CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
Scholium.
Ponit opinionem Henrici asserentis comprehensorem de potentia absoluta, non posse videre essentiam, non visis personis, vel unam personam sine alia; neque amare essentiam non amando personam, vel unam personam sine aliis. Improbatur tripliciter. Primo, quia visio est notitia distincta. Secundo, quia intuitiva. Tertio, quia objecti, in quo sunt plura distincta ex natura rei. Secundum de amore probatur 5. rationibus, duae primae sumuntur a modo propositionis objecti beati, tres aliae ex eo quod non satiaretur voluntas, si aliquam personam non amaret.
De secundo articulo (a) dicitur, quod non est possibile de potentia Dei absoluta, quod aliquis comprehensor fruatur essentia, non fruendo persona. Et hoc probatur primo de visione, quod scilicet non sit possibile absolute aliquem intellectum videre essentiam, non videndo personam, probatur primo sic : Cognitio confusa est imperfecta, visio autem illius essentiae non potest esse cognitio imperfecta ; igitur non potest esse cognitio confusa; sed si esset tantum visio essentiae et non personae, esset visio confusa, quia esset visio alicujus communis ad personas et non illarum personarum, quod videtur inconveniens.
Secundo sic : Visio est existentis ut existens est, et ut praesens est videnti secundum existentiam suam, et in hoc distinguitur visio ab intellectione abstractiva, quia potest esse non existentis vel existentis, non inquantum in in se praesens. Et est in intellectu ista distinctio inter intellectionem intuitivam et abstractivam, sicut in parte sensitiva est distinctio inter actum visus et actum phantasiae. Illa autem cognitio essentiae divinae erit intuitiva: ergo erit existentis ut per se existens est, et in existentia praesentis virtuti cognoscenti. Non existit autem essentia nisi in personis ; ergo non potest esse visio ejus nisi in persona.
Item, non potest aliquid cognosci cognitione intuitiva, in quo sunt aliqua plura distincta ex natura rei nisi etiam illa distincte videantur. Exemplum, albedo non videtur distincte nisi videantur omnes partes ejus quae sunt in basi pyramidis, quae partesdistinguuntur ex natura rei; igitur non distincte videtur essentia nisi etiam videantur personae.
Ex bis arguitur ad propositum quantum ad secundam distinctionem, scilicet personarum inter se, quia si non potest videri essentia nisi in persona, et non magis videtur in una persona quam in alia, quia aeque immediate videtur se habere ad quamlibet personam; ergo non potest videri nisi videatur in qualibet persona, et ita non videtur in una persona nisi videatur in alia.
Ulterius etiam arguitur ad propositum quantum ad frui, quia voluntas non potest magis abstrahere objectum suum quam intellectus ostendere: igitur si intellectus non potest distincte ostendere essentiam sine persona, vel unam personam sine alia; ergo nec voluntas poterit distincte frui.
Hoc etiam confirmatur sic : Quia voluntas non potest habere actum distinctum circa objectum ex parte objecti nisi ponatur distinctio in objecto, vel re, vel ratione. Sed si intellectus apprehendit indistincte essentiam et personam, non erit distinctio ex parte objecti, nec rei, nec rationis; ergo voluntas non potest habere ibi actum distinctum ex parte distinctionis in objecto primo. Quod non rei, patet: quod nec etiam rationis, probo, quia intellectus non distincte apprehendit hoc vel illud: igitur nec distinguit hoc et illud.
Ex parte fruitionis arguitur sic: Fruitio quietat fruentem, sed una persona non perfecte quietat sine alia, nec essentia sine persona, quia tunc potentia quietata in illa non posset ulterius in alio quietari, quia ultimate quietatum non est ulterius quietabile, et per consequens ista potentia non posset ulterius quietari in alia persona nec frui ea, quod falsum est.
Item, si quietaretur in una persona sola, et patet quod potest frui alia ; vel igitur fruitio istius personae potest esse cum fruitione alterius vel erunt incompossibiles, ita quod una non erit cum alia. Si primo modo, ergo duo actus ejusdem speciei erunt in eadem potentia simul, quorum uterque aequatur capacitati illius potentiae, quod est impossibile. Si secundo modo, igitur neuter actus est fruitio quia neuter actus poterit esse perpetuus.
Item, mens est imago Trinitatis ; ergo non potest quietari nisi in Trinitate ; ergo nec frui aliquo ordinate, nisi Deo trino.