LIBER DE CAUSIS ET PROCESSU UNIVERSITATIS.
CAPUT IV. Quid fluat et in quid fluit ?
Quod omnia non sunt in primo secundum dispositionem unam, sed e converso.
Quamvis autem primum in omnibus sit secundum unam dispositionem causans et regens et continens, tamen secunda et sic deinceps usque ad ultima, non sunt in ipso secundum unam dispositionem ut causata et recta et contenta. Causa enim prima non tantum est producens res, sed gradus et ordinem rerum praedeterminat, ut dicit Moyses aegyptius : nisi enim om- nium capacitates impleret, non esset dives majus omnibus, nec esset causa universalis: et ideo sub actu producti producit potentiam susceptivam : quae quia sub umbra actus producitur,necesse est quod imperfecta sit: propter quod potentia non in esse alicujus est. Aliter enim potentia et actus essent simul in eodem et secundum idem : quod esse non potest.
Adhuc autem non eadem est umbra secundi et tertii et sic deinceps. Imperfectius enim est, quod sub duobus imperfectis est, quam quod sub uno : et iterum imperfectius usque ad ultimum, quod sub omnibus est. Res autem in prima causa sunt per potentiam recipiendi influxionem bonitatum ejus: potentiae autem istae in omnibus sunt diversae : res ergo secundum modum unum non sunt in causa prima. Et inde contingit, quod secundum analogiam potentiae recipientis quaedam recipiunt eam receptione unica, quae nec per materiam nec per motum distracta est, sicut intelligentia secundum id quod est. Quaedam autem recipiunt receptione multiplicata, sicut ea quae esse recipiunt, vel bonitates quoad omnes partes materiae, et in omnes potentias ejus quae per esse terminantur, esse receptum diversimode multiplicant. Similiter est de his quae multiplicant illud in materiam et speciem. Esse enim receptum unum est secundum seipsum. Quia autem multa uno esse terminantur, et in ipso uniuntur, sicut in homine carnes, ossa et nervi, cerebrum et hepar, et alia hujusmodi, quae omnia esse hominis determinant: quod cum una potentia non recipiunt, necesse est quod illud recipiant receptione multiplicata. Similiter quaedam recipiunt illud receptione aeterna, quaedam aut temporali. Quaecumque enim indivisibile habent id quod est et stans in uno, necesse est quod illud recipiant receptione aeterna, sicut ea quae cum aeternitate sunt et ante tempus, de quibus in ante habitis determinatum. Quaecumque vero post aeternitatem sunt et in tempore, sicut generabilia et corruptibilia, recipiunt illud recep-
tione temporali. Haec enim secundum id quod sunt, mutabilia sunt, licet in comparatione ad causam suam invariabilia sint : tamen quia esse eorum fundatur in eo quod variabile et mobile, necesse est quod variabile et mobile fiat. Quia sicut dicit Aristoteles, " moventibus nobis moventur ea quae in nobis sunt ".
Adhuc autem quaedam recipiunt ea spiritualiter, quaedam autem corporaliter. Spiritualiter quaedam pluribus modis. Est enim pluribus modis secundum esse spirituale aliquid in aliquo. Uno quidem modo : quia in quo est secundum esse spirituale, sine actione est quae transmutet subjectum, sicut color albus in perspicuo vel in oculo : non enim album facit perspicuum vel oculum. Et similiter est de nigro. Propter quod contraria in hoc simul sunt, et neutrum expellit alterum. Si enim album sit a dextris, et nigrum a sinistris, secundum processum luminis transit album in nigram, et nigrum in dextrum : necesse est ergo, quod in medio conveniant : et tamen in medio in quo conveniunt, neutrum expellit alterum. Et quod quidam dicunt, quod secundum potentiam sunt in medio, absurdum est valde : non enim secundum potentiam contraria sunt in uno, nisi in motu alterationis. Motus autem luminis non est motus alterationis.
Adhuc autem quod in potentia est hoc modo, non agit secundum actum simplicem : colores autem in medio existentes, secundum actum simplicem et perfectum agunt in visum : non ergo sunt in perspicuo, nisi secundum esse spirituale, in quo non contrariantur ad invicem. Unum enim est quod agit eos in omnibus differentiis ipsorum, quod est perspicuum secundum actum luminis : et hoc modo sensibilia sunt in omnibus organis sensibilium potentiarum, et in ipsis potentiis sensitivis.
Quaedam autem recipiunt corporaliter, et hoc dupliciter. Corporaliter enim recipiunt quaecumque recipiunt secundum corporalem divisionem, ita quod exten- ditur in ipsis secundum tres diametros in angulo recto ubique contingentes, longitudinis scilicet, et altitudinis, et profunditatis. Quaedam autem sic corporaliter recipiunt, quod affixa sunt harmoniae corporis, quamvis essentialiter et non secundum dimensionem sint in ipso corpore. Sicut virtus vivificativa est in corde, digestiva in hepate, visiva in oculo, et sic de aliis.
Patet ergo, quod quamvis primum uno modo simplici comparetur ad omnia quae sunt, non tamen uno modo omnia comparantur ad ipsum. Et hujus quidem diversitatis causa est diversitas recipientium, in quorum quolibet secundum modum recipientis est et non recepti : diversitas autem recipientium, sicut prius diximus, determinatur a sapientia primi, quod superdives non esset, si uno modo tantum communicaretur : sed superdives est quando secundum omnem possibilitatem recipientium communicatur.
Patet ergo, quod primum in omnibus est secundum unum modum,et tamen nihil secundorum cum alio secundum unum et eumdem modum est in ipso. Si enim aliud cum alio secundum unum et eumdem modum esset in ipso, non esse inter ea relatio alietatis, sed potius esset relatio identitatis.