Divini # extranea # et per consequens plurium remotiones a deo eis innotescunt quam nobis # ut bombi vel villici / qui # scit # in / ab aula regis.
Quae al- # magis # adhuc # ex hoc # sicut cognoscunt # sci- # illud quod quaeritur # scientes # scientes # cuilibet lineae finitae datae # intellectus autem # sed adhuc tendit in aliq- # ex necessitate # inquiescibiliter # vel amoris # quacumque re # pervenerit # separatis # a nostris animabus / non separatis, cuiusmodi sunt animae nostrae # possit # intellectus # huic autem aliquid simile conatus est ponere alex.. Posuit enim quod in ultimo fine hominis substantia quaedam separata, quae est intellectus agens secundum ipsum, erit forma intellectus nostri et per / ipsum / ipsam intelligemus substantias separatas.
Differt tamen haec positio ab eo quod in proposito necesse est dici.
Quo enim intelligimus est dupliciter dictum: dicimur enim intelligere intellectu, et intelligibili specie qua intellectus informatur. Sic autem intellectu intelligimus quod ipse intellectus et eius intelligere est nostrum intelligere, specie autem intelligibili intelligimus non / ita quod ipsa int- / inquantum ipsa intelligat. Unde etsi ponatur intelligens, hoc non erit secundum quod / h- est species / ea intelligimus ut intelligibili specie, propter quod nec / nostrum / eius intelligere esset nostrum intelligere.
Posuit igitur alex. Quod in illo ultimo fine intelligemus per substantiam separatam quam dicit intellectum agentem, non quasi intelligibili specie, sed quasi intellectiva quadam virtute. Unde vult quod ipsum intelligere quo intellectus agens intelligit se et alias substantias separatas erit nostrum intelligere, cum tamen intellectus qui est in nobis, secundum eum, scilicet intellectus possibilis et intellectus in habitu, nunquam possint intelligere nec intellectum / possibilem / agentem nec alias substantias separatas. Nos autem ponimus quod ipsa essentia divina erit quo intelligemus quasi specie intelligibili. Unde licet ipsa sit intelligens, suum intelligere non erit ipsum nostrum intelligere, sed nostrum intelligere erit intelligere intellectus nostri, qui essentiam divinam intelliget, eadem quasi quadam specie intelligibili quodam modo / informatus / perfectus et factus in actu. Magis autem ad hoc quod