Dolores. Hic prosequitur secundum progressum; et ideo dicit, dolores inferni, idest similes infernalibus: Gen. 57: lugens in infernum descendam.
Vel dolores qui concipiuntur ex timore inferni. Et hi circumdant quando inevitabiles sunt. Et veniunt hi dolores, quia praeoccupaverunt me laquei mortis. Quae mors? Prov. 21: qui congregat thesauros lingua mendacii, vanus et excors est: et impingetur ad laqueos mortis.
Ecce necessitas. Sed remedium apposuit orationis. Et primo ponitur oratio; et ideo dicit, in tribulatione mea invocavi dominum. Oseae 6: in tribulatione sua mane consurgent ad me: baruch 3: nunc domine deus etc.. Isa. 55: quaerite dominum dum inveniri potest etc.. Ps. 49 invoca me in die tribulationis et eruam te: Sap. 7: invocavi, et venit in me spiritus sapientiae.
Consequenter ponitur orantis devotio, quia, ad dominum meum clamavi, idest cum magnitudine devotionis orantis: Ps. 119: ad dominum cum tribularer etc.. Heb. 5: cum clamore valido et lacrymis offerens, exauditus est: et dicit, ad dominum meum clamavi, non alienum. Deut. 10: dominum deum tuum adorabis etc.. Tertio ponitur exauditio, exaudivit. Duo dixerat: se invocasse et clamasse. Et ideo dicit exauditam vocem et clamorem. Unde? de templo sancto vocem meam exaudivit. Templum dei est ipsa excellentia suae sanctitatis, quia dominus est templum suum: Apoc. 21.
Templum non vidi in ea: dominus enim deus omnipotens templum illius est etc.. Item templum est ipse christus: joan. 2: hoc autem dicebat de templo corporis sui, in quo deus est per unionem personae. Item anima justa, in qua deus est per gratiam. 1 Cor. 3: templum enim dei sanctum est, quod estis vos. Item beata virgo: Psal. 5: adorabo ad templum sanctum tuum, in qua, idest per quam exaudivit nos deus: Ps. 33: exaudivit me, et ex omnibus tribulationibus meis eripuit me. Item ecclesia: Ps. 10: dominus in templo suo. Et de quolibet templo isto exaudivit: 3 Reg. 18: si quis cognoverit plagam cordis sui, et expanderit manus suas in domo hac, tu exaudies in loco habitationis tuae. Et non solum orationem dicit exauditam, sed etiam clamorem; ideo dicit, et clamor meus in conspectu ejus introivit in aures ejus. Et dicit, in conspectu, idest in oculis ejus, quia omnia videt: exo. 3: videns vidi afflictionem etc..
Vel in conspectu, idest in beneplacito: vel in corde, ubi ipse solus conspicit: 1 Reg. 16: homo videt ea quae apparent, deus autem intuetur Cor. Et introivit in aures ejus, per acceptationem: jac. 5: clamor eorum in aures domini. Vel in aures, idest in clementiam ejus: Eccl. 15: oratio humiliantis se nubes penetrat.