detur quod habuit specialem efficaciam super actum, adhuc actus formaliter infinitus, et infinite acceptatus, non potest essentialiter dependere ab aliquibus principiis finitis in perfectione cum causa finita coagente. Dico, non potest essentialiter dependere, ita quod creatum habet essentialem causalitatem non accidentalem tantum, sicut habuit super velle Verbi natura assumpta, sicut albedo in artifice super aedificio ; ergo adhuc est quod Verbum specialiter egerit ibi aliter quam Trinitas, non sequitur quod actus iste habeat unde infinite acceptatur, secundum sufficientiam valeat pro infinitis mundis redimendis, sed sicut meritum fuit finitum, ita finite est retribuendum ; ergo non meruit infinite secundum sufficientiam in acceptatione divina, sicut nec fuit infinite acceptum, quia in se finitum.
Praeterea, non fuit homo iste infinitus formaliter ; cum ergo humanitas illa immediate unita illi personae fuit causa meriti, ergo nec meritum fuit in se infinitum, nec quantum ad sufficientiam.
Contra secundum membrum, quod scilicet non meruit omnibus secundum efficaciam, quia non agit agens nisi in disposito, quaero a te, utrum tantum meruit, ut habentes gratiam quocumque modo, etiam haberent gloriam ex merito Christi ? et si solum hoc, tunc non meruit gratiam primam nobis, nec gratiam baptismalem in novo Testamento, nec gratiam datam in Circumcisione, et in sacrificiis antiquorum Patrum, quod falsum est, quia unde veniret nobis gratia illa prima ? Oportet igitur quod meruit, ut non conjuncti sibi conjungerentur ei, et in hoc potissime consistebat meritum ejus. Non ergo solum meruit ut conjuncti sibi ulterius cooperentur, et sic glorificentur tandem, sed meruit ut non uniti unirentur, etiam qui nunquam disposuerunt se ; unde magis meruit mihi gratiam primam baptismalem, quam quodcumque opus sequens, postea ex gratia. Unde si Christus meruit tantam gratiam conversis, tunc non meruit nobis gratias sacramentales, quia secundum hoc non meruit nisi tantum conjunctis, ut praemiaretur.