IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Scholium.
Fictum, id est, existentem in mortali, de quo non conteritur, nec atteritur, non accipere gratiam Baptismi, ex Trident. sess. 6. c. 6. August. lib. de medicina pen. c. 2. et de fide et oper. c. 4. et seq. Garthag. 4. c. 85. Aguisgran. 1. c. 114. Dion. de Eccles. Hierarch. c. 2. Nazianz. orat. in sanctum lavacrum. Basil. lib. 1. de Bapt. Ambros. lib. de his qui myst. initiantur.
Respondeo (a), fictus dicitur, qui aliud praetendit exterius, aliud habet interius ; potest ergo aliquis in suscipiendo Baptismum esse fictus dupliciter. Uno modo, quod ostendat se velle recipere illam ablutionem, eo modo quo Ecclesia intendit eam conferre, et tamen oppositum habet in animo, et ille non recipit Sacramentum, ut patet ex quaestione praecedenti, quia simpliciter est nolens respectu ablutionis sacramentalis, licet sit volens, respectu ablutionis simplicis, et si talis postea recederet a Actione, esset baptizandus ; tamen Ecclesia judicaret eum consentire in ablutionem sacramentalem, et cogeret eum ad observantiam fidei Christianae, quia praesumit partem meliorem, quando signa magis praetendunt eam, sicut praesumit post matrimonium, de ficto cognoscente illam, quam affidavit, cognoscere affectu maritali, et ideo cogit eum ad verum consensum matrimonialem in eam.
Alio modo potest aliquis esse fictus, ostendendo se esse dispositum ad recipiendum Sacramentum, et tamen non est dispositus interius, vel quia non habet rectam fidem, vel quia habet aliquod peccatum mortale tunc in actu, vel praeteritum, de quo nullo modo atteritur vel conteritur. Et isto secundo modo communiter loquuntur Sancti et Doctores de ficte baptizato.
Dico tunc (b), quia nolentem Deus non justificat, secundum il lud Augustini: Qui creavit te sine te, non justificabit te sine te. Iste, qui ha bet actualiter obicem contra gratiam, puta infidelitatem, vel aliquod peccatum, quod tunc actu voluntatis committit, vel quod prius commisit, et nullo modo sibi displicet, nullo modo recipit gratiam, secundum Augustinum, ubi supra : Omnis qui suae voluntatis arbiter constitutus est, etc. et de isto intelligitur illud Sap. 1. Spiritus sanctus disciplinae effugiet fictum.
Et si objicitur (c), ergo iste tunc videtur esse perplexus, quia non patet sibi via salutis, cum non possit iterum baptizari, quia baptizatus est, et sine gratia baptismali salvari non potest. Respondeo, rebaptizari non potest, quia Deus instituit Baptismum initerabilem, ne propter plenam remissionem, quae fit ibi tam culpae quam poenae, daretur occasio saepius delinquendi, si Baptismus posset saepius iterari. Quod autem in Baptismo fit remissio omnis poenae, dicit Ambrosius de consecr. dist. 4. et sumitur de glossa super illo verbo : Sine poenitentia sunt dona Dei, Rom. 11. Gratia, inquit, Dei in Baptismo, non requirit gemitum, vel planctum, vel aliquod opus, sed omnia graiis condonat ; et Magister 4. dist. cap. antepenult. Tamen nulli quotiescumque labenti, praeclusit Deus viam salutis in hac vita ; non enim ad majorem miserationem voluit ipse quemcumque nostrum ad proximum obligare, quam ipse voluerit habere ad subditum. Petro autem quaerenti, Matth. 18. quoties deberet dimittere fratri peccanti in ipsum, an septies ? respondit, septuagies septies; imo secundum Augustinum in Homil. millies, millies; et universaliter, quotiescumque peccaverit et recognoverit, parcendum est ei. Sic ergo Deus instituit aliquod aliud remedium, quotiescumque peccanti in via, scilicet Saoramentum Paenitentiae ; et tunc dico, quod isti patet via salutis, per veram paenitentiam de ista fictione, juxta secundam auctoritatem Augustini adductam.