In apocalypsim b. joannis apostoli
Prologi gilberti, in apocalypsim b. joannis apostoli, explanatio.
Unde dicit haymo, quod iste angelus in persona christi apparuit joanni.
Dicit ergo : haec dicit qui tenet septem stellas, id est, septem praelatos
Continua sic: commendavi bona quae in te sunt, sed nunc redarguo mala.
Continua ita : multum commendabilis es in praedictis, sed tamen reprehensibilis in aliis.
Dicit ergo : ita commendabilis est propter praedicta, sed tamen habeo adversus te pauca.
Dicit ergo : qui vicerit. haymo : desideria carnis,et horum tentamenta.
Dicit ergo : vigila : et hoc potes facere, quia aliqui sunt in ecclesia tua boni quos potes imitari.
Continua sic : veniet tentatio : sed non timeatis, quia bonum adjutorem habebitis.
Dicit ergo angelus ad joannem :
Dicit ergo: et vidi, et audivi.
in saecula saeculorum. quasi diceret : continuo laudant deum, et praedicta attribuunt ei.
Continua : tanta erit tribulatio ecclesiae : sed tamen non obliviscetur deus misereri.
Dicit ergo : stantes ante thronum.
Unde dicit: et ascendit fumus incensorum,
Dicit ergo: et numerus equestris exercitus.
Continua ita : persecutus est diobolus ecclesiam, sed antequam persequeretur, etc.
Dicit ergo : et vidi de mari bestiam,
Dicit ergo : et vidi aliam bestiam.
Dicit ergo : timete dominum, scilicet, timore filiali. psal. xviii, 10 : timor domini sanctas.
Dicit ergo : " Et audivi, " id est, spiritualiter intellexi, " numerum, " scilicet signatorum, id est, signandorum, vel signatorum in praescientia, " centum quadraginta quatuor millia signati, ex omni tribu filiorum Israel. " Sicut dicit Haymo, in hoc loco ponitur numerus finitus pro infinito : nec pertinet solum ad duodecim tribus filiorum Israel, sed ad omnem Ecclesiam quae in suis comprehenditur electis, quod ostenditur sic : Ternarius signat Trinitatem sanctam : quaternarius quatuor mundi partes, vel quatuor virtutes, vel quatuor Evangelia. Si ergo ducatur ternarius in quaternarium, vel e converso, resultat duodenarius numerus qui est numerus sacratus : quia per ipsum omnes illi signantur qui in quatuor mundi partibus fidem tenent sanctae Trinitatis, vel habent quatuor virtutes in fide Trinitatis fundatas. Mille signat perfectionem, vel unitatem. Quia ergo Ecclesia per Trinitatis notitiam in quatuor mundi partibus, et universis generationibus aggregatur, in duodenis millibus figuratur. Item, quia civitas in quadro posita est, sicut dicitur, infra, XXI, 16, ideo duodecim millia multiplicando per quatuor, fiunt quadraginta et octo millia, et sic perficitur in eo quod credit. Ut autem perveniat ad illud, id est, ad contemplationem Trinitatis multiplicando quadraginta octo millia per ternarium, fiunt centum quadraginta quatuor millia, per quem numerum designatur universitas Sanctorum.
Aliter : Omnes electi signantur per talem numerum secundum quadruplicem statum. Per centum signantur omnes quibus debetur fructus centesimus, sicut virgines. Per quadraginta qui est numerus paenitentiae, signantur illi quibus debetur fructus sexagesimus, ut conti- nentes. Per quatuor, illi quibus debetur fructus trigesimus, scilicet, conjugati : et recte per talem numerum signantur, quia quatuor est primus numerus divisibilis in numeros : conjugati vero divisi sunt. i ad Corinth. VII, 33 : Qui cum uxore est, sollicitus est quae sunt mundi, quomodo placeat uxori: et divisus est. Et omnes isti dicuntur mille : quia iste numerus cubitus, id est, solidus est: habet enim trinam dimensionem, scilicet, decem multiplicatum per decem iterum multiplicatum per decem. Et omnes illi servant decalogum ad honorem Trinitatis, Patris, et Filii, et Spiritus sancti : vel cum fide, spe, et charitate.
" Ex omni tribu filiorum israel, " id est, ex omnibus cujuscumque sint nationis fidem Patriarchae imitantibus.
" Et audivi numerum signatorum centum quadraginta quatuor millia. " Nota : in hoc numero ponuntur quatuor genera numerorum : quadraginta, quatuor, centum, mille. Quadragenarius est numerus poenitentium : quia partes hujus numeri faciunt quinquagesimum, qui est numerus remissionis . Similiter paenitentia ducit ad remissionem peccatorum, et Dei reconciliationem, unde pertinet ad incipientes. Quaternarius est illorum qui in quatuor virtutibus proficiunt, et pertinet ad proficientes. Centenarius pertinet ad perfectos, qui decalogum perfecte servaverunt Millesimus qui est ultimus numerorum, pertinet ad perseverantes : quia perseverantia est perfectio virtutum, et sic ad haec quatuor potest reduci omnis numerus salvandorum.