DE LAUDIBUS BEATAE MARIAE VIRGINIS, LIBRI DUODECIM.
LIBER PRIMUS, In quo exponitur Angelica salutatio.
LIBER QUARTUS. DE VIRTUTIBUS MARIAE.
LIBER QUINTUS. DE PULCHRITUDINE MARIAE.
LIBER SEXTUS. DE APPELLATIONIBUS MARIAE.
LIBER OCTAVUS. DE HIS QUAE PERTINENT AD TERRAM, ET POSSUNT FIGURARE MARIAM.
LIBER NONUS. DE RECEPTACULIS AQUARUM, QUAE FIGURANT
LIBER DECIMUS. DE AEDIFICIIS QUIBUS MARIA FIGURATUR IN BIBLIA
LIBER UNDECIMUS. DE MUNITIONIBUS ET NAVIGIIS, QUAE POSSUNT SIGNA RE MARIAM.
LIBER DUODECIMUS. DE HORTO CONCLUSO. CUI SPONSUS COMPARAT MARIAM, IN CANTICIS
sig. X. Ignis . Ignis, id est, Filius Dei, qui dicitur ignis consumens
sig. XIII. Angelus. Angelus , scilicet magni consilii, qui de caelo descendens ingressus est in eam.
Maria nidus.
Nidus, quem scilicet nidum Christus signatus per aquilam elevatus in caelum ad praeceptum Patris , posuit in arduis, cum matrem suam in assumptione etiam
super Angelos collocavit. In Psalmo lxxxiii, 4 : Passer, id est, Christus qui dicit : Vigilavi, et factus sum sicut passer , invenit sibi domum, id est, virginalem uterum. : ei turtur, id est, idem Christus, de quo dicitur, Cantic.II, 12 : Vox turturis, id est, praedicatio Christi, audita est in terra nostra. Nidum sibi, id est., eumdem uterum.
Maria dicitur nidus, qui construitur ex pluribus ramusculis : et corpus Mariae ex. pluribus virginalibus membris. Unde dicit Patri, Job, x. 11 : Ossibus ei nervis compegisti me, etc. Asper exterius, scilicet in carne per abstinentiam et ejus macerationem : mollis et suavis interius per mentis benignitatem. Concavus per humilitatem interiorem. Sphaericus per aeternorum inquisitionem. Ad Coloss. III, 1 : Quae sursum sunt, quaerite, etc. Absconditus I quia Maria mortua erat mundo, et tota vita ejus abscondita fuit cum Christo in Deo . Suspensus per contemplationem. Job, VII, 15 : Elegit suspendium anima mea. Levabat enim se jugiter supra se , Clausus inferius per amorem paupertatis, hoc ad. terrena, quae omnia propter Christum arbitraba- tur detrimenta : et ut eum lucrifarct, reputabat stercora, . Apertos superius per desiderium supernae beatitudinis. Quasi diceret cum David : Domine, ante te omne desiderium meum , etc. In eo quiescit avis, id est, Christus. Unde ipsa dicit I Qui creavit me, requievit in tabernaculo meo . Similiter justus in mundo pressuras, in Maria pacem invenit et quietem. In nido ponit et fovet avis ova sua et pullos, id est opera et bonos motus : sic et vir justus in Maria,
Item , Maria nidus columbae, id est, receptaculum Spiritus sancti., qui sicut columba descendit in Christum , Unde ei dictum est : Spiritus sanctus superveniet in tc , Vel, columbae, idest, Christi, qui. dicitur columba. Jerem. xxv, 38 : Facta est terra in desolationem a facie, id. est, ab instantia, irae columbae, id est, Christi, qui etiam quando punit, tranquillus est in. se : qui non continet in ira sua misericordias suas. Et nota, quod nulla avis pauperiorem facit nidum quam columba : quia pauperculam et humilem istam elegit Christus et praeelegit, in cujus utero novem mensibus corporaliter, et in cujus anima in aeternum spiritualiter habitaret,