Circumdederunt. Hic ponitur necessitas liberationis.
Et primo magnitudinem liberationis ostendit.
Secundo orationem quam fundit ad deum, in tribulatione. Tertio ponit exauditionem, exaudivit.
Nota quod ista tria sic sunt ad invicem ordinata, iniquitas, mors et infernus, quod ex iniquitate homo inducitur ad mortem, et per mortem deducitur ad infernum: et sicut primum est via ad secundum, ita est secundum ad tertium. Et ideo primo dicit de primo progressu. Secundo de secundo, quod de morte vadunt ad infernum, ibi, dolores inferni etc.. Primo duo facit. Primo ponit modum. Secundo viam ad eam, scilicet iniquitatem, torrentes iniquitatis.
Dolor mortis maximus est: 1 Reg. 15: siccine separas amara mors? Eccl. 41: mors, quam amara est memoria tua. Unde quando quis non potest eam effugere, tunc circumdant eum dolores; et tanto magis, quanto sunt ineffugabiles.
Via est iniquitas: quasi: ideo timeo eam, quia, torrentes iniquitatis conturbaverunt me. Torrens est fluxus aquae decurrentis cum impetu: job 6: sicut torrens qui raptim transit in convallibus. Impetus ergo subitus iniquitatis interioris, puta subitae tentationis et gravis, est torrens impellens ad peccatum. Vel exterioris, sicut impetus alicujus hostis. Et hi, conturbaverunt me.