Commota. Supra egit Psalmista de affectu concepto ex beneficiis liberationis; hic agit de potentia liberantis. Potentia agentis ostenditur ex effectu agentis; quae autem hic dicuntur, possunt ad duplicem dei effectum pertinere: scilicet ad illum qui ostenditur in corporalibus, et ad effectum redemptionis.
Et forte verius ad utrumque: quia ea quae hic dicuntur sub figura corporalium, spiritualiter complentur per effectum redemptionis. Effectus autem divinae potentiae maxime manifestatur in rebus corporalibus, quia spiritualia minus sunt nobis nota; et praecipue in illis quas homines admirantur; et haec sunt commotiones elementorum, scilicet terrae, aeris, aquae et ignis. Dividitur ergo pars ista in tres partes. Primo ostendit dei potentiam in effectibus qui sunt circa terram. Secundo in permutationibus aeris. Tertio in permutationibus aquarum. Secunda, ibi, inclinavit caelos. Tertia, ibi, apparuerunt fontes aquarum. Sed si ad mysterium referatur, dividitur in duo. Primo ostendit fructum divinae redemptionis factae per christum. Secundo modum ipsius, ibi, inclinavit caelos. Prima in duo.
Ad primum referendo, primo agit de effectu terrae, quae est ab imo. Secundo de eo, qui a summo ascendit. Si mystice, sic ostenditur duplex effectus redemptionis: scilicet poenitentia peccatorum, et devotio justorum, ibi, ascendit. Sed secundum quod refertur ad corporalem effectum, qui est ab imo terrae, maxime mirabilis effectus est terraemotus etc..
Hic tria tangit. Primo ipsam commotionem. Secundo id quod mirabilem eam reddit. Tertio ejus causam.
Dicit ergo, commota est et contremuit terra.
Dupliciter aliquid movetur. Uno modo movetur aliquid de loco in locum: et sic non movetur terra.
Alio modo ad modum trementis: et sic mirabilem facit esse terraemotum concussio montium: quia si terra mollis moveretur, non esset mirabile; sed quando moventur montes, tunc mirabile est; et ideo dicit, conturbata sunt, quia videntur stabilitatem amisisse. Prima causa est voluntas divina; et hanc exprimit metaphorice cum dicit, quoniam iratus est eis, scilicet deus. Sicut cum dominus turbatur, qui ei assistunt, tremunt; ita ad commotionem dei omnia turbantur. Mystice designatur per hoc commotio hominum ad poenitentiam. Item inter eos quidam sunt minores: et hi designantur per terram; unde dicit, commota est et contremuit terra, idest qui prius peccatores erant et terreni: Is. 51: posuisti ut terram cor tuum, et quasi viam transeuntibus. Haec commota est per affectum a terrenis ad caelestia, et hoc a tremore quem concepit de poenis: Is. 26: a timore tuo domine concepimus, et quasi parturivimus et peperimus spiritum salutis. Quidam sunt magni; et hi dicuntur montes, idest superbientes in saeculo. Commota sunt, per christi adventum. Montium fundamenta sunt illa in quibus firmantur, scilicet divitiae, potestates et honores: Ps. 45: transferuntur montes in cor maris, puta turbantur quando veniunt adversitates; et post totaliter commoventur: Is. 23: dominus exercituum cogitavit hoc ut detraheret omnem superbiam gloriae, et ad ignominiam deduceret universos inclytos terrae.
Omnia regna et potestates quae habent initium, habebunt occasum: ratio est, quoniam turbatus est eis. Hoc potest dupliciter intelligi. Si de malis, non est dubium quin ex vindicta dei, quae dicitur ira, transferentur; si de bonis, idest quoniam ira dei eis innotuit, ideo convertuntur. Innotuit enim per eum: Rom. 1: revelatur ira dei de caelo super omnem impietatem et injustitiam hominum eorum qui veritatem dei in injustitia detinent.