CAPUT I. De nobilitate hujus scientiae.
CAPUT VI. De fine hujus scientiae.
CAPUT VII. De titulo et auctore.
CAPUT II. Quid sit per se bonum ?
CAPUT IV. Utrum aliquid sit summum bonum ?
CAPUT VI. Qualiter bonum pertineat ad naturam ?
CAPUT VII. Quid sit uniuscujusque tonum ?
CAPUT VIII. De differentia bonorum quae appetuntur.
CAPUT X. De multiplicatione artium.
CAPUT XIII. Cujus facultatis sit hoc bonum ?
CAPUT I. De quo est intentio ?
CAPUT VI. Quod maximus est in moribus profe-
CAPUT XI. De positione Platonis,
CAPUT XII. De expositione positionis Platonis.
CAPUT XIII. Quid sequitur ex opinione praedicta ?
CAPUT I. Quod felicitas est optimum bonum.
CAPUT XII. Quibus modis accipiantur principia ?
CAPUT IX. De opinione Solonis utrum vera sit?
CAPUT XL De solutione inductae quaestionis.
CAPUT I De acceptione virtutum per divisionem.
CAPUT II. Quod virtus est habitus bonus.
CAPUT III. Quod virtus est medium.
CAPUT II. De involuntarii divisiotie.
CAPUT III. De involuntario per violentiam.
CAPUT XXIII. De epilogo eorum quae dicta sunt.
CAPUT X. De fortitudine quae est ex ignorantia.
CAPUT III, De justo politico et naturali.
CAPUT VIII. Utrum aliquis volens injustum, patitur ?
CAPUT IV. De justo metaphorica.
CAPUT IX. De prudentia, circa quid sit ?
CAPUT I. De eubulia in quo sit generet
Qualiter omnis malus ignorans est, et non involuntarius.
Ignorat quidem igitur omnis malus quae oportet operari, et quibus fugiendum est : et tamen ignorantia non excusat, quia propter peccatum tale ignorantiae injusti et universaliter mali fiunt et voluntarie. Involuntarium autem secundum praedictam involuntarii rationem dictum, vult quod non dicatur involuntarius si quis ignorat quod confert. Ignorantia enim quae est in electione, non est causa involuntarii, sed est causa malitiae.
Ex praeinductis autem manifestum est quod ignorantia multiplex est. Est enim ignorantia contemplativorum, et est ignorantia agendorum. Ignorantia autem agendorum est ignorantia majoris propositionis, et ignorantia minoris. Haec autem in syllogismo practico, sicut dictum est saepe, aliter sunt quam in syllogismo contemplativo. In practico enim major propositio est operabilis determinatio. Minor autem est appetitus electivus ad operationis impetum. Conclusio autem opus melius. Et in hoc syllogismo majori non errat nec ignorat. In appetitu autem electivo duo sunt : unum ex ele- ctione, alterum ex appetitu. In malo autem id quod est in appetitu, dominatur et ad se trahit electionem et claudit oculum ad rationem eligibilis secundum quod ex electione determinatum est : et talis clausura error est et ignorantia : et hic est error et ignorantia quo omnis malus est ignorans. Bonus autem e contra dominium habet ex electione super appetitum : nec clauditur ei discretio eligibilium ex appetitu, sed. potius ex vi discretionis trahitur appetitus ille : et ideo non errat. Et ideo omnis malus errat in minori propositione syllogismi practici. Haec caecitas non est similis caecitati, ejus qui orbatus est oculis : sed. est similis caecitati quae dicitur acrisia, in qua caecitate caecus omnia videt, praeter hoc solum quod ibi et nunc convenit. Itaque malus omnia videt praeter hoc quod convenit in opere, concupiscentia vel ira claudente sibi intellectum. Nec dicitur ignorans a privatione scientiae in habitu : sed ignorans dicitur, quia rationem eligibilis non sequitur. Et haec est caecitas sicut caecitas caeci, ex carentia ducis. Diximus enim in praehabitis quod participans qualiter ratione, rationem non habet ex ipso, et sic recte non ambulat nisi ducatum sequatur rationis : si ergo ab illa convertitur, privatum est lumine ducis et ignorans : omnis autem malus avertitur et ignorans est : omnis igitur malus ignorans est. Quia tamen avertendo voluntarie confert et operatur ad hoc quod ignoret, haec ignorantia non est quae excusat, sed. quae malum causet : non enim involuntarium opus facit, sed potius voluntarium, in hoc quod volendo operatur, et operando avertit se a lumine quod ipsum dirigeret si ad illud converteretur.