TRACTATUS II. DE ANIMA SECUNDUM OPINIONES ALIORUM.
CAPUT VII. De officiis virtutis generativae.
CAPUT X. De duplici motore nutrimenti.
CAPUT XVIII. Qualiter sonus generatur in aere et aqua.
CAPUT XIX. De echo qui est sonus reflexus.
CAPUT XXXV. Qualiter se habet tactus ad tangibilia.
Et est digressu.) declarans errorem eorum qui dicunt de omnibus animabus tantum unam remanere post mortem.
Fuerunt autem quidam qui videntes animam substantialiter esse separatam, di- xerunt eam non individuari nisi per corpus et ad corpus, et ideo destructo corpore ex omnibus animalibus non remanere nisi unicam substantiam separatam, et horum nos tetigimus supra errorem, cum loqueremur de natura intellectus possibilis. Sed quia deliramentum hoc esse putamus, et fuerunt viri magni in philosophia, qui hmic abhorruerunt errorem, bonum nobis videtur ponere fortes rationes et demonstrativas contra illos. Dicimus autem quod si una anima sit ex omnibus animabus rationabilibus, aut hoc fit sic quod ex animbus substantialiter multis fiat una, aut ideo quia accidentaliter multae sunt, et substantialiter remanet una ex multis vel omnibus post mortem, corporis. Si autem primo modo dicunt, haec est absurditas magna: quia cum omnis anima rationalis sit ejusdem speciei cum alia, non remaneret unum nisi collectione ex omnibus, sicut exercitus et turba et populus : hoc autem simpliciter sunt multae animae et secundum quid unum. Viri autem sapientiores fuerunt quam ut dixerint hoc, sed absque dubio secundo modo dixerunt dicentes animas non esse multas nisi ex respectu ad corpus : et contra hoc fortissimas quatuor superius induximus rationes vel demonstrationes. Hoc autem diximus, quod illud accidens quod fecit multas animas, aut est accidens quod est in anima, aut non est in anima. Si enim est in anima, cum anima sit simplex, tunc oportet quod sit in tota anima : et sic individuatio animae ad unum erit individuatio ad alium : et sic animae per illud accidens non erunt multiplicatae per numerum, et est contra eos. Adhuc autem quidquid accidit simplici, toti simplici accidit. Illud ergo accidens toti accideret animae : accideret ergo ei. secundum quod est in omnibus: et sic non multiplicarentur per illud accidens. Si autem accideret animae, tunc non individuaret animam. Adhuc
autem habitum est quod speculativus intellectus inest animae secundum ipsam : et sic speculativus intellectus esset idem apud omnes, quod omnino falsum est: quia sic uno homine existente sapiente, omnis homo sapiens esset, quod falsum est. Adhuc autem cum anima rationalis sit simplex, ipsa est tota in omni corpore in quo est: ergo cum tota anima secundum istos esset in uno, et tota in alio, et tota in quolibet : et hoc non est intelligibile : quia ex hoc sequitur quod tota esset in quolibet, et tota extra quodlibet, quod est absurdum. Si autem dicatur esse non in corpore, sed respicere ipsum, quaeratur quis sit modus illius respectus? Et dicunt quod hoc est respectus operationis : et hoc stare non postest, quoniam cum operatio egrediatur a potentia, et potentia sit in essentia, oportet eam essentialiter esse ubi operatur : et operatur in corpore : ergo est in corpore. Adhuc autem substantia quae est dans esse et rationem, est in eo cui dat esse et rationem : anima autem rationalis dat esse et rationem corpori : ergo est in ipso. Constat autem falsum esse quod isti dicunt. Si autem quaeratur modus conjunctionis animae ad corpus et individuationis, superius a nobis hic est assignatus, cum ostenderemus qualiter intellectus possibilis est separatus et conjunctus in anima intellectuali. Similiter nec oportet hoc reitare : dicit autem Avicenna quod anima habet individuans proprium, licet naturam ejus et nomen ignoremus. Sed cum omne individuans sit materia, oportet quod illud individuans esset materia incorporea in anima existens : et per formam quae non est corporis perfectio : et hoc concedunt plerique inter nostros socios. Sed nos eis in nullo contradicere volentes, probabile reputamus quod nos superius diximus, quod id probari potest ex his quae insunt animae : istud autem non est probatum, sed ratione magis confictum.