REPORTATA PARISIENSIA LIBER TERTIUS.
QUAESTIO II. Utrum Christus sit aliqua duo
QUAESTIO I. Utrum haec sit vera
QUAESTIO UNICA. Utrum Christus fuerit impeccabilis ?
QUAESTIO I. Utrum in Christo sint duae voluntates ?
Scholium.
Explicat primo quomodo incarnatio non sit volita propter alios, de quo supra dist. 7. quaest. 3. Secundo, ponit instantia, seu signa praedestinationis, quorum primum est electio certi numeri ad gloriam, quae facta est ante lapsura praevisum, de quo I. dist. 39. et 41. Tertio, quomodo passio Christi luit elficaciter oblata tantum pro electis, quod aliter explicat, quam prima opinio. Quarto, quomodo sufficienter fuit oblata pro omnibus scilicet data sunt propter eam media omnibus aliquo modo sufficientia ad salutem, de quo I. dist. 46. Quinto, ait rationem completivam meriti esse pactum, seu promissum, seu acceptationem Dei, quod xerissimum est, de quo vide Scholium in Oxon. hic ad num. 7. ubi multa pro hoc adducuntur. Sexto, admittit meritum Christi esse secundum quid infinitum, respectu personae merentis, et id tantum volunt Extravag. unigenitus, et aliae auctoritates.
Ad quaestionem dicendum, quod hic duo sunt videnda. Primo, quomodo Christus meruit omnibus, et secundo, quid eis meruit ?
Quantum ad primum potest dici, secundum divisionem praemissam, Christum meruisse omnibus secundum sufficientiam, et non secundum efficaciam ; non tamen debet hoc intelligi sicut prior opinio dixit. Primo ergo videndum est quomodo non meruit reprobis, sed tantum praedestinatis ad beatitudinem ab aeterno, et si non secundum efficaciam omnibus meruit.
Sciendum est ergo, quod anima Christi praedestinata fuit ab aeterno ad maximam gloriam, non quia alii casuri erant, sed ut frueretur Deo, imo prius erat Christus secundum modum intelligendi nostrum, praedestinatus ad gloriam, quam fuit praevisus a Deo casus, et lapsus humani generis, quia omnes praedestinati prius sunt praedestinati, quam praevisum sit eis aliquid, quod est ad finem, quia primo volitum volitione ordinata est finis ; et ideo passio Christi, quae est ad finem ordinata, ut ad salutem animarum, posterius ordinabatur quam praedestinatio animarum, et ideo Christus non fuit praedestinatus propter casum aliorum. Sed omnes praedestinati prius fuerunt, quam praevisa et ordinata fuit passio Christi ; et ideo, ut ostensum est in primo libro ,et secundo , primo voluit Deus gloriam determinato numero electorum, ita quod primum, quod voluit electis, fuit ultimata conjunctio ad se, ut ad finem ultimum beatificum. Secundo, ordinavit gratiam finalem, quasi in secundo instanti naturae, sine qua disposuit non dare beatitudinem. In tertio instanti praevidit eos lapsuros in Adam. In quarto vero instanti praevidit remedium, quod potissime disposuit fieri per passionem Christi, quae plus prae omnibus potuit placare pro iis pro quibus displicuit primus homo, et plus placuit ista quam ille displicuit. Unde Christus prius fuit praevisus ut comprehensor, et postea ut viator.
Ex hoc patet quod passio Christi praesupponebat determinatum numerum praedestinatorum. Nam cum mentum ordinetur ad praemium, et meritum ordine praesupponat lapsum, necessario meritum passionis Christi praesupponit determinatum numerum praedestinatorum, qui erant lapsuri, et deinde reparandi per meritum passionis ejus, quorum erat restaurator et glorificator meritorie inquantum homo, sed effective inquantum Deus. Cum ergo omnis ordinate volens prius velit finem, quam id quod est ad finem, primum voluit Deus praedestinato numero praedestinatorum beatitudinem quam bonum, quod ad hunc finem ordinatur, et sic passio fuit praevisa in ratione meriti tantum respectu determinati numeri electorum, et nullo modo respectu reproborum, et ideo illis certis personis praedestinatis praevidit Deus redemptionem, non quia uniti essent cum Deo prius, ut dixit alia opinio, sed quia prius erant praedestinati ad gloriam, et ideo efficaciter se obtulit pro praedestinatis determinatis, scilicet electis, et tunc tota Trinitas acceptavit, et sic tantum secundum efficaciam meruit electis.
Ulterius sciendum, quomodo meruit omnibus, quoad sufficientiam,et quantum ad hoc dico quod cum actus merendi Christi fuerit formaliter finitus, nullus respectus fundatus in eo potuit dare ei infinitatem formaliter, quia tunc non potest esse meritum plus secundum velle creatum quam increatum. Sed sciendum quod cum nullus actus finitus formaliter habeat rationem meriti, nisi voluntate divina acceptante, pro tot potest esse sufficiens, pro quot divina voluntas potest, vel vult acceptare ; et pro tot est actu sufficiens, pro quot a voluntate divina actu acceptatur.Et quia omne aliud a Deo est bonum, quia a Deo est volitum et acceptatum, ideo pro aliqua conditione personae merentis, quae est formaliter conditio actus merendi, potest acceptari illud meritum pro infinitis ; et sic meritum Christi fuit quasi infinitum, non tamen formaliter infinitum, sed ut infinite acceptatum pro infinitis, quod non fuisset, si fuisset purus homo, quia ut infinitum acceptavit propter infinitatem personae merentis.