CAPUT I. De nobilitate hujus scientiae.
CAPUT VI. De fine hujus scientiae.
CAPUT VII. De titulo et auctore.
CAPUT II. Quid sit per se bonum ?
CAPUT IV. Utrum aliquid sit summum bonum ?
CAPUT VI. Qualiter bonum pertineat ad naturam ?
CAPUT VII. Quid sit uniuscujusque tonum ?
CAPUT VIII. De differentia bonorum quae appetuntur.
CAPUT X. De multiplicatione artium.
CAPUT XIII. Cujus facultatis sit hoc bonum ?
CAPUT I. De quo est intentio ?
CAPUT VI. Quod maximus est in moribus profe-
CAPUT XI. De positione Platonis,
CAPUT XII. De expositione positionis Platonis.
CAPUT XIII. Quid sequitur ex opinione praedicta ?
CAPUT I. Quod felicitas est optimum bonum.
CAPUT XII. Quibus modis accipiantur principia ?
CAPUT IX. De opinione Solonis utrum vera sit?
CAPUT XL De solutione inductae quaestionis.
CAPUT I De acceptione virtutum per divisionem.
CAPUT II. Quod virtus est habitus bonus.
CAPUT III. Quod virtus est medium.
CAPUT II. De involuntarii divisiotie.
CAPUT III. De involuntario per violentiam.
CAPUT XXIII. De epilogo eorum quae dicta sunt.
CAPUT X. De fortitudine quae est ex ignorantia.
CAPUT III, De justo politico et naturali.
CAPUT VIII. Utrum aliquis volens injustum, patitur ?
CAPUT IV. De justo metaphorica.
CAPUT IX. De prudentia, circa quid sit ?
CAPUT I. De eubulia in quo sit generet
Ignorantia universalis involuntarium non facite ,sed ea quae in singularibus est.
Universalis etiam ignorantia involuntarium non facit, sed potius ea quae in singularibus est, in quibus et circa quae est operatio, propter naturalem ignorantiam vituperantur qui sic ignorant. Qui autem in singularibus circumstantiis in quibus ignorant, propter ignorantiam accipiunt misericordiam et veniam : quia quicumque ignorant aliquod singularium in quibus est actus, involuntarie operantur. Et ideo forsitan non est malum determinare quae et quot sint talia singularia. Universalia autem hic dicuntur quaecumque sint principia operabilium in operabilibus dirigentia, sive sint juris naturalis, sive juris positivi, sive etiam per rationem determinata si nulla auctoritate statuta sint : talia enim ignorans tenetur scire. Et sicut in naturis non fit peccatum sive per defectum sive per abundantiam, quod naturae non imputetur, eo quod intellectivam quae dirigens est naturam, non consequitur : ita in talibus non fit peccatum quod voluntati non imputetur, eo quod rationem non consequitur in operabilibus dirigentem. Et ideo hoc peccatum aggravat et non involuntarium facit: nec veniam meretur et misericordiam, sed potius increpationem et exprobrationem : et est simile ei qui sibimetipsi eruit oculos ne recte vadat. Haec etiam vocatur ignorantia juris secundum quod jus largissime accipitur, secundum quod dicitur ars esse aequi et iniqui : eo quod est collectio principiorum hominem ad rectum dirigentium et non a recto avertentium. Haec autem ignorantia affectata dicitur, et crassa, et supina. Affectata quidem affectu antecedente : quia per affectum quis avertitur a talium studio et consideratione. Crassa dicitur per methaphoram : quia sicut crassi oculi male vident, nec vident rem in debita quantitate vel numero : et sic affectus infundit rationale per participationem dictum, ut non videat facienda sub debita ratione faciendorum. Supina autem dicitur, quia non ex natura, sicut in morione : nec ex difficultate scibilium causatur, sed potius ex voluntate subtracta jacet, quae est voluntas non inquirendi vel considerandi rationes operabilium : et sic ad istam ignorantiam confert et cooperatur omnis ignorans. In singularium autem ignorantia totum oppositum est : quantumcumque enim studeam, quantumcumque considerem, quantumcumque tendat voluntas in contrarium, adhuc infinitis causis contingit singularia ignorare : quae si scirentur, nunquam essent volita quae fiunt. Et ideo ignorantia singularium facit involuntarium et non ignorantia universalium. Et haec est causa, quod oportet nos de singularibus considerare quantum pertinet ad propositum: de quibus tamen rhetor certam tenetur dare rationem.