In apocalypsim b. joannis apostoli
Prologi gilberti, in apocalypsim b. joannis apostoli, explanatio.
Unde dicit haymo, quod iste angelus in persona christi apparuit joanni.
Dicit ergo : haec dicit qui tenet septem stellas, id est, septem praelatos
Continua sic: commendavi bona quae in te sunt, sed nunc redarguo mala.
Continua ita : multum commendabilis es in praedictis, sed tamen reprehensibilis in aliis.
Dicit ergo : ita commendabilis est propter praedicta, sed tamen habeo adversus te pauca.
Dicit ergo : qui vicerit. haymo : desideria carnis,et horum tentamenta.
Dicit ergo : vigila : et hoc potes facere, quia aliqui sunt in ecclesia tua boni quos potes imitari.
Continua sic : veniet tentatio : sed non timeatis, quia bonum adjutorem habebitis.
Dicit ergo angelus ad joannem :
Dicit ergo: et vidi, et audivi.
in saecula saeculorum. quasi diceret : continuo laudant deum, et praedicta attribuunt ei.
Continua : tanta erit tribulatio ecclesiae : sed tamen non obliviscetur deus misereri.
Dicit ergo : stantes ante thronum.
Unde dicit: et ascendit fumus incensorum,
Dicit ergo: et numerus equestris exercitus.
Continua ita : persecutus est diobolus ecclesiam, sed antequam persequeretur, etc.
Dicit ergo : et vidi de mari bestiam,
Dicit ergo : et vidi aliam bestiam.
Dicit ergo : timete dominum, scilicet, timore filiali. psal. xviii, 10 : timor domini sanctas.
Dicit ergo : " Nolite nocere. " Hic quaeritur, Cum datum sit eis nocere, quare nocere prohibentur ? Responsio. Quia diabolus quantum est de voluntate sua potestatem suam desiderat semper ampliare : et ideo mala voluntas eorum cohibetur ne possint nocere quantum vellent.
" Nolite, " id est, ne attentetis, " nocere terrae et mari, " id est, peccatoribus quantum velletis, " neque arboribus, " id est, bonis qui dicuntur arbores : quia iaciunt fructum bonorum operum, habent in medicinam folia verborum, radicantur in Christo per humilitatem, extendentes (amos per charitatem, operti cortice per.vitae asperitatem, dantes umbram aliis per bonum exemplum, erecti per spem, sursum tendentes per aeternorum contemplationem, vivi per fidem.
" Quoadusque, " id est, nec ante, nec post. Simile habetur, Matth.I, 25 : Etnon cognoscebat eam, donec peperit filium, etc., id est, nec ante, nec post.
" Signemus. " Sed cum Joannes vidit unum Angelum, quare non dicit, quoadusque signem, sed utitur plurali dicens, signemus. Responsio. Sensus est: Signemus, " scilicet, ego, et ministri mei : ego interius, et ministri mei exterius.
" Servos Dei nostri in frontibus eorum " Glossa : " Signo crucis discernamus. " Hoc signum fideles in Ecclesia recipiunt intus in corde quod est frons interior, et exterius in frontem : unde baptizatus inungitur in pectore ut fidem cordis habeat, et in fronte ne fidem Christi erubescat confiteri. Ita tamen audacia proprie datur in sacramento confirmationis : et ideo dicit : a In frontibus eorum, " ut utramque frontem intelligamus, scilicet, exteriorem, et interiorem.
" Et audivi numerum signatorum, centum quadraginta quatuor millia signati, ex omni tribu filiorum Israel.
Ex tribu Juda duodecim millia signati, ex tribu Ruben duodecim millia signati, ex tribu Gad duodecim millia signati,
Ex tribu Aser duodecim millia signati, ex tribu Nephthali duodecim millia signati, ex tribu Manasse duodecim millia signati,
Ex tribu Simeon duodecim millia signati, ex tribu Levi duodecim millia signati. ex tribus Issachar duodecim millia signati,
Ex tribu Zabulon duodecim millia signati, ex tribu Joseph duodecim millia signati, ex tribu Benjamin duodecim millia signati. "
Hic dicit se intellexisse numerum illorum qui signandi erant illo signo.
Et primo sub quodam numero finito ponit numerum signatorum. Secundo, per partes probat numerum, ibi, v. 5 : " Ex tribu Juda. "