LIBER QUARTUS. DE VIRTUTIBUS NATURALIBUS PLANTAE.
CAPUT I. De coloribus plantae.
LIBER SEXTUS. DE SPECIEBUS QUARUMDAM PLANTARUM.
CAPUT IV. De domesticandis vilibus in vineis.
De aniso, absinthio, auricula muris, alter ama, aristologia, asa, abrotano, apto, anhelo, agrimonia, et allio, et altea, et atriplice, et artemisia, et hujusmodi.
Anisum alio nomine faeniculum Romanum vocatur. Habet autem folia sicut foeniculum per lineas divaricata, nisi quod sunt parum latiora quam folia foeniculi. Causa autem talium foliorum in aniso et foeniculo, et anheto, et herba quae m\eu vocatur, a quibusdam autem dicitur radix ursi, et similiter in camomiila, et corilla foetida. In omnibus enim his una est dispositio foliorum, quae quasi in nulla aliarum invenitur plantarum : et causa quidem est, quod herbae istae sunt calidae siccae fere omnes : et ideo humidum quod est in ipsis, acuitur, et efficiuntur folia quasi linealiter producta per calidum, et in multa divisa per siccum : et sunt omnes istae fortissimi viroris et declinantis ad nigredinem quamdam propter terrestreitatem quamdam ipsarum, et sunt concavae sicut cannae propter multum spiritum contentum in ipsis.
Et ideo anisum est aperitivum cum aliqua parva stipticitate, et resolutivum ventositatum, et praecipue si assetur :
anisum etiam provocat lac in mamillis, et urinam multam, et menstrua, et purgat matricem a fluxu humiditatum albarum, et incitat ad. coitum, stringit ventrem, aperit oppilationes renum, et expellit venena. Et herba quae dicitur corvi, quae etiam divaricata habet folia sicut illa quaedam, communicat ei in omnibus dictis operationibus.
Absinthium: est herba habens folia divaricata, sed lata aliquantulum magnae amaritudinis : habet tamen stipticitatem cum acumine aliquo, et viror ejus non est tam intensus sicut foeniculi. Est autem multarum specierum : est autem generaliter ex duabus substantiis compositum : ex eo enim quod contrahit, necesse est ipsum componi ex substantia terrestri frigida : et ex eo quod solvit, oportet ipsum esse ex substantia subtili calida. Est autem naturaliter calidum et siccum, et est aperitivum, et stipticum, sed stipticitas ejus fortior est quam amaritudo ipsius.
Est autem proprietas ejus, quod servat pannos a tineis, et incaustum ab alteratione, et chartas librorum a corruptione, et hac de causa quidam aspergunt inde mortuos, ne foeteant cito. Habet etiam virtutem herbae quae vocatur aloe, et ideo asperguntur ex eo cubilia foeminarum. Facit etiam bonum colorem : cum etiam succo ejus temperatur incaustum : nec corrodunt mures librum qui scribitur cum eo, et alias multas in medicina habet operationes.
Auricula muris est herba quae formam habet auriculae muris, quasi nullius odoris, et habet pilos in foliolis suis ac si sit auricula, et expanditur super terram, florem habens azurinurn, naturaliter frigida et humida, et habet virtutem absin\thii in multis suis operationibus : et hoc dicitur solum his duobus plantis convenire, quod videlicet sint oppositarum qualitatum secundum naturam, et in multis habent unam operationem.
Est autem haec herba rubillcativa et desiccativa, valet multum epilepticis bibita : quando fit sternutatio ex ea, vehementer valet torturae : ejus enim sternutatio mundificat cebrebrum.
Alterana herba est ab alterando dicta : eo quod unctum ea corpus alteratur multum, et cum aceto mixta in rubeum tingit colorem. Est autem frigida et sicca, et primo quidem inunctum cum ea corpus deforme reddit, et secundo recedere incipit deformitas, et in tertia vice iterata quotidie inunctio incipit redire ad decorem, et in quarta vel quinta die redit lucidissimum corpus.
Aristologia etiam herba multarum et mirabilium operationum : et, sicut dicit Dioscorides, est multorum modorum. Quaedam enim est longa, et quaedam rotunda, et quaedam sicut palmes vitis : et in herba ista est masculus et foemina. Est autem folium ejus volubilis, et est boni odoris cum acuitate, et est declinans ad rotunditatem, et est tenera ex una radice plurimos emittens ramos longos, et intra florem ejus substantia rubea faetida, quae pilei habet figuram. Masculae autem folia sunt longiora quam foeminae. Thyrsi autem ejus ad quantitatem palmi.
Habet autem florem purpureum faetidum : et super ipsum est aliquid simile flori pyri, et radix ejus est ad grossitiem digiti in longitudine palmi, et folia ejus fere sunt sicut folia sempervivae, et est natura calida et sicca, et est abstersiva, aperitiva, subtiliativa, attenuativa, et attractiva, ita quod etiam attrahit spinas et alia carni infixa. Abstergit autem dentium sordes et morpheas, et clarificat colorem, et distillata in aurem cum melle acuit auditum, et purgat sordes auris, et prohibet saniem generari in eis. Confert etiam epilepticis, et mundificat pectus : cum myrrha autem et pipere bibita tam longa quam rotunda purgant superfluitates quae sunt in matricibus parturientium, et provocant menstrua, et extra- huit foetum, et alias plurimas habent in medicinis operationes.
Asa duarum est specierum, foetida videlicet et odorifera non fortem habens odorem. Est autem ignea herba, sed faetida est calidior : propter quod etiam est sicca in natura.
Disrumpit autem ventositates ex resolutione sua, et cum hoc est inflativa : quia calor ejus humores convertit in vapores, et resolvit sanguinem congelatum in ventre : et quando ministratur in cibariis, facit bonum colorem, et abscidit verrucas quae sunt sicut clavi. In epilepsia vero habet operationem pconiae : cum autem dissolvitur in aqua, et fit ex ea gargarismus, clarificat vocem statim. Nocet autem stomacho et hepati. In coitu autem fortitudinem pretaebet, et provocat menstrua et urinam, et confert solutioni ventris antiquae et frigidae. Posita etiam supra morsum canis rabidi et aliorum venenosorum, aut bibita confert multum.
Abrotanus est herba divaricata, habens folia minora quam absinthium vel ruta, et est calida et sicca, sicut dicit Galenus. Flos ejus magis consequitur finem in operationibus absinthii, quam ipsum absinthium. Cum autem decoquitur cum oleo aliquo aperitivo et calido, facit nasci barbam quae est tardae nativitatis. Stringit etiam gingivas, provocat menstrua, et extrahit foetum, et frangit lapidem in vesica et in renibus, et oleum ejus calefactum confert coarctationi matricis et difficultati urinae. Stratum in domibus fugat vermes venenosos.
Apium est herba latiora habens folia et majora quam petroselinum, et est multorum generum. Aliud enim est montanum, et aliud silvestre, et aliud aquaticum. Et quoddam est cujus crus est concavum declinans ad albedinem. Est autem siccum et calidum, et est resolutivum innationum, et aperitivum oppilationis :
et ideo facit sudare et sedare dolorem. Domesticum etiam odorem ori confert bonum. Est autem malum capiti, quia excitat epilepsiam. In physicis autem ligaturis dicitur, quod si suspendatur radix in collo, confert dolori dentium. Confert etiam hepati et spleni : sed movet eructationem propter resolutionem ipsius. Non est autem velocis digestionis et descensionis : et in semine ipsius est aliquod quod provocat nauseam nisi assetur. Dixit autem Galenus, quod apium convenit comedere cum lactuca, quia temperat frigiditatem ipsius. Semen etiam ejus confert hydropysi Calefacit enim hepar, et mundificat ipsum. Cum autem provocet urinam et menstrua, malum est praegnantibus : et Unitum super inguina, provocat urinam retentam, praecipue si succus ejus cum vino albo temperetur et claro, et alias multas habet operationes. Dixerunt autem quidam, quod malum est nutricibus lactantibus, quia excitat coitum : et quod est subtile, descendit de mamillis ad coitum.
Anhetum est herba fere sicut foeniculum in foliis et flore : sed brevior est truncus ejus, et rami habent florem croceum ad modum coronae dispositum. Est autem calidum et siccum, et est maturativum frigidorum humidorum, et est sedativum dolorum, et carminativum ventositatum : et similiter oleum ejus, et assiduatio comestionis ejus debiliat Adsum : et si sorbeatur semen anheti in sorbitionibus lac facientibus, facit abundare lac, et alias multas habet operationes.
Acrimonia est herba folia habens fere sicut potenticula. Sed in una costa emittit ex utroque fatere multa folia sicut nux et fraxinus, et habet florem croceum, et cum germinat, producit de medio sui quasi virgam quae est sicut juncus in longitudine illius sive siliqua, et capsa producit grana seminis sui, quae sunt infe-
rius acuta et superius grossa, sicut pyramis, et habent pilos spinosos per quos adhaerent vestibus transeuntium. Est autem frigida et sicca, utilitates multas habet in medicinis, et magicis, et praecipue contra fistulam et vulnera et ulcera.
Allium est herba colorem habens porri in virore, sed acutior est in sapore, et habet folia rotunda concava. Radicem autem habet divaricatam sicut porrum : et id quod est super radicem in quo est virtus germinis ejus, est dentatum, multos habens dentes, quorum quilibet involvitur in spica propria : cum tamen omnes simul dentes ejus spicam habeant communem, in qua involvuntur, et sunt dentes ejus quasi sint duae pyramides basibus conjunctis : sed inferior pars non terminatur in punctura sicut superior, sed est sicut pyramis abcissa.
Est autem multarum specierum. Aliud enim est domesticum, et aliud porrinum, et aliud silvestre. In silvestri enim sunt stipticitas et amaritudo. Praeter autem dictas species est quod nominatur allium serpentis. Id autem quod vocatur porrinum, est compositae virtutis inter allium et porrum. Est autem quodlibet istorum calefactivum et maxime silvestre : resolvit autem inflationem valde, et est adustivum cutis et ulcerativum. Crudum facit dolorem capitis, sed elixum vel assum sedat dolorem dentium : et collutio facta ex decoctione ejus, admixto olibano, multum confert dolori dentis : decoctum etiam clarificat pectus et vocem, et solvit ventrem, et adjuvat digestionem, et alia multa operatur utilia.
Altea Graeco nomine dicitur a juvamento multiplici quod est in ea. Est autem calida cum aequalitate. Vocatur etiam bismalva, eo quod habet folia sicut malva : sed. est major ea, habens crura longa plurima ex radice una. Vocant quidam eamdem viscera. Est autem lenitiva et maturativa et mollificativa et resolutiva tam ipsa quam semen et radix ejus : haec enim sunt in una secum virtute. Mollificat autem apostemata et prohibet ea, et maturat ea quae sunt sanguinea, et confert scrophulis, et cum adipe anseris confert doloribus juncturarum : decoctio ejus mundificat superfluitates foetorum. Stringit autem ventrem : et quando bibitur semen ejus cum vino et oleo, prohibet nocumentum venenorum.
Artemisia est herba nota et usitata, habens aliquantulum folia divisa in multa, et est alti stipitis, calida et sicca, contra sterilitatem quae est ex humiditate valens. Portata etiam et alligata cruribus, tollit lassitudinem itinerantium.
Atriplex est herba nota quae crisolocanna alio nomine vocatur, cujus folia sunt lata, et semper ac si sint farina aspersa frigida, et humida, parvi nutrimenti propter aquositatem ipsius. Si autem folia ejus sub olla nova sub terra ponantur, ita quod evaporare non possint, vapor ejus reflexus saepius foliis figuram dat ranarum.