Dubitatur autem etc..
Postquam philosophus determinavit de conservatione et dissolutione amicitiae, et iterum de amicitiae operibus, hic movet quasdam dubitationes circa amicitiam.
Et primo ex parte amantis. Secundo ex parte amatorum, ibi, utrum igitur quam plurimos etc..
Circa primum duo facit. Primo solvit dubitationem de amore amantis quem habet ad seipsum. Secundo de amore amantis quem habet ad alterum, ibi, dubitatur autem, et circa felicem etc..
Circa primum tria facit. Primo proponit dubitationem.
Secundo ostendit eam esse rationabilem, ibi, increpant enim etc..
Tertio solvit, ibi, forte igitur tales etc..
Dicit ergo primo, quod dubitatio est, utrum oporteat quod aliquis diligat seipsum maxime, vel aliquem alium magis quam se.
Deinde cum dicit increpant enim etc., ostendit dubitationem esse rationabilem.
Et primo obiicit pro una parte. Secundo pro alia, ibi, rationibus autem his etc.. Tertio concludit dubitabilitatem quaestionis, ibi, dubitatur autem etc..
Circa primum primo inducit hoc quod homines increpant illos, qui maxime amant seipsos. Et hoc, quod aliqui sint amatores sui, reputatur quasi ad malum.
Secundo ibi: videturque etc., inducit, quod homo pravus omnia facit propter suam utilitatem; et tanto hoc magis observat quanto peior est, et quanto hoc magis facit, magis accusatur ab hominibus, velut qui nihil facit extra seipsum, idest quod sit propter bonum aliorum, sed solum propter suum.
Sed homines virtuosi non agunt solum propter se ipsos, sed magis agunt propter bonum honestum et propter amicos, propter quae plerumque praetereunt suas utilitates.
Deinde cum dicit rationibus autem etc., obiicit pro parte contraria. Et dicit, quod a praemissis rationibus dissonant opera, secundum quae homines maxime ostenduntur amare seipsos. Et hoc non irrationabiliter.
Primo quidem, quia sicut communiter homines dicunt, oportet hominem maxime amare, eum qui maxime est nobis amicus; ille autem est alicui maxime amicus qui maxime vult ei bonum eius gratia, etiam si nullus alius sciret. Quae quidem maxime existunt homini ad seipsum. Unusquisque enim maxime vult sibi bona. Sic ergo patet, quod homo maxime debet amare seipsum.
Secundo ibi: et reliqua etc., inducit pro hac parte id quod dictum est. Et dicit, quod reliqua omnia quibus determinatur et definitur quid sit amicus, maxime existunt homini ad se ipsum, unde supra dictum est quod omnia amicabilia quae considerantur in comparatione ad alios, proveniunt ex amicabilibus quae patitur homo ad seipsum.
Tertio ibi: sed et proverbia etc., inducit ad idem quaedam proverbia. Et dicit, quod omnia proverbia quae vulgariter dicuntur, consentiunt in hanc partem, quod homo maxime diligat se ipsum, sicut quod dicitur unam esse animam duorum amicorum. Et quod, ea quae sunt amicorum sunt communia. Et quod, amicitia est quaedam aequalitas. Et quod, amicus se habet ad amicum sicut genu ad tibiam, quae habent maximam propinquitatem.
Per haec autem omnia datur intelligi, quod amicitia in quadam unitate consistit, quae maxime est alicuius ad seipsum. Et sic omnia praedicta proverbia maxime verificantur de aliquo respectu suiipsius. Et hoc ideo, quia homo maxime est amicus sibiipsi, et sic homo maxime debet seipsum amare.
Deinde cum dicit dubitatur autem etc., concludit dubitabilitatem quaestionis. Et dicit quod convenienter dubitatur quas rationes praedictorum sit debitum sequi, cum ambae habeant aliquid credibile.
Deinde cum dicit: forte igitur etc., solvit praemissam dubitationem.
Et primo determinat modum solvendi. Secundo solvit, ibi, in opprobrium quidem igitur etc..
Dicit ergo primo, quod tales sermones, qui habent rationes probabiles pro utraque parte, oportet distinguere et determinare quantum ex utraque parte verum dicatur, et in quo.
Et sic si accipiamus qualiter aliquis dicatur amator sui secundum utramque partem obiectionum, fiet manifestum illud quod quaeritur.
Deinde cum dicit: in opprobrium quidem igitur etc., solvit distinguendo praedictam dubitationem.
Et primo ostendit qualiter dicatur amator sui, secundum quod vituperatur. Secundo qualiter dicatur, secundum quod laudatur, ibi, videbitur autem utique etc..
Circa primum duo facit. Primo manifestat propositum. Secundo probat quod dixerat, ibi, quoniam autem talia etc..
Dicit ergo primo, quod illi qui in opprobrium reputant esse amatorem sui, illos vocant sui amatores, qui tribuunt sibiipsis plus in bonis corporalibus, scilicet in pecuniis, et honoribus, et in delectationibus corporalibus, quales sunt ciborum et venereorum. Huiusmodi enim bona multitudo hominum appetit.
Et attendunt ad ipsa homines, ac si essent optima.
Et quia multi quaerunt in his superabundantiam, quam non possunt omnes simul habere, sequitur, quod circa huiusmodi bona fiant pugnae et contentiones. Illi autem qui circa talia plus abundant, horum abundantiam convertunt ad satisfaciendum concupiscentiis, et universaliter aliis passionibus; et per consequens irrationali parti animae, ad quam pertinent passiones. Et sic illi, qui talia bona appetunt, amant seipsos secundum partem animae irrationalem, scilicet sensitivam.
Multitudo autem hominum talis est, quod magis sequitur sensum quam intellectum. Et ideo ipsa appellatio amantis seipsum, sumpta est ab eo quod est pravum, quod multis convenit. Et sic patet quod philautus, id est amator sui ipsius, secundum hanc acceptionem prout in pluribus invenitur, iuste exprobratur.
Deinde cum dicit: quoniam autem etc., probat quod dixerat. Et dicit manifestum esse quod multi consueverunt illos dicere philautos, idest amatores suiipsorum, qui plus tribuunt sibi de bonis praedictis, quae pertinent ad partem irrationalem; quia si aliquis velit superabundare in bonis rationis, quae sunt opera virtutum, puta si velit inter alios maxime agere opera iustitiae vel temperantiae vel quaecumque alia virtutis opera, ita quod semper velit sibi bonum honestum acquirere, nullus de praedicta multitudine vocabit eum philautum, idest amatorem sui; vel si aliquis sapiens vocet eum philautum, hoc non dicet in eius vituperium.