Glossa. Posuerat supra evangelista quomodo per miracula et doctrinam christi tam discipuli quam turbae instruebantur; nunc ostendit quomodo haec instructio usque ad discipulos ioannis perveniret, qui ad christum aemulationem habere videbantur: unde dicit ioannes autem cum audisset in vinculis opera christi, mittens duos ex discipulis suis, ait illi: tu es qui venturus es, an alium expectamus? Gregorius in evang..
Quaerendum autem nobis est: ioannes propheta, et plusquam propheta, qui venientem ad baptismum dominum ostendit, dicens: ecce agnus dei, ecce qui tollit peccata mundi, cur in carcere positus mittens discipulos requirit tu es qui venturus es, an alium expectamus? tamquam si ignoraret quem ostenderat; et an ipse sit nesciat quem ipse prophetando, baptizando, ostendendo, ipsum esse clamaverat.
Ambrosius super Lucam.
Nonnulli autem hoc sic intelligunt. Magnum quidem ita prophetam esse ioannem, ut christum agnosceret, annuntiaret remissionem peccatorum futuram; sed tamen, tamquam pium vatem, quem venturum crediderat, non credidisse moriturum. Non igitur fide, sed pietate dubitavit. Dubitavit etiam Petrus dicens: propitius tibi esto, domine: non fiat hoc. Chrysostomus in Matth.. Sed non utique hoc habet rationem. Ioannes enim neque hoc ignorabat: sed hoc primum testatus est dicens: ecce agnus dei, ecce qui tollit peccata mundi. Agnum enim vocans, crucem divulgat: nec aliter quam per crucem peccatum abstulit mundi.
Qualiter autem maior propheta est hic si neque quae prophetarum sunt noscit? etenim Isaias dicit: sicut ovis ad occisionem ductus est. Gregorius in evang..
Sed aliter haec quaestio solvitur, si gestae rei tempus pensatur. Ad iordanis enim fluenta positus, quia ipse redemptor mundi esset, asseruit; missus vero in carcerem, an ipse veniat, requirit: non quia ipsum esse mundi redemptorem dubitat; sed quaerit, ut sciat si is qui per se in mundum venerat, per se etiam ad inferni claustra descendat. Hieronymus.
Unde non ait: tu es qui venisti? sed tu es qui venturus es? et est sensus: manda mihi, quia ad inferna descensurus sum, utrum te etiam inferis debeam nuntiare, an alium ad haec sacramenta missurus es? chrysostomus in Matth..
Sed qualiter et hoc habet rationem? cuius enim gratia non dixit: tu es qui venturus es in infernum? sed simpliciter: qui venturus es? quamvis et derisibilius videatur quod propter hoc ei dixerit, ut et illuc abiens praedicaret: praesens enim vita, gratiae tempus est; post obitum autem iudicium est et poena: quare in nullo opus erat praecursore illic. Sed aliter.
Si infideles post mortem credentes essent salvandi, nullus peribit aliquando: omnes enim poenitebunt tunc, et adorabunt. Omne enim genu flectetur, caelestium, terrestrium, et infernorum. Glossa. Considerandum autem est, quod non ideo Hieronymus et Gregorius dixerunt, quod ioannes adventum christi in infernum praenuntiaturus esset, quia eius praedicatione aliqui non credentes converterentur ad fidem; sed ut iustis in expectatione christi manentibus ex vicino adventu consolationem afferret. Hilarius in Matth..
Certum est tamen quod qui venturum ut praecursor nuntiavit, consistentem ut propheta agnovit, adeuntem ut confessor veneratus est, eius abundanti scientiae error non obrepsit. Nec sane credi potest, spiritus sancti gratiam in carcere posito defuisse, cum apostolis virtutis suae lumen esset in carcere positis ministraturus. Hieronymus. Non ergo quasi ignorans interrogat, sed quomodo salvator interrogat ubi sit Lazarus positus; ut qui locum sepulcri indicabant, saltem sic pararentur ad fidem, ut viderent mortuum resurgentem; sic et ioannes interficiendus ab Herode discipulos suos mittit ad christum, ut per hanc occasionem videntes signa atque virtutes, crederent in eum, et magistro interrogante sibi discerent. Quod autem haberent discipuli ioannis aliquid mordacitatis ex invidia adversus dominum, superior quoque interrogatio demonstravit, cum dixerunt: quare nos et Pharisaei ieiunamus frequenter, discipuli tui non ieiunant? chrysostomus in Matth.. Donec igitur ioannes erat cum ipsis, suadebat eis continue de christo: quia autem iam erat obiturus, amplius studium facit.
Etenim formidabat, ne relinquat in discipulis suis perniciosi dogmatis conditionem, et maneant abiecti a christo, cui et a principio omnes suos afferre studuit.
Si autem dixisset eis: abite ad ipsum, quia melior me est, non utique persuasisset, sed aestimaretur humilia de se sentiens hoc dicere; et sic magis essent ei affixi.
Quid igitur facit? expectat ab eis audire quod christus miracula facit. Neque omnes misit; sed duos quosdam, quos noverat fortassis aliis persuasibiliores existentes, ut insuspicabilis interrogatio fieret, et ex rebus ipsis discerent distantiam inter eum et iesum. Hilarius in Matth..
Ioannes igitur non suae, sed discipulorum ignorantiae consulit: ut enim scirent non alium a se praedicatum, ad opera eius intuenda discipulos suos misit, ut auctoritatem dictis suis illius opera conferrent; nec christus alius expectaretur quam cui testimonium opera praestitissent. Chrysostomus in Matth.. Idem christus autem mentem noscens ioannis, non dixit: quoniam ego sum, quia per hoc rursus obsisteret audientibus: excogitassent enim, etsi non dixissent, quod Iudaei ad ipsum dixerunt: tu de teipso testimonium perhibes. Et propter hoc a miraculis fecit eos discere, insuspicabilem doctrinam faciens et manifestiorem. Testimonium enim quod est a rebus, credibilius est testimonio quod est a verbis. Unde confestim curavit caecos et claudos et alios multos, non ut doceret ioannem scientem, sed hos qui dubitabant: et ideo sequitur et respondens iesus ait illis: euntes renuntiate ioanni quae audistis et vidistis.
Caeci vident, claudi ambulant, leprosi mundantur, surdi audiunt mortui resurgunt, pauperes evangelizantur. Hieronymus.
Quod praemissis non minus est. Pauperes autem evangelizatos intellige, vel pauperes spiritu, vel certe opibus pauperes: ut nulla inter nobiles et ignobiles, inter divites et egenos in praedicatione distantia sit: haec magistri rigorem, haec praeceptoris comprobant veritatem, quando omnis apud eum qui salvare potest aequalis est. Chrysostomus in Matth..
Quod autem ait: et beatus est qui non fuerit scandalizatus in me, internuntios percutit: quia enim scandalizabantur in ipso, dubitationem eorum non divulgans, et soli eorum conscientiae derelinquens, redargutionem eorum latenter induxit. Hilarius.
Itaque cui rei ioannes cavisset, ostendit dicens beatos eos in quibus aliquid in se scandali non fuisset: quia metu eius, scilicet ne scandalizarentur, discipulos suos ioannes, ut christum audirent, misit. Gregorius in evang..
Vel aliter. Infidelium mens grave in christo scandalum pertulit, cum eum etiam post tot miracula morientem vidit: unde Paulus dicit: nos praedicamus christum crucifixum, Iudaeis quidem scandalum.
Quid ergo est dicere: beatus qui non fuerit scandalizatus in me, nisi aperta voce abiectionem mortis suae humilitatemque signare? ac si patenter dicat: mira quidem facio, sed abiecta perpeti non dedignor.
Quia ergo moriendo te subsequor, cavendum valde est hominibus ne in me mortem despiciant qui signa venerantur.
Hilarius. Praebetur etiam mystice in his quae in ioanne gesta sunt, intelligentia amplior, ut propheta ipso conditionis suae genere prophetizaret, quia in eo forma legis lata est: christum enim lex annuntiavit, et remissionem peccatorum praedicavit, et regnum caelorum spopondit; et ioannes totum hoc opus legis explevit.
Igitur, cessante iam lege (quae peccatis plebis inclusa, ne christus posset intelligi, quasi vinculis et quasi carcere continebatur), ad evangelia contuenda lex mittit, ut infidelitas fidem dictorum contempletur in factis. Ambrosius super Lucam.
Et fortasse isti discipuli quos misit, sunt duo populi: unus qui ex Iudaeis credidit, alter qui ex gentibus.