REPORTATA PARISIENSIA LIBER TERTIUS.
QUAESTIO II. Utrum Christus sit aliqua duo
QUAESTIO I. Utrum haec sit vera
QUAESTIO UNICA. Utrum Christus fuerit impeccabilis ?
QUAESTIO I. Utrum in Christo sint duae voluntates ?
Scholium.
Meruit Christus primo gratiam Circumcisionis, et Baptismi sine nostro concursu de per se. Secundo, gratiam paenitentialem, sed cum concursu nostro. Tertio, per passionem actu exhibitam, apertionem januae caeli, quam non meruit per passionem praevisam. An meruerit ipsam electionem praedestinatorum, necne, dubium est. Vide in Oxon. Scholium hic ad num. 9.
Secundo restat videre quid Christus per passionem suam nobis meruit ? Et dico quod Christus illis, pro quibus meruit secundum efficaciam ut totalis causa meritoria, meruit primam gratiam, ita quod in hoc non cooperabantur Christo, sed ipse, tanquam totalis causa in lege veteri quoad Circumcisionem, et in nova quoad Baptismalem gratiam, merebatur omnibus praedestinatis tanquam causa totalis, ita quod per se non requiritur alia dispositio a parte suscipientis talem gratiam, ut meritum Christi habeat effectum suum, licet hoc requiratur de congruo in adultis.
Quantum vero ad gratiam paenitentialem, meruit ut causa principalis, non ut totalis causa, quia ad hoc requiritur ut voluntas nostra cooperetur merito passionis Christi, ut sic mereatur illam gratiam saltem de congruo per aliquam contritionem, quam tamen meruit nobis passio de condigno.
Quantum vero ad gloriam, dico quod meruit januae apertionem, ut causa totalis, scilicet ut statim post passionem ejus sine aliquo obstaculo pateret ingressus, quod tamen non meruit per passionem praevisam, per quam tamen meruit gratiam paenitentialem antiquis Patribus, sed tantum per passionem actu exhibitam meruit apertionem januae. Et ideo sanctis Patribus non fuit janua aperta, licet fuerit culpa dimissa, sicut si Rex aliquis privasset aliquos haereditate propter offensam parentum, licet praevisa et acceptata placatione alicujus futuri de progenie, pro quo remitteret offensam, non tamen eis restitueret haereditatem, nisi placatione futuri actu exhibita. Sic illud meritum passionis Christi praevisum a Deo acceptante antequam praeexhiberetur, acceptabatur, ut pro eo dimitteretur offensa, et etiam daretur donum gratiae omnibus, qui crediderunt illud esse impendendum pro remissione culpae vel offensae, licet non acceptabatur, ut pro ea janua aperiretur antequam exhiberetur.
Contra illud arguitur sic : Si meritum, ut praevisum, sit causa praemii, ergo videtur quod Angeli potuissent meruisse beatitudinem antequam illam habuissent, quia posset dari eis propter futura merita praevisa, sicut dicitur in proposito.
Praeterea, si aliquid praevisum meruit gratiam Patribus antiquis, antequam illud meritum esset exhibitum, potuit igitur talo meritum praevisum mereri praedestinationem aliquibus. Si enim illud, ut praevisum, nondum tamen exhibitum, potuit esse ratio merendi praecipuum bonum finitum, ut gratiam , ergo praedestinationem, cum similiter sit bonum finitum et necessarium ad salutem.
Respondeo sicut prius, quod me ritum passionis Christi praevidebatur, ut meritum passionis Christi, non quibuscumque, sed certis personis electis, et sic accepta a Deo, ut propter eam aliquod bonum daretur Patribus, ut gratia et remissio offensae, licet non tantum bonum daretur propter eam, ut praevisa fuerit, sicut postquam exhibita erat, et hoc propter reverentiam personae merentis.
Ad primum ergo dicendum, quod non sequitur Angelos posse meruisse eorum beatitudinem, quia universaliter summum bonum respectu cujus est meritum aliquod, non confertur nisi ipsum actu exhibeatur ; unde ante passionem Christi remittebatur offensa, sed non aperiebatur janua. Sic enim fecit David, cum remitteret culpam Absalom. Potuit ergo passio Christi praevisa valere meritorie ad aliquod bonum inchoativum, ut ad gratiam, sed non ad aliquod bonum ultimum, nisi sit actu exhibita. Ultimum autem bonum in Angelis est beatitudo, et ideo non decebat ut conferretur propter sola merita eorum praevisa, antequam fierent actu exhibita.
Ad secundum, dicendum quod non video praedestinationem alicujus esse occasionatam, sed Deus diligendo se, praedestinavit alios ad se. Tamen si Trinitas praevidit passionem ante praedestinationem, quod non credo, tunc hoc dici posset. Sed passio Christi non fuit praevisa ante praedestinationem omnium, quia post lapsum, et post praedestinationem electorum, et post praevisionem gratiae finalis praevisa est quasi in quarto instanti secundum modum intelligendi nostrum ; ideo non fuit causa praedestinationis aliquorum, quia sequebatur praedestinationem.
Ad primam rationem principalem, potestdici quod si Christus meruit tantum secundum portionem inferiorem, tunc beatitudo omnium fuit majus bonum formaliter quam meritum Christi formaliter ex ratione actus secundum se. Si vero dicatur meruisse tantum secundum portionem superiorem, et hoc circa creata in Verbo, adhuc melior fuit fruitio bonorum, quae immediate tendit in finem ultimum. Si autem merebatur fruendo Deo, tunc potest dici quod meritum ejus maxime respectu objecti beatifici est majus bonum omni praemio aliorum, et tunc potest dici quod non est nisi ex mera liberalitate Dei, quod praemium alicujus excedit meritum ejus, quando meretur sibiipsi ; sed quando aliquid, ut persona dignior meretur alii, non oportet praemium excedere meritum personae dignioris merentis.
Ad secundum, cum arguitur quod meritum Christi fuit bonum finitum,
et peccatum infinitum, dicendum quod licet meritum fuerit finitum intensive, et conjunxit cum objecto infinito, et fuit infinitum terminative, et similiter est de actu demeritorio, qui avertit a bono infinito. Unde actus peccati tantum dicitur infinitus ex ratione termini a quo, sicut diceretur corruptio boni infinita. Unde aversio a bono infinito in actu peccati, dicitur esse malum infinitum, et hoc inquantum est recessus per actum a bono infinito, non quia est accessus ad aliquod malum, quod de natura sua est malum infinitum, et hoc modo dicitur etiam meritum infinitum, quia ad terminum infinitum aliquo modo conjungit, sicut e contra peccatum dicitur infinitum, quod a bono infinito disjungit et separat.
Ad tertium dicendum, quando arguitur quod paena debita fuit infinita, dico quod verum est, si voluntas finaliter permaneret in peccato, non quod injuste faceret, si puniret per annum, et post annihilaret peccatorem. Sed quia sicut quando aliquis est in termino, manet eodem modo, sic quando manet in paena in termino, semper manet. Respondetur itaque quod illa paena debita est infinita extensive de facto, non tamen ita quin alio modo possit Deus punire ; unde commutat saepe istam in paenam temporalem illius personae.
Ad quartum, dicendum quod si praemium passionis debuit tribui secundum justitiam commutativam, nou posset tunc nisi bonum finitum retribui, et sic non posset mereri pro infinitis. Sed quia Deus retribuit secundum justitiam distributivam, considerando conditiones non tantum formales ex parte actus merendi,sed ex parte agentis,ideo potuit acceptari passio, quae erat actus meritorius finitus ad praemium infinitum propter infinitam dilectionem et acceptationem personae merentis.
Ad ultimum, dicendum quod ex parte merentis et acceptantis fuit respectus ad certas personas, et ideo tantum pro eis meruit secundum efficaciam, et ideo non omnibus confertur gratia et gloria.