Glossa. Promiserat dominus quod spiritus bonus daretur orantibus: cuius quidem beneficium subsequenti miraculo demonstrat; unde dicitur et erat iesus eiciens Daemonium, et illud erat mutum.
Theophylactus. Cophos, quem Latini interpretantur mutum, apud Graecos frequenter dicitur qui non loquitur; dicitur etiam et qui non audit; sed magis proprie qui nec audit nec loquitur. Qui autem a nativitate non audivit, ex necessitate non loquitur: ea enim loquimur quae per auditum loqui docemur. Si quis tamen ex aliqua passione superveniente auditum amiserit, hunc nihil prohibet loqui.
Qui autem domino oblatus fuit, et mutus erat lingua et surdus auditu. Titus. Mutum autem vel surdum dicit Daemonium quod hanc ingerit passionem, quod non audiatur divinum verbum. Nam Daemones auferentes aptitudinem humani affectus, obtundunt animae nostrae auditum. Idcirco venit christus ut eiciat Daemonium, et audiamus verbum veritatis; unum enim sanavit, ut universalem praegustationem faciat humanae salutis; unde sequitur et cum eiecisset Daemonium, locutus est mutus. Remigius. Daemoniacus autem iste apud matthaeum non solum mutus, sed et caecus fuisse narratur. Tria igitur signa simul in uno homine perpetrata sunt.
Caecus videt, mutus loquitur, possessus a Daemone liberatur quod quotidie completur in conversione credentium, ut, expulso primum Daemone, fidei lumen aspiciant; deinde ad laudes dei tacentia prius ora laxentur. Cyrillus. Hoc autem miraculo peracto, extollebat eum multitudo praeconiis, et gloria quae deum decet; unde sequitur et admiratae sunt turbae. Beda.
Turbis autem, quae minus eruditae videbantur, domini semper facta mirantibus, Scribae et Pharisaei vel negare, vel sinistra interpretatione pervertere laborabant; quasi non divinitatis, sed immundi spiritus opera fuissent; unde sequitur quidam autem ex eis dixerunt: in beelzebub principe Daemoniorum eicit Daemonia.
Beelzebub deus erat Accaron: nam beel quidem ipse baal, zebub autem musca vocatur. Dicit autem beelzebub, quasi vir muscarum; ex cuius spurcissimo ritu principem Daemoniorum cognominabant. Cyrillus.
Alii vero paribus stimulati livoris aculeis, petebant ab eo caeleste videre portentum; unde sequitur alii tentantes signum de caelo quaerebant ab eo: quasi dicerent: quamvis ab homine Daemonium eieceris, non tamen hoc est divinae operationis argumentum: nondum enim vidimus aliquid prioribus simile miraculis: Moyses enim transduxit populum per medium maris, iosue vero successor eius solem retardavit in gabaon; tu vero nihil horum ostendisti. Quaerere enim prodigia de caelo innuit, quod huiusmodi cogitationibus tunc temporis afficiebantur erga christum.