IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(a) Respondeo fictus dicitur, etc. In superiori quaestione egit de dispositione requisita ad valorem Sacramenti in adulto, qui est consensus ejus tantum, et aliud non requiri: patet ex dictis, et amplius patebit infra de Baptismo haereticorum, contra sententiam, quae fuit Cypriani ; in hac autem agit de requisita dispositione adulti, ut recipiat effectum Sacramenti, qui est justificatio ejus a peccato. Haec ergo quaestio explicat primo quid sit fictio ; secundo quomodo tollatur, juxta varios modos dicendi.
Quantum ad primum dico, fictionem ut in actibus humanis invenitur esse in eo, quod aliquis exterius praetendat, aut prae se ferat, quod interius non habet, etc. in verbis dicitur mendacium, in operibus simulatio, et haec ex usu Theologorum appellatur fictio, quae duplex esse potest quantum ad praesens. Primo ut interius nullus sit consensus recipiendi Sacramenti, quod exterius simulat recipere, vel certe sit dissensus internus absolute; et talis, inquit, non recipit Sacramentum valide, ut in praecedenti dictum est, quamvis ab Ecclesia cogatur ad observantiam fidei, quia praesumitur ex verbis et factis consensus, qui debet inesse, et non contrarium.
Secundo modo sumitur fictio, ex usu praesentis quaestionis, et sententia tam Patrum quam Theologorum, quatenus est in simulatione congruae dispositionis seu requisitae ad susceptionem Sacramenti legitimam et fructuosam, qua tamen caret, ut si caret fide, non credendo mysteria, quorum fides exigitur, vel omnia, vel aliqua, vel quia deest poenitentia de peccatis ante Baptismum commissis, vel certe etiamsi nullum mortale alias commiserit, vel si commiserit, non solum omittendo poenitentiam, sed etiam actu peccando mortaliter in ipsa susceptione Sacramenti peccat de novo.
(b) Dico tunc quia nolentem Deus non justificat, etc. Intelligit nolentem juxta scopum Augustini et conclusionis, non solum de nolilione contraria, sed etiam de interpretativa, seu omissione ejus, quod debuit adesse, nempe dispositionis debitae, ut si deest fides, aut paenitentia de male commissis, et remotione impedimenti, ut peccati actualis tunc commissi. Conclusio autem Doctoris est nullo modo sic fictum recipere gratiam sanctificantem ; est de fide, eamque supponit Doctor ex Sanctis Patribus, eam breviter probans ex Augustino et Scriptura.
Prima ergo dispositio ad justificationem adulti in baptismo est fides. Loquitur autem Doctor in ordine ad recipiendam gratiam sanctificantem. Requiri autem fidem patet Matthaei ultimo : Euntes docete, etc. praemittitur doctrina ob necessitatem fidei, fides enim ex auditu, auditus autem per verbum Dei, id est, praedicationem : Qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit, etc. Marci ultimo, Actorum 8. Si credis licet, inquit Philippus Eunucho, Credo, inquit, etc. patet fuse ex Iocis Pauli de necessitate fidei, sine qua impossibile est placere Deo.
Hinc exigitur confessio fidei a Catechumenis, et Symbolum ante Baptismum. Clemens Romanus lib. 7. Institut. c. 42. Dionysius de Ecclesiast.hierarchia, cap. 2. Origenes hom. 5. in Num. Synodus Laodicea. can. 46. et 47. Cyrill. Jerosolymitanus Calechesi mystagogica et Catechesi 2. Basilius lib. 3. ad Eunomium, Sexta Synodus Constantinopolitana cap. 7. Chrysostomus in cap. 15. 1. ad Corinthios, in cap. 1. ad orat. 1. Cyrillus Alexandrinus in c. 25. Isaiae lib. 12. in Joannem, cap. 64. et reliqui Graeci Patres. Idem docent Latini, Tertullianus de spectaculis, c. 4. Cyprianus epist. 70. et 76. Hilarius in Matthaeum ean. 75. Ambrosius lib. 2. de Sacram. cap. 75. et lib. de Spiritu sancto, cap. 11. Hieronymus dialogo contra Luciferianos, cap. 5. al Pammachium contra errores Jerosolymitani, cap. 4. Rufinus in explicatione. Symboli, Augustinus de fide et operibus, c. 9. et c. 20. et omnes Rituales idem praescribunt, ac novissime Tridentinum sess. 6. cap. 5. hanc primam constituit in dispositione adulti ad justificationem; et rationem subdit cap. 8. quia est radix et fundamentum justificationis.
Secunda dispositio est paenitentia de actuali, sine qua nequit consequi gratiam sanctificantem; ita Doctor expresse, g Alio modo, etc. et versu Dico tunc, quae est secunda conclusio hujus quaestionis. Caeterum ab aliis citaiur, quasi asseruerit non requiri aliquem dolorem de peccalo, sed solam voluntatem recipiendi Sacramentum, sine complacentia actuali peccati, ita eum citat Gabriel pro hac sententia in 4. dist. 14. quaest. 2. art. 2. not. 2. et dist. 4. quaest. 2. art. 2. post 4. conclusionem. Almainus in 4. dist. 14. quaest. 4. Adrianus quodlibeto 5. art. 3. Sylvester in Summa, verbo Confessio 1. quaest. 21. Angelus ibidem 1. num. 27. Rosellus g 4.
Scotum ab hac calumnia vindicat Vega lib. 9. in Trident. c. 5. et lib. 13. c. 33. et 34. Corduba lib. 1. quaestionarii, quaest. 2. Vasquez tom. 2. in 3. disp. 158. cap. 1. et Suarez disp. 28. sect. 1. conclus. 1. et optime Seholiastes hic Scholio 2. et infra dist. 14. Male tamen censet Vasquez Doctorem asseruisse illum dolorem requisitum non esse supernaturalem, quem suo loco vindicabimus commodius illa dist. 14. ubi de natura paenitentiae, ejusque actibus per se agit.
Pro praetensa autem opinione jam praemissa citatur in 4. dist. 14. quaest. 3. art. 3. versu Dicitur ergo, etc. Verba ejus sunt : Sicut ergo adultus primam gratiam delentem originale potest habere duplici via, vel ex bono motu disponente ad illam de congruo, vel ex susceptione Sacramenti; ita et in proposito, etc. Hoc declaratur sic, quia ad primam susceptionem gratiae, requiritur aliquis motus meritorius de congruo; ad secundam autem non requiritur, nisi voluntaria susceptio Baptismi, et sine fictione, hoc est cum intentione suscipiendi quod confert Ecclesia, et sine actu vel voluntate peccati mortalis, ita quod in primo requiritur aliquod opus intrinsecum, aliquo modo acceptum, tanquam meritum de congruo;in secundo solum requiritur opus exterius cum amotione interioris impedimenti ;non solum ergo attritus per aliquod tempus, etc. Hunc locum ita interpretantur praefati Doctores, ut Doctor non asseruerit non requiri poenitentiam ad dignam susceptionem Baptismi, sed non requiri contritionem perfectam, quae extra Sacramentum justificet, de qua contritione ut plurimum tota illa distinctione loquitur; et hoc secundum verum est; sed declarando litteram plane, et secundum mentem Doctoris, non est necessarium ad hoc recurrere, quia clare loquitur, si membra discursus ejus discernamus, et scopum perpendamus.
In principio itaque illius articuli rejicit sententiam Magistri in dist. 18. asserentis Sacerdotem Evangelicum non remittere peccata, sed ostendere remissa. Hanc impugnat, quia derogat Sacramento Poenitentiae, quia sic nunquam remitteret peccata, sed supponeret remissa per veram contritionem, et consequenter non esset secunda post naufragium tabula. Subdit sententiam Mensis, quae dicit ad Sacramentum Paenitentiae adeo requiri dispositionem congruam, ut per Sacramentum remittat peccatum, non tamen alligasse virtutem suam Sacramentis, quin sine ipsis remittat peccatum per perfectam dispositionem extra Sacramentum, quod est majoris misericordiae duplicem viam et medium remittendi peccati instituere, quam ad unum tantum arctare.
Subdit autem Doctor exemplum de Bai ptismo adulti, et remissione peccati originalis per duplicem illam viam ; vel per bonum motum voluntatis, tanquam meritum de congruo ; vel per realem susceptionem Baptismi, excludendo fictionem, ut inde probet etiam peccatorem post Baptismum utroque modo justificari, sive per contritionem, sive per Sacramentum Paenitentiae supposita attritione, quod denotat illa clausula, ita et in proposito, etc. id est, de Paenitentiae Sacramento.
Et amplius subdit declarationem : Hoc, inquit, declaratur sic, etc. quia ad primam susceptionem gratiae, (nempe ab adulto, quando justificatur a peccato originali extra Sacramentum) requiritur aliquis motus meritorius de congruo, etc.
Casus ergo est de adulto cum peccato originali solum, quia non facit mentionem ullam Doctor de peccato personali ejus mortali, sicut in praesenti quaestione et conclusione facit, et ita non est sibi contrarius, ut male asseruit Gabriel: et solum loquitur de justificatione adulti a peccato originali, non autem a peccato mortali personali : Sicut ergo adultus, inquit, primam gratiam delentem originale potest habere duplici via, etc. quae est ipsa expressio exempli, et.casus, quam deinceps nihil mutatam prosequitur. Non video ergo qua ratione trahatur ad alium diversum praesentis quaestionis, in qua agitur de ficto et dispositione in eo requisita ad justificationem. Ad confirmationem facit, quod justificationem adulti ab originali asserat fieri, non per paenitentiam, sed per motum meritorium de congruo, nempe vel per fidem formatam, seu operantem per charitatem, et justificantem, ut Apostolus in epist. ad Galatas, c. 5. vel certe, si habet aliqua venialia cum originali, per actum poenitentiae perfectae, quae sine peccato personali nequit concipi, non requirit tamen determinate poenitentiam, quae nequit esse de originali ; infra tamen agens de dispositione requisita ad remissionem peccati mortalis post Baptismum commissi, specificat actum debere esse (nempe per se loquendo, et secludendo casum, quo excusatur a poenitentia formali et expressa supplente dilectione, quae virtualis est poenitentia ejus defectum in eo qui non advertit ad peccatum) attritionem perfectam, id est, contritionem vel remissam cum Sacramento.
Quod ergo de adulti justificatione per Sacramentum ab originali (quod per se primo est materia Baptismi, secundaria autem peccatum personale, si insit, de quo nihil praefato loco Doctor) sufficere voluntatem recipiendi Sacramentum seclusa fictione, verissimum est, nec solum sententia communis, sed veritas fidei. Ex quibus patet nullum esse locum calumniae, vel aliter interpretandi sententiam ejus quam sonat, quia doctrinalis propositio secundam proprietatem intelligenda est. Casus autem praesentis quaestionis est diversus ab eo, quem in loco citato exprimit Doctor, non solum verbis, sed et sententia. Omitto quod dicit in quaest. 1. art.
2. de lege ordinaria non deleri peccatum personale, nisi per poenitentiam, vel aliquid aequivalens in acceptatione divina, et plura alia loca citari possunt. Haec enim poenitentia solum respicit peccatum personale, non originale, ut supponit probatio principalis conclusionis sequens.
Advertendum est, casum hunc admitti ex principiis Doctoris, nempe adultum carere posse peccato mortali personali, de quo alius locus est disserendi: eumdem autem casum supponit hic in textu in secundo genere fictionis, nempe dum peccat suscipiendo Sacramentum, potest ergo per ipsum accedere cum solo originali, sine mortali personali, et tunc sufficit ei voluntas recipiendi Sacramentum, et fides, sine poenitentia, quod supponitur infra q. 7. in fine, v. Quod si compares, etc.
Probatur ergo conclusio, Actorum 2. Paenitentiam agite, et baptizetur unusquisque vestrum, etc. Auctor de vera et falsa poenitentia cap. 18. Baptismus sine poenitentia nunquam profuit ei qui peccavit spontanee;peccavit spontanee, inquit. Augustinus etiam variis in locis, saepe idem docet, ut epist. 48. et 118. Fulgentius de fide ad Petrum cap. 30. et ex hac ratione injungebatur ante Baptismum Catechumenis ad exercendam poenitentiam, ut puriores accederent ad lavacrum opera paenitentialia, ut abstinentia a carne, vino, et aliis, ex Cyrillo Calechesi citata supra. Concilo IV. Carthaginens. can. 85. Augustino de fide et operibus, cap. 6. Nazianzeno, Orat. in sanctum lavacrum.
Item, Tridentinum sess. 6. cap. 6. declarat poenitentiam necessariam esse ad justificationem adulti peccatoris, per eam paenitentiam, inquit, quam ante Baptismum agi oportet, etc. et can. 3. Si quis dixerit sine praeveniente Spiritus sancti inspiratione, atque ejus adjutorio, etc.
poenitere sicut oportet, ut ei justificationis gratia concedatur, anathema sit. Loquitur autem de justificatione pe Baptismum,atque adulti peccatoris ; etsess.l4.cap.l.F"jV autem, inquit, necessaria universis hominibus, qui mortali aliquo peccato inquinas- seni,(nola haec verba,in quibus praescribitur materia praecisa paenitentiae, ob quam necessaria est esse peccatum mortale, actuale seu personale, et non originale) quovis tempore ad gratiam et justitiam assequendam necessaria; illis etiam qui Baptismi Sacramento ablui petivissent ut perversitate abjecta, etc. Idem declarat cap. 4. in principio.
Hinc excluditur sententia illa, quam tribuunt injuste praefati auctores nostro Doctori, cujus conclusio manifesta est ex hac quaestione, in qua agit de adulto peccatore, cujus verba expressa sunt in textu: et probat eam ex Augustino, libro de Poenitentiae medicina, cap. 2. ubi illa verba citata habet: imponitur tamenCajetano 3. part. quaest. 86. art. 2. dubio ultimo, qui asserit voluntatem suscipiendi Baptismum in remissionem peccatorum esse sufficientem poenitentiam sine alio expresso proposito emendae, quia illa ipsa voluntas est virtuale propositum emendationis. Explicat eum congrue Suarez, quamvis illam excusationem non admittat Vasquez.
Caeterum quoniam voluntas suscipiendi Sacramenti possit separari a paenitentia requisita in adulto, et reipsa contingere possit sine sufficienti poenitentia, quae non esset attritio aut contritio, licet esset aestimata, vel una, vel altera; modus loquendi dubius est, et obscurus. Ad paenitentiam, quae sit fructuosa etiam in Baptismo, exigit Tridentinum praeter dolorem propositum emendationis sess. 6. cap. 6. Denique, inquit, dum proponunt suscipere Baptismum inchoare novam vitam, et
servare divina mandata, etc. et sess. 14. cap. 4. dicit paenitentiam, quae est dispositio in Sacramento requisila post Baptismum, continere votum Sacramenti, cessationem a peccato, et vitae novae propositum et inchoationem, et veteris odium; et infra de attritione seu contritione imperfecta, quae extra Sacramentum non justificat ut dispositio sit legitima, requirit, ut voluntatem peccandi excludat, quae exclusio non solum intelligenda est quasi negative, ut scilicet, sufficiat non complacentia actualis in peccato, sed necessaria est voluntas positiva, quae est firmum propositum non peccandi, ut colligitur tam ex initio capitis, ubi agit de contritione, ut communis est ad perfectam, atque imperfectum, qua impetrat veniam peccatorum, requirit enim propositum emendationis. Et infra can. 5. adjicit idem tanquam circumstantiam requisitam: Cumproposilo, inquit, melioris vitae ; et sess. 6. cap. 14. idem supponit requiri ad poenitentiam hominis Christiani, quae debet esse cessatio a peccatis, et ex natura rei ad poenitentiam peccatorum veram, quae disponat ad indulgentiam, id requiritur, quia est dolor efficax qua applicatur Sacramentum, ut medium salutis, et intenditur efficaciter ipsa salus et amicitia Dei, qua non est dignus, nisi qui impedimenta tollere de praesenti et futuro proponit. Unde Apocalypsis 2. Memor esto unde excideris, age poenitentiam, et prima opera fac, etc. per ultimum intelligitur conatus emendationis 2. ad Corinth. 7. Quae secundum Deum tristitia est, poenitentiam in salutem stabilem operatur. Operatur, inquit, in salutem stabilem poenitentiam ; ergo nulla est secundum Deum tristitia, quae tristabiliter non operatur poenitentiam cum proposito emendationis. Sic etiam Prophetae praedicaverunt conversionem peccatoribus, ut quiescerent agere perverse, emendarent vias suas,
fugerent iniquitatem, sequerentur Dominum ; ergo non est aliquod fundamentum id negandi, cum alioquin poenitentia, quae id excluderet, non esset vera conversio peccatoris. Quod si de actu perfecto amoris cum oblivione peccatorum id doceretur, recte quidem: sed hoc modo non stat cum voluntate recipiendi Sacramentum in remissionem peccatorum, nisi comprehendatur solum originale,et casum ipsa dubitatio ex titulo excludit, in eo enim qui recordatur peccati sui, nequit esse amor perfectus divinae charitatis, nisi sequatur dolor de peccato commisso.
Dubitabis, quam paenitentiam intendit Doctor requiri, ad Baptismum valide suscipiendum ab adulto peccatore, ut deleatur peccatum mortale ejus, et quaenam exigatur, et sufficiat in reipsa? Respondet Gabriel requiri veram contritionem in 4. dist. 4. quaest. 2. art. 2. post conclusionem quartam, quam tenet Petrus a Solo de Institutione sacerdotum, lectione 4. de Baptismo, g Ultimo tandem. Citari etiam possunt, qui asserunt ad remissionem peccati in Sacramento Poenitentiae requiri perfectam contritionem, sicut Magister infra dist. 18. et Marsilius in 4. quaest. 12. art. 2. in 2. part. articuli dubio incidentali, et alii, quos infra dist. 14. quaest. 3. citabimus. Alii ut Navarrus in summa cap. 1. num. 39. docet requiri saltem contritionem aestimatam, cui accedere videtur Corduba, lib. 1. quaestionum, quaest. 2. ad 3. argumentum. Alii docent non solum requiri et sufficere contritionem et attritionem communiter dictam, sed displicentiam humanam ob infamiam, aut mortem, viribus naturae conceptam sufficere ad valorem Sacramenti. Idem infra docent etiam de dispositione requisita ad Sacramentum Poenitentiae, ut valide conferatur.
Conclusio Doctoris est, requiri displicentiam de peccatis commissis, et poenitentiam, quam intendit Augustinus, loco ab illo citato supra, quam in sequentibus dicit veram poenitentiam aliquoties, ut requiritur ad tollendam fictionem, in responsione ad ultimum vocat contritionem, g Posset ergo aliter dici, etc. in responsione ad secundarii objectionem, appelat contritionem vel attritionem in fine. Requirit ergo Doctor illam poenitentiam, quam infra dist. 14. quaest... loco citato, docet necessariam esse ex lege ordinaria ad delendum peccatum mortale actuale seu personale. Quaestione autem secunda, art. 1. et 2. docet illam poenitentiam esse actum circumslantionalum omnibus requisitis circumslantiis, quas ibidem declarat, alioquin dubium esse, si aliqua ex ignorantia, aut negligentia desit, an sit sufficiens dispositio ad deletionem peccatis? Inter alias circumstantias requirit, ut sit imperatus, aut elicitus actus a charitate supernaturali, seu secundum finem charitatis. Et quaestione quarta, art. 3. citato, dividit actum illum poenitentiae in attritionem perfectam, quae sine Sacramento justificat, et in imperfectam, quae requiritur ut Sacramentum suscipiatur, quod docet etiam dist. 20. quaest, unica, et quae sine Sacramento non sufficeret, ut patet in corpore articuli, et infra responsione ad primum, parem facit efficaciam Baptismi et Poenitentiae, quantum est in hoc, ut virtute utriusque remittatur peccatum, quod supponitur non dimissum. Responsione etiam ad 2. explicans locum Augustini in Joannis 12. de suscitatione Lazari : nemo potest confiteri, nisi suscitatus, ubi agit de suscitatione per gratiam. Concedo ergo quod ante perceptionem dignam Sacramenti Poenitentiae, oportet suscitari (supple peccatorem) vel simpliciter, et tunc per Poenitentiae Sacramentum non deletur peccatum, sed quae gratia infuit (supple mediante contritione perfecta) augetur, vel suscitari secundum quid, scilicet ut habeat aliqualem displicentiam de peccatis, et propositum cavendi de caetero, et velit suscipere Sacramentum Poenitentiae, in quo attritio fit contritio, et tunc suscitatur simpliciter per Sacramentum, etc. Et responsione ad ultimum, concedit quod Sacerdos dimittat tam in Baptismo quam in Poenitentia, peccatum quod inest, et deletur virtute ipsius Sacramenti realiter suscepti, non prius dimissum.
Unde quando in hac quaestione appellat hanc poenitentiam, responsione ad ultimum, contritionem, loquitur sicut Tridentinum sess. 14. cap. 4. nomine contritionis comprehendens tam perfectam quam imperfectam. Requirit ergo ex dictis, ut sit dolor supernaturalis, et expresse patet infra dist. 22. quaest. 1. art. 2. in fine, ubi admittit propter merita mortificata, Deum citius dare gratiam ad resurgendum peccatori, quando sunt plura, et perfecta, et affirmat poenitentiam divinitus inspirari. Requirit poenitentiam perfectam extra Sacramentum, imperfectam in Sacramento, non autem perfectam, etiam ut talem aestimatam. Quae sententia contradictorie opponitur opinionibus jam citatis. Est communior modernorum, quam tenet Suarez disp... sect. 2. Vasquez disp. 158. cap. 3. 4. et 5. et alii. Requiri autem dolorem, jam probatum est in commento, esse debere supernaturalem.
Probatur primo esse debere inspiratum a Deo, et hoc sensu supernaturalem, quia de hoc dolore agit Augustinus locis citatis, et ubique Patres contra Judaeos et Pelagianos, negant virtute legis, aut naturae posse hominem resurgere a peccato sine gratia Dei, aut adultum sine adjutorio ejusdem gratiae: Poenitere, sicut oportet, ut ei justificationis gratia concedatur ut definit Tridentinum sess. 6. can. 3. jam supra citato, cui correspondet cap. 5. Declarat praeterea ipsius justificationis in adultis a Dei per Christum Jesum praeveniente gratia sumendum esse, hoc est ab ejus vocatione, quia nullis eorum existentibus meritis vocantur, ut qui per peccatum. a Deo aversi erant, per ejus excitantem atque adjuvantem gratiam ad convertendum se, etc. disponuntur, etc. Et cap. 6. enumerans actus conversionis ordinatae, ultimo loco statuit poenitentiam, cap. 14. dicit ab eadem gratia lapsum post Baptismum excitari ad paenitentiam, cap. 4. contritionem imperfectam asserit esse donum Dei, et Spiritus sancti impulsum moventis, quo poenilens sibi viam ad justitiam viam parat.
Secundo probatur altera pars, nempe non exigi contritionem perfectam, ratione Doctoris, loco citato contra Magistrum, quia sequeretur quod Baptismus realiter nunquam conferret primam gratiam, vel remitteret peccatum ; hoc autem est inconveniens, quia Baptismus per se remittit peccatum, juxta ea quae Concilia et Patres de efficacia hujus Sacramenti docent, ut illud : Confiteor unum Baptisma in remissionem peccatorum. Et forma Baptismi datur in remissionem peccatorum ex Milevitano can. 2. Trident. sess. 5. can. 4. quod non solum intelligitur in infantibus, sed etiam in adultis, ut patet ex verbis ipsis formae in significatione practica, Baptizo te, etc. nempe a peccato ; ideoque Tridentinum eadem sess. can. 3. anathematizat negantem meritum Christi tam infantibus quam adultis applicari in remedium peccati per Baptismi Sacramentum in forma Ecclesiae rite collatum. Ergo supponit Baptismum realiter datum et receptum, esse efficax, etiam ut remedium proximum delendi peccati, alias forma ejus non esset vera, si non haberet talem efficaciam quantum est de se. Et sess. 6. cap. 4. dicit justificationem impii vel in re vel in voto causari per per Baptismum ; quae disjunclio importat alterutrum esse remedium justificandi. Et cap. 7. dicit justificationis causam instrumentalem esse Baptismum, et loquitur de justificatione adulti.
Ergo ex his aperte sequitur Baptismum non exigere illam dispositionem perfectam in adulto, quae dimitteret peccatum. Patet consequentia, quia remedium ordinarium, et efficax delendi peccati non determinat dispositionem priorem, talem esse, ut ex sua virtute remittat peccatum, alias efficacia illa remedii non esset de se sufficiens, neque unquam causa proxima remittendi peccati, quantum est de se, si ea necessitate qua praeexigit dispositionem in adulto peccatore, praeexigeret etiam eam dispositionem esse remissivam peccati. Deinde non esset vera illa locutio Concilii, quod Sacramentum seu Baptismus in voto remitteret peccatum actuale et personale, si Sacramentum in re non esset efficax respectu ejusdem remissionis, quia nulla esset subordinatio inter Sacramentum in re et in voto, cum nulla esset efficacia Sacramenti in re, quoad illum effectum, qui ex necessitate Sacramenti, ut digne et valide recipiatur, supponitur peccatum ablatum.
Praeterea Tridentinum sess. 14. cap. 2. explicans differentiam sacramentorum Baptismi et Poenitentiae quoad fructum : Per Baptismum enim, inquit, Christum induentes nova prorsus in illo efficimur creatura, plenam et integram peccatorum omnium remissionem consequentes, quod negat fieri in Poenitentia, quoad omnem scilicet poenam temporalem nisi sit perfectissima. Praeterea Baptismus est Sacramentum regenerationis in Christo ; haec autem regeneratio fit per justificationem, quae est translatio a statu peccati originalis ad gratiam adoptionis. Si ergo Baptismus habet efficaciam dandi gratiam primam adoptionis in Christo, habet eamdem efficaciam ex se ad tollendum quidquid est repugnans illi, et non solum originale, sed etiam personale.
Ex hoc sequitur primo, non requiri contritionem etiam aestimatam necessitate effectus Sacramenti, hoc est, justificationis a peccato, quia Concilium et Patres non de tali loquuntur, sed de contritione vera, quae insit ; contritione dico, ut est communis ad attritionem imperfectam, et de illa quae subsistit in reipsa non solum in apparentia.
Sequitur secundo, sufficere attritionem supernaturalem in reipsa, et aestimatione talem, quia si exigatur dolor supernaturalis, et non contritio perfecta, neque valeat aestimata, quae non est realis, sed apparens, sequitur sufficere attritionem dictam; unde Tridentinum sess. 14. cap. I. perinde exigit sine differentia ulla poenitentiam ad Baptismum et Paenitentiam. Cap. autem quarto docet, sufficere attritionem ad poenitentiam ; sequitur etiam sufficere ad Baptismum, et sess. 6. cap. 5. et 6. non agit solum de contritione perfecta, et cum voto dumtaxat Sacramenti justificante, sed etiam contritione communi ad perfectam et imperfectam, ideo supponit cap. 4. Baptismum in re, vel in voto esse causam justificationis ; et cap. 7. esse causam instrumentalem justificationis adulti, quam majorem vel minorem recipit, ut ibi Concilium docet, juxta mensuram suae dispositionis majoris vel minoris. Hinc excluditur fundamentum adversae partis petitum ex
cap. 5. sess. 8. quasi ibi ageret Concilium de contritione perfecta, quia agit de ea quae est ex dilectione Dei super omnia ; quidquid enim alii dixerint de distinctione contritionis et attritionis specifica, contra Doctorem, hoc nihil urget, quia docet omnem contritionem requisitam ad effectum salutis, debere eses imperatam, aut elicitam, secundum inclinationem charitatis divinae. Aliud fundamentum, quod alii praetendunt, infra solvetur, ostendendo remissionem peccatorum medio Sacramento fieri per ipsum Sacramentum instrumentaliter, ministerialiter per ministrum, qui vere absolvit et abluit a peccato, et non solum monstrat absolutum et ablutum. De natura et differentia contritionis et attritionis, infra agetur dist. 14. ubi per se materiam tractat Doctor de virtute Poenitentiae.
(c) Et si objicitur, ergo iste tunc videtur esse perplexus, etc. Rationem dubitandi solvit, dicens Baptismum non esse iterabilem, ne major occasio sumeretur peccandi, si Baptimus, in quo omnis poena et culpa tollitur, possit iterari ad faciliorem et plenam indulgentiam, quae congruentia verissima est, eaque ratione multi differebant Baptismum olim usque ad senectam, quo hac indulgentia sine majore labore egrederentur ex vita ; nullus enim subiret opera satisfactionis, et alia poenilentialia, si liceret Baptismum assumere toties quoties peccatur sine confessione peccatorum, eorumque satisfactione. De proposito hic non assignat rationem intrinsecam, quae sumitur ex charactere, quia de ea inferius agit fusius dist. 6.
Omne non solum peccatum, sed et paenam, per Baptismum tolli probat ex Ambrosio: patet ex Tridentino sess. 14. cap. 2. et sess. 5. can. 5. ex Florentino in decreto unionis, quam late tradunt
Patres, ut Cyprianus lib. 3. ad Quiritium, cap. 56. et serm. de lotione pedum. Clemens Alexandrinus lib. 1. paedagogi, cap. 6. videantur citati supra jam aliquoties, circa efficaciam Baptismi.
Tandem docet conclusionem communem, nempe fictionem tolli per poenitentiam, quae iterabilis est, ac proinde non esse occlusam viam salutis indigne baptizato, quod probat bene in littera, et patebit ex sequenti.